Metalogicus. Ioannes Saresberiensis. E codice ms. Academiae Cantabrigiensis

발행: 1610년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

M ET ALO c. L I B. IIII. ri 9dit & naturam & vim singulorum plene fideliterque, idest , absque omni errore examunat. Hanc .siue sapientiam, sue virtutem Dei dixero. rerum omnium firmitudinem esse, proculdubio non errabo. penes hanc Omnium rerum natura, causa , processiis, finisque subsistit. quippe haec est Sphaera, quam poeticb figmento Martianus obnubilans, ex omnibus elementis dici esse compactam ut nihil absit quod ab aliqua natura credatur cotineri. Illic caelum omne aer, freta diuersitasq; telluris,claustraque Tat inrea, Vrbes, compita, cum actibus fortunisque suis, cunctarumque species rerum , tam in specie quam in genere numerandae. quae quidem sphaera, imago quaedam videbatur, idaeaque mundi. Plato autem quaestionem inducit, una sitidaea , an plures. Et profecto si substantia scientiae, aut rationis, quis attendat, una est: si pluralitatem rerum. , quas, penes se ratio intuetur , ideae sunt infinitae. hanc intuens Stoicus, προνοιὰν, quam nos appellare possumus prouidentiam, Veneratur: & legibus ipsius, ad necessitatem omnia dicit arctari. Epicurus e contra rerum facilitatem attendens , extinguiteta νοιαν,&Omnia a lege necessitatis absoluit. Peripateticus vero , utrimque erroris praecipitium metuens,nec ad parodoxas Stoici, nec ad κυροοδουξρις Epicuri mouetur. sed sic in Stoico α νοιαν asserit, ut rebus non indicat necessitatem : siccum Epicuro, I necessitate res expedit, ut prouidentiae non auferat veritatem. res itaque partim necessaria asterit ellia, partim facilitati naturae,& libero arbitrio subjacere. Acade-

252쪽

omnino scire profiteantur,& cautela nimia demeruerunt philosophi nome. habet alios qui se sola necessaria,&per se nota,quae scilicet nesciri non possunt, confiteantur nosse. tertius gradus, nostrorum est,qui sententiam non praecipitant,

in his quae sunt dubitabilia sapienti. CApITVLVM. XXXII.

uia ratio primitiva o de vi fas ιPhil phantium. P RiMA itaque & ratio ver est diuina,quam

diximus : quae nullum omnino admittit errorem Nihil autem est quod magis rationi videatur aduersum, quam error. illa enim statuit& confirmat, hic lubricitate sua prosternit &supplantat. & sicut sensus nomine censetur, nunc potentia, nunc actus sentiendi, & item tam potentia, quam actus imaginandi dicitui imaginatio : ita ratio, nunc vis, nunc agitati motusque virtutis, nunc etiam illa, in quibus ratio quendam suae virtutis motum exercet,dicuntur rationes. quales quidem stini inhaerentiae in consequiniijs: proportiones In numeris:& eorum, quae absolute necellaria si int,demonis strationum principia. has autem, tam in libris de ordine,& de libero arbitrio, & hyponosticon, quam in multis alijs,alserit Augustinus immortales esse & sepiternas.vnius inquit, ad duo.& duorum ad quatuor, verissima ratio est: nec

magis fuit, heri, ratio illa vera, quim hodie,

253쪽

nee magis cras, aut post annum, erit veta. nec si omnis mundus iste concidat, poterit ista ratio non esse,simili modo substantiam esse. si siecorpus,non ςsse non potest,cetera quid i quae diuinae rationis oculus contemplantur, vera quidesunt, sed prae mutabilitate lua nequaquam di

cuntur rationes.ex hoc autem veritatis rationiΩque consortio, quibusdam philosophantibus Visum est, semper esse verum quod semel est Verum: quibus videtur suffragari ratio, quarti Augustinus in ducit, ut doceat, nostram &praecedentium patrum, eandem esse fidem. & si nos pro parte gaudeamus impletum, qud illi praestolabantur implendum. Ait enim, non est mutata fides, & si variata sint tempora. & nos.& illi, eandem amplectimur veritatem,sed alijs& alijs sermonibus praedicamus.

rationi contrarius quodmultis mo ius duitur rutis o quae rationes atem

N A et v R A vero Angelica, quae noxio corpore non tardattas, & diuinae puritati familiarius inhaeret, rationis incorruptae viget acuinine. & licet non aequaliter Deo , cuncta examinet, ea rationis praerogativa ditatur, ut nullo supplantetur errore. at humana in firmitas , quae tam ex conditione naturae, quim merito culpae, multis patet erroribus, immo Secapta labitura, prima & secunda puritate, degenerat examinationν rerum : idest, in exercitio

254쪽

222. Io. SARE s B ERI ENs Isrationis. & quia incertitudinis lubrico vacillat , apprehendit quod potest , & nunc ex fida rerum similitudine veras exercet opiniones , nunc decepta vanis imaginibus , falsas. si enim res ut se habet comprehenditur, Vera opinio est : si & sic verbo exponitur est vera loquutio. unde nonnullis philosophorum, probabiliter placuit, veritatem, unde opinio Vera dicitur, aut sermo Verus, quasi quendam medium habitum et Ie rerum, quae examinantur extrinsecus ad rationem. Si enim eis fideliter in examinando innititur, certa est, nec aliquo vacillat errore. Itaque locutio, quae vera dicitur .a modo, quem innuit, modalis appellatur.Item opinio vera, I modb percipiendi; & ratio ve-rha qualitate examinis sui. res quoque singulae verae dicuntur:vt homo verus, vetus candor, dum in his taliter percipiendis, nullius imaginis phantasmate citcumueniatur opinio. fides

autem examinandi res, ut verae dicantur, conuincitur plerumque a duobus: scilicet vel a for- ma substantiae, vel ab effectu formae. Est enim verus homo, cui vera inest humanitas: id est conscia rationis , & passibilitatis. vera autem albedo est, quae albificat: quae iustum facit,vera iustitia. si mihi non credis vel magno Hillario, qui Gallicano cothurno attollitur, &λ lcctione simplicium pocul est, aurem praebe.

255쪽

uod homo'fectam non habeat rationem quod υerum multipliciter dicitur.

VT autem geramus morem Stoicis , qui circa verborum analecticem vel ana. Iogiam sollicitantur verum dictum est Graeco heron, qu d firmum & stabile, ieu certum &clarum interpretatur. Hinc Heroes dicti sunt, qui firmum de stabilem adepti iunt gradum ex consortio numinum, quibus eos fabulosa antiquitas sociauit hi j vero θεοι, Heroes nuncupati sunt, sicut Martianus ait, ex eo quod vel Ies terram appellauerunt. & hoc quidem a certitudine stabilitatis suae. Nos autem , non semideos, qui nulli sunt, sed nec heroes,ob perfidiae notam , aliquos dicimus , sed transartionem electorum , quae sit a fluctuatione&vanitate mundana. ad gloriam , verae certioudinis&firmae stabilitatis,uerbo significamus CatholisCO. eas namque, a confirmatione, quam adepti sunt sanctos appellamus: siquidem sincire; eonfirmare est: & sanctus, connrmatus in viri tute vel gloria. hoc utique es 'Ivanitate eximi,&in veritate versari. proinde verum hoc Verbum, confirmationis nota est, stabilitatemque significat rei, cui ratio fideliter possit inniti: veritas vero, nomen firmitudinis & stabilitatis est. nec moueat, quod pro aspiratione Graeci, latinus V posuit consonantem. cum Tolicum di gamma ad hanc consonantem multas habeat ase

, Piij.

256쪽

a 24 Io. SAR EsEERIENs Is finitates. Sicut autem ut vis sentiendi motum situ exerceat utiliter, necesse est aliquod e mi

liter innixatur: sic ratio labitur, n non sta.

nnititur offendiculo. nam si luce subtraxe- essat visus, auditus nullus est , cessante sono, olfactus gustusque quiescunt ab odoris saporisque carentia. tactus inanis est, si in rem solidam non offendat .. Dicitur tamen quod tunc videantur tenebrae, silentium audiatur, tangare inane. Sed verius diceretur his sensibus tunc nihil sentiri. Augustinus enim, & contra Manichaeos , & in hyponosticon,& in aliis multis lic bris docet, non modo has, sed quaslibet priuationes nihil esse. Aristoteles autem, eas nonnihil esse asserit. eo quod non modo priuant, sed ad se quodammodo subdita disponunt. Itaque tam sensius,quam ratio, stabile quid exposcunt,

ne inanis sit opera, quae certum quid no conprehendit.nam cum agit ut teneat, & cassatur eius intentio, in vanum laborat, & suo sallitur errore. unde sicut errorem diximus rationi contrarium , sic vanitatem veritati contrariam profitemur. Nam fusium danumaue, etsi voces diuerse sint, ad eandem quodammodo accedunt significationem. porro vanitas &falsitas ad nihilum vergunt. quod enim falsum est, omnino nihil est: nec subscientiam cadit. Nam sicut Auguri' stinus & in solitoquiis, & contra Academicos,&inplerisque aliis docet, inter omnes veteres,& etiam inter ipsos Academicos constitit, sire fama neminen pasee. siquidem , ut idem con tra Academicos astruit, rerum falsarum, quo niam omnino non sint, nulla potest esse scietia.

257쪽

METAL c. LIB. IIII. 22s

ubi autem quidam interpretes dixerunt, quod terra ab enitio erat inanis, & vacira, alii interpretati sunt, qubd nihil erat nee composita. EGgo verum vano falsoque, quoniam idem sunt, lege contrarietatis opponitur. nec moveor si res existens, rei non ex istenti opponatur. cam hoc' palam sit in enunciabilibus quae contradictorie opponuntur Nam Aristoteles docet, alterum

eorum esse semper.&alterum ex necessitate non esse. Nonne res existens, rei non existentis est fgnum: ut rubor futurae serenitatis, aut tempestatis. Huidem mme rubens coelum, mrat Imbres, sera serenum.

. Quid iacatur verum se quid veritaν, ω

quid e- contrarium.

OMNIA Vero Vana,quatenns vana fiant, fallunt. & cum falsitate deceptas mentes il- . laserint,velut fantasima evanescund. Vnde, ob hanc rerum evanescentium desparentiam, omnia quae sub Sole sunt, vana esse, in concione uniuersorum, qui versantur in mundo, procla mat Ecclesiastes: tanta quidem maiestate verbi, tanta probabilitate sententiae, ut ad omnes natici es de linguas vox illa pertranseat, Sc omin tum , qui aures audiendi habent, corda, penetrando concutiat. Plato quoque,eoru,quae Ver sunt,& eorum qua non fiunt, sed eile videntur, differentiam docens, intelligibilia vere esse ape- λtuit: quae nec incursionum passi onum ue mol

258쪽

stiam metuunt, non potestatis iniuriam nec dispengium temporis. sed semper vigore conditionis suae eadem perseuerant. unde & eis, post eL sentiam primam, recte competi teste: id est fi

mus certusque status, quem Verbum si proprie ponitur, exprimit substantivum, temporalia vero videntur quidem esse, eo quod intelligibilium praetendunt imaginem. sed appellatione verbi lubstantiui non satis digna sunt, quae cum

tempore transeunt , ut numquam in eodem statu permaneant, sed, ut ismus , evanescant. H-giunt enim,ut idem ait in Timaeo nec exspectant appellationem. Hanc autem veram existentiam

partiebatur in tria, quae rerum principia statuebat. Deum scilicet, materiam, & ideam siquidem haec in sui natura, immutabilia sunt. nam Deus usquequaq; immutabilis est. reliqua duo, quodammodo immobilia: sed in effectibus ab inuicem variantur. Materiam quippe aduenientes formae disponunt, & quodammodo motui

reddunt obnoxiam. dentem formae materiei contactu, quadam ratione variantur, &, Vt ait

Boetius, in Arithmetieis,in invertibilem transeunt inconstantiam. Idaeas tamen, quas post Deum, primas essentias ponit, negat in seipsis materiae admisceri, aut aliquem sortiri motum. sed ex his formae prodeunt natiuae; scilicet imagines exemplarium , quaς natura rebus singuli; concreauit. hinc in libro, de Trinitate Boetius, ex his formis, quae praeter materiam sent, illae

formae venerunt,quae in materia stant, & corpuseficiunt. Bernardus quoque Carnotensis, perfectissimus inter Platonicos seculi nostri, hanca

259쪽

sere sententiam metro complexus est. Non dico esse quod est, gemina quae parte coactum, materiae formam continet implicitam ,1ed dico esse quod est, una quod constat earum. huc vocat idaea illud Acheus & υ huc licet Stoici materiam & idaeam, Deo crederent coaeternam : Alij Vero, cum Epicuro, prouidentIam euacuant idaeam omnino tollerent: iste,cum illis, qui philosophantur, Deo neutram dicebat coeternam.

adquiescebat enim patribus, qui, sicut Augustinus testis est, probant quia Deus est, qui omnia fecit de nihilo, omnium creauit materiam. idaeam vero aeternam esse Consentiςbat: admiz-tens aeternitatem prouidentiae, in qua omnia semel &simul fecit, statuens apud se uniuersa, quae futura erant in tempore, aut mansur in aeternitate. Coaeternitas autem esse non potest, nisi in his quae se . nec natura maiestatis, nec pri uilegio potestatis,nec authoritate operis, ante cedunt. Itaque solas tres personas , quarum est una natura.potestas singularis, operatio inseparabilis, fatebatur esse coaequales & coaeternas. nam, in illis, omnimoda parilitas est. Ideam vero , quia ad hanc parilitatem non consurgit, segquodammodo natura posterior est,& volit quidam effectus,manens in cano cosilii, extrins

ca causia non indigens, sicut aeternam audebat dicere sic coaeternam esse negabat. Vt enim

ait in expositione Porphirij, duplex est opus duuinae mentis, alterum quod de subiecta materia creat, aut luod ei concreaturi alteru,quod de se facit , & continet in se, externo non egens adis. miniculo . utique caelos fecit in intellectu ab ini.

260쪽

tio, ad quos ibi formandos, nec materiam nee formam , quaesiuit extrinsecam. alibi qumque ait. Principium euiseri fuit Dinina 'oluntas, mas non frangit demoliturque detustas, Dissoluit tempus quinquid preducit is esse, Si non ad praestes, mn at quaniaque necesse, Erga super tali, quι luget conditione,

ut nihil aut minimum duret rationis habere. Quidam tamen, licet ab aeterno concedant esse vera, ea tamen negant esse aeterna, dicentes,nihil esse aeternum, nisi quod vivit: eo quod aeternitas teste AugustinoΝ- est interminabilis Butae. Ex his patet placuisse Platonicis, eum Salomone , omnia subsidiana vanaes er& eas res duntaxat este veras,quae non ut phantasmata evanescunt, sed statu substantiae certa & semper eadem sunt.

Ium de veris , o quod aliter dicautur esse

res,abter sermones liter vera, sequomodo. in v M vorb nomen falsi opinioni , locutioni, re3,pariter applicetur, opinio suae deceptionis fallaciam patitur, falsa rectis rine nominaturi siquidem ipsa est, quae fallitur. locutio autem falsa est, eo quod falsam significat opi'nionem. Res vero falsa dicitur, ab effectu: ideo quod ipsam, non nisi cassus, & vanus,percipiat intellea . Sic & in phisicis, sana dicuntur elle

vel aegra,nunc ammaeta, nunc va, nunc causae.

SEARCH

MENU NAVIGATION