Metalogicus. Ioannes Saresberiensis. E codice ms. Academiae Cantabrigiensis

발행: 1610년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

METALOG. LIB. IIII. Iso

deliberativam animae, quae, quid honestum , vel utile sit, appetendumve, aut fugiendum, pensitis rerum speciebus , specierumque causis, i Gio fideli examinat. habent enim & bruta anim ilia vim quodam modo discretiuam , qua discernunt cibos , declinant insidias , praecipitia transiliunt, necessitudinem recognoicut: Non xamen rationem exercent, sed naturali appetitu vigent & imaginantur pleraque, sed causias rerum discutere nequaquam pollunt. Qucd qui dem ex eo Provenire dicunt Hetebraei,qubd cum

domino disponente, ab initio creaturaxum caetera coaluerint ,& sotu calcris & humoris sortita sint piritum naturalem, animalem, sensibilem,ex quibus oriuntur appetitus,&imagina tio, quam habent bruta, solus homo assequut est vim, effic citis & sinceritis disserendi, quod ei vitam inspirans Deus, diuinae rationis voluit esse participem .hominis verb spiritus.quoniam a Deo datus, & ad Deum rediturus est,tolus diuina meditatur, & in eo sere solo caeteris animalibus praestat. Res enim corporeas, non modo

imaginatio, sed si sus compreh*ndit. Ad haec ,& rerum corporalium formas, veram quoqΠe ipsam cohaerentiam , discohaerentiamque, pro parte cognoscit. sensus enim videt hominem, rem utique carporalem: videt colores,dc motus, formas utique corporalium: videt etiam hominem mouere manum quod quidem amplius est,

quIm vi pre hominem mouentem, id est qui mouot manum. Quod si cui mirum est , acquiescat vel Augustino. Porro ratio transcendit omnem sensum dc iudicium suum,etiam in cox-

232쪽

Contemplatur omniainferiora, & ad seperiora prospectum intendit. Rationi Hebraeorum c61entit Senecae definitio : etsi illa aliud senserit. ait enim , Ratio est quaedam pars diuini Spiritus haῶν Mars immeres tarpor Q. Quod tamen aut errorigentilium accommodandum est , qui animam niundi, in ani as singulas discerptam opinabantur , ipsamque mentiebantur elide spiritum ranctum: aut benignius interpretandum est: vi pars, non in quantitate, sed in virtute dicta eredatur. Nam Sc verbi figuram exprimeret: adiencit quam . Licet enim ratio quodammodo virtuςdiuina sit, nequaquam tamen pars eius est

qui absolutissini Emplicitatis est.

ne officio ratisvis , o quare sensus in capitri quibus ratio pra et, o quo sessisseauas

vM'erg, ratio otigine diuina nobilitetur, - de diiuno polleat exercitio,eam stiper om nia .colendam esse; totius philosophiae decreto sancillim est. haec enim inordinatos motus co testit, A ad normam bonitatis componit uniuera, vi nillil sit quod ordinationi diuinae reia pugnet cui si quis obtemperat. Relici processii peraget aeuu si detrectat, ut in Timaeo ait Plato, Claudum iter nutae, in mancum, serpens, eum fami- lim stultitia demum reuocatur ad inferna. Agit harecorporis curam & animae, dc utrumque com

233쪽

ponit. Qui vero utrumque contemnit mancus

de debilis est, qui alterum claudus. Et quia sen- suum examinatrix est, qui ob falle ndi consuetu- idinem, pollunt esse suspecti, natura opuma parens omnium ,uniuersos sensus locans in capite, velut quendam Senatum, in Capitolio, animae, rationem quasi dominam in arce capitis statuit: mediam quidem sedem tribuens inter Gllam phantasticam & memorialem,Vt velut e specula tensuum, & imaginationum, possit examinare iudicia. Proinde quidem , quia haec ipsa vis, etsi diuina sit, quasi quodam sensuum & imaginationum ventilabro excitatur , & quia prudentia ad inuestigationem veri, quaerit a attonis since-gum examen, & philologiam parit, quam duae pedissequae .periergia & ωκυ meti, iugi r prose- Urimetur. iEtLautem periei Ria quae laborem cir- .euis operis. , vigilans diligentia , quae

exercitium temperat,ne quid nimis. Amor enim rici cistulis: HLI Habet enim terrenam & mor ta-

duo philologia oliginem. Sed cum ad diuina transit,immortalitate quada deificatur. Quia cu prudentia quae de terrenis est, & rationis amor, ad incorruptis veritatiς, liuinorumque arcana co- surgit,in sapientiam transiens, quodammodo ara italiam conditione eximitur.

234쪽

quid intellectus.

VA 'ςxo proportione ratio transcendit

.senium,ea.sicut Plato inPolitia auctor est, excedit intellectus rationem . nam intellectus assequitur , qubd ratio investigat. Siquidem in Iabores rationis intrat intellectus. Et sibi ad sopientiam thesammat, quod ratio praeparans adoquisiuit. Est igitux intellectus , suprema vis spuritualis naturae ,.quae humana. continens, & duuinas penexse. causas babet omnium rationum. natur lioer sibi perceptibilium. Sunt enim qu exuperant'O mnem sensium, tam hominum , qui angelorum, diuinae ratiunos. Et nonnullae .liis plumaud minus, pha diuinae dispensationis dei. creto, innotescunt. hune solius Dei esse, & admodum paucorum hominum selectorum, assi

gratiam.

SA γ rg Η τ i A vero sequitur intellectum, eo quod diuina, de his rebus quas ratio discutit intellectus excerpsit, Lauem habent gustum, &in amorem sivum animas intelligentes accendunt. Nam & ex eo sapientiam dici reor, quod

boni

235쪽

soni sapitrem habeat in diuitiis. unde patres, sci- 'entiam referunt ad activam ad contemplativam vero, sapientiam Patet ex his, quod si quis praemissos gradus recenseat, de scaturigine sensuuetiam sapientiam, praeeunte & opitulante gratia videbit emanare. Et ut Prophetico testimonio gaudeamus. timor ipse , qui est initium sapientiae, de sensu. vel imaginatioue Paene con- litigit. Qui cum sollicitetur, ne vapulet, punientis habens memoriam, ipsius declinat offensam. Praemiorum quoque sensu; vel imaginatione , ad.obsequium , punire dc beare potentis incisatur. Pietatem ergo exercuit, qui declinat offensam. sed per experientiam obsequi j , scientiam assequutus est. haec enim,actionis est. Si vero alluescat experientiae, ex consuetudine g re 'dorum, prouenit fortitudo. ut autem obsequium rationabile , quod gratissimum est, praestet, consitum deliberationis, superactis, vel agendis, oboritur. Deliberationem. sequitur intellectus, meliorem partcm retinens in si nu suo, versatur enim in diuinis quorum gustus,& amor, & inhaerentia, vera demum sapientia est. Hos tamen gradus non operatur natura, sed gratia, quae de fonte sensuum, pro arbitrio suo, elicit varios riuillos scientiarum , & sapientiae: in isibilia Dei, per ea quae factassent , manifestat, & manifestata, quadam charitatis unitate communicat, & hominem Deo vnit.

236쪽

CAPITULUM. XX. De cognitione animae, se simplicitate, O -- mortalitate secundum Ciceronem

VN o a & quidam minuti philosophi, eb

quod a sensibus ad scientiam sit processiis nisi eorum, quae sentiuntur, ullam negant esIescientiam. Quod quantum philosophandi proposito aduersetur, perspicuum est. perit enim exercitium rationis, quo Terum apud se notiones, quas Graeci ennotas dicunt, quaerit & tenet. sine quo, nec nomen constare potest. Est ergo, ut ait Cicero in Tusculanis, magni ingenii, reuocare mentem a sensissus , cogitationem a re uetudι-

ne utere. Nec enim Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligipotest nisi mens soluta quidem sit, & libera,& segregata ab omisni conciatione mortali. Singularis est quaedamnatura, atque vis animi, seiuncta ab his ustatis notisque naturis: Quicquid illud sit, profecto

diuinum est. Non valet tamen animus, ut ple ne seipsum videat. Sed ut occultas , sic animus se non videns , alia cernit. non videt autem εquod minimum est , formam suam fortiale. quam quam id quoque: sed relinquamus. vim certe, sagacitatem, memoriam, moitim, cel ritatem videt haec magna haec diuina, haec sempiterna sunt. Qua facie quidem sit, aut ubi h DI tet, ne quaerendum est quidem. Itaque sic mentem hominis , quamuis eam non videas, Ut Deum non vides , tamen ut Deum agnoscis ex r

237쪽

ME TALOG. Lia. IIII. ros

operibus eius, sic ex memoria rerum, & inuentione, & celeritate motus, omnique pulchritudine virtutis, vim diuinam mentis agnoscito. In animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi planE in physicis plumbei sumus:

in nihil sit animis admixtum, nihil concretum , nihil copulatum , nihil coagmentatum, nihil duplex: Quod cum ita su, certe nec secerni, neς diuidi,nec discerpi , nec distrahi potest igitur nec interire. haec ille in Tusculanis ut &' vim deliberativam, rationem scilicet, diuinam quidem, & animas hominum esse immortalesdoceat. Haec quidem, de passione sensuum,& viribus & dignitate animae, multa breuitate perstricta sunt, ut constaret, quia,ut ait Aristo teles, Ars siue scientia originem trahit 1 sensu. . si quis enim vellet de Viribus animae copiosius disputare, materia subtilis, ingenium acutum,

capacem memoriam, & expeditum otium quartens, cum studio diligenti, in maximorum voluminum quantitate erumperet. Qui vero naturam animae diligentius inuestigaie voluerint, non modo Platonis, Aristotelis, Ciceronis, &veterum philosophorum scripta reuoluant, sed patrum, qui veritatem t fidelius expresserunt. Nam & Doctores Ecclesiae, & post eos Claudianus , & alij moderniores, de anima multa scripserunt.quos si qu isnon potest euoluere, vel prenovh icon legat, librum de anima copiosissime disputantem. Eum tamen alijs omnibus non praepono . Sed haec actenus . nunc ad F propositum redeamus.

238쪽

ubd in praecedentibus, es non buspicienter,

risinicis aliquid compoIL IIcarum seminum dedit. Di Axa cτic AM & Apodicticam, quam

nos demonstrativam dicimus, praecedentia docent. in iis tamen de hypotheticis syllogismis nihil ,aut patum , est actitatum. Seminarium tamen datum est ab Aristotele, ut & istuc, per industriam aliorum, possit esse processus. Cum enim tam probabilium; quam necessario- tum loci monstrati sint, ostentum est . quid ex quo sequitur probabili ter,aut necelsarib. Qubd uidem ad hypotheticarum indicium maxim g .pectat, ut arbitror , ut consequentia constet. Praeterea Boetius hoc pro semimo inueniendorum dicit acceptum, quod Aristoteles ait in A- naliticis, idem, cumsit Cr non sit, non necesse est idem

te. Ergo ipse , & alij aliquatenus suppleuerunt imperfectum Artitotelem in hac parte: sed quidem,ut mihi visum est imperfecte. Itaque in hypotheticis syllogismis , qui syllogismi fiant, in

priori forma per post tionem antecedentis,qui posteriori per destructionem consequentis:quae ne sint figurae,aut modi qui constant , ex copositis hypotheticis,& de propolitionibus aequim Odis &no aequimodis& quae sit natura eorum,qui fiunt ex disiunctis ostenditur. Sed forte ab Aristotele, de industria relictus est hic labor. eo quod plus difficultatis quam utilitatis videtur

239쪽

j M ET A Los. LI B . ao Thabere liber illius, qui diligentissi rhe scripsit.

Profecto si hunc, Aristoteles, more suo exequeretur, verisimile est tantae difficultatis fore librum ut praeter Sybillam, intelligat nemo. Nec tamen hic de hypotheticis satis arbitror expeditum, supplementa vero scolarum perutilia &necessaria sunt. ' .

CAPIT VLVM. XXII.

De Sophistica or utilitate eius. SOPHis Tic AM esse, dictum est , quae falsa

imagine tam Dialectic m quam demonstrativam aemulatur, & speciem quam virtutem sapientiae magis affectate unde ne cliens Aristotelis, mechanicae huius supplantetur insidijs, eam praecedentibus recte subiungit. opus quidem dignum Aristotele,& quo aliud magis ex. pedire iuuentuti non facilὸ dixerim. Iuventus enim , et si sapientiam veram in omnibus plene nequeat obtinere, sapientiae tamen opinionem affectat,& gloriam suam . aliorum vult iudicio celebrari. hoc est utique quod sophistica pollicetur. Est enim apparens sapientia non existens. unde Sc sophista copiosus ab apparente sapientia, sed non existente. haec autem omnium discuplinarum aemulatrix est,&sub earum specie, suas omnibus tendiculas parat, incautosque sub uertit. frustra, sine hac, se qui sique gloriabitur esse philosophum : chm nequeat cauere mendacium, aut alium deprehendere mentientem. hoc utique in unaquaque disciplinna opus scien

o iij

240쪽

tis est. videas huius ignaros , cum ab alijs, vel a se, paralogizentur, homines Nichodemianos, cum fuerint supplantati, dicentes prae stupore, Domine quomodo posunt haec fieri. Nihil autem est, quod minus deceat aut gloriae aut victoriae captatorem. sane litigiosus victoriam , sophistica gloriam quaerit. finisque utriusque m disceptationibus. & contentionibus plurim Mn placet. vnde &ad phrasim conciliandam,& totius philosophiae inuestigationes, sophisticae exercitario plurim sim prodest. ita tamen,Vt veritas,non verbositas, sit huius exercitii fructus. sic enim veritatis & sapientiae famula est. alioquin adultera, prodens am at res; quos exciequatos eX-

ponit erroribus,&in praecipitium ducit.ait S

pientia , qui sophistice loquitur odibilis est. sed plane odibilior est , qui sophistice vivit. Error

enim vitae, quam verbi, perniciosior . vix est tamen qui in vita non imitetur sophistam . cumhii, qui non sunt,uelint videri boni,& hoc modis omnibus agant, de qui boni sunt, aliorum sepe circumuenire quaerant iudici ut meliores,

quam sint videantur. Quod quidem est, in ratione vivendi , sophistam induere. Si tamen gloriam propriam simulator affectat. Nam si diuinam, do quidem ex scientia , forte poterit

excusari.

SEARCH

MENU NAVIGATION