Caroli Sigonii De rep. Hebraeorum libri 7. ... index rerum, & verborum locupletiss

발행: 1582년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

21쪽

I o Car. Sig. de Rep. Hebri

uandam esse praescripsit.ea vero uniuersiam reipublicae rationem,qua uti eos vellet,continuit. Moyses autem omnia populo a Deo mandata denuntiauit, isq. se dicto audientem fore, spopondit. Inde anno xv in campis Moab prope Iordanem amnem eam latius repetiuit, atque in volumen redegit,quod Deuteronomium dixit.ac paullo post moriens ducatum Israelitarum Iosue Naue filio ex tribu Esaim tradidit.Is demia, Iordane traiecto, terram

Chanansam obtinuit,ac reges eius xxx I deuicit,atque armis regionem ferme totam ab Amorrhaeis, Chananaeis,

Gergesaeis, Hettaeis, Hevaeis,Iebusaeis,& Pheregaeis habitatam subegit. Quo facto Dei iussu illam duodecim tribub. partim arbitrio, partim sorte diuisit. Regio trans Iordanem, quam Moyses armis pepererat, atque Rubenitis, Gaditis, & dimidiae parti Manassensium distribuerat, eisdem est confirmata. Inde Iudae, Effraim, & alteri parti Manassis regionis pars inter Iordanem, & mare est as gnata. Reliquam inde aequis portionibus diuisam septe,

quae reliquae erant,tribus in sortem coniecerunt, Simeo,

Beniamin, Dam Issachar, Zabulon, Nephtalim, & Aser,

ita ut Iuda vicina Arabiae loca,Nephtalim, & Aser a contraria parte Syriae finitima obtinuerint,ac longitudo prouinciae a Dan urbe ad Bersabee peruaserit, quarum illa Syriam,haec Arabiam attigit.Tribus autem Levi,quae tertiadecima erat, iussu Dei ab hac sortitione summota est. neque enim eis pars ulla terrae est data,sed sacerdotia,primitiae,decimae,oblationes,& victimae attributae.praeterea sex Refugh ciuitates, quarum una erat in tribu Nepht Iim,altera in Esaim, tertia in Iuda, reliquae trans Iordanem in Ruben, Gad, & Manasse,in quas confugere posse Deus reos caedis non voluntariae sanxit.atque his alias

inde in omnibus nouem dispersas tribubus adiecerui, ita

22쪽

Liber Primus. II

vt XLviil ciuitates incolerent una cum suburbanis earum locis,quibus iumenta sustinere propria possent. Haec in libro Iosue. Quare Levitae tribum propriam non confecerunt,sed ei tribui ascripti sunt,in cuius finibus habitarunt. Vnde Numerorum primo scriptum est: dum Levi noli

numerare,necpones siummam eorum cum ijs Orael IV xvij Iudicum:Fuitpuer ex Bethleem Iuda, ex cognatione populi

Iudae, es Levites, ct habitauit ibi, egress s.derivitate Esthleem peregrinari voluit, ubicunque bi commodum reperimet. Cum venisset in montem Hsraim, se declinas et parumper in domum Michae , interrogatus est ab eo, unde venisset. qui respondit, Levita sim de Bethleem Iuda,ct vado, τι habitem, Gipotero. Fuit porro lege cautum, ne puella heres nuberet nisi viro ex eadem tribu, & cognatione, ut Numerorum ultimo in Hebraica veritate: Omnis sua, qua possederit hereditatem ex tribubus filiorum Israel, erit in uxorem uni ex cognatione tribus patris sui, ut pomideant

si, Israel inqui que hereditatem patrum suorum. Qua-obrem sacris placet Euangelij expositoribus,quonia Maria virgo hqres esset, Ioseph viro ex eadem tribu, & cognatione nupsisse, ac propterea S. Matthaeum, & S.Lucam, cum Mariae progenitores afferre deberent, Ioseph maiores, tanquam eosdem, exposuisse. Ab hac tamen lege Levitae excepti sunt. his enim cum ceteris omnibus ius

connubij iam inde ab initio fuit. Vnde scriptum est x i x

Iudicum: Vir Levites habitans in monte Espraim accepisuxorem de Bethleem Iuda. Et Ioiada pontifex ex tribu

Levi in matrimonio 'habuit Iesabeth sororem Ochoziae regis Iudae, II secundi Paralip. Quo factum, ut S.Elisabeth,quae erat de filiabus Aaron teste S. Luca, idest ex genere Leuitico, co*nata esse potuerit Mariae virginis, quae erat ex tribu Iuda, neque necesse sit dicere, Mariam

23쪽

I 2 Car. Sig. de Rep. Hebri

ex tribu Levi fuisse, quod S. Augustinus, & S.Gregorius Nariangenus scripsere. sic. n. futurum erat, ut Christus non ex Iuda, & sanguine Dauidis, sed ex Leui carnis originem traheret, contra omnia sacrorum voluminum testimonia. Hae vero tribus omnes, postquam sedes firmas in Chananaea locarunt, republica,quam Deus praescripserat,instituta, primum Iudicibus paruerunt, deinde regibus Sauli Beniamitae, & Dauidi Iudaeo, qui sedem Hierosolymis urbe Iuda posivit, ac Salomoni Dauidishlio, qui templum Hierosolymis condidit.quo tempore regnum Israelitarum gloria inter mortales excelluit, prout Deus aliquando spoponderat euenturum. Atque hae tribus sunt, quarum nos sumus remp. descripturi.

De populo Iuleorum, Effraimitarum,& Samaritarum. Cap. III.

SALOMONE inde ex humanis rebus eXempto tribus duae Iuda, &Beniamin Roboam Salomonis filium regem sequutar Regnum Iudaeorum constitu runt, aliae decem, cum ad Hieroboam filium Nabath ex tribu Estraim se contulissent, alterum Regnum Estraimitarum, siue Israel condiderunt. unde Hieremias v I I: Proieci omnes fratres uestros , uniuersum semen Esaim , idest decem tribus Israel. & Osee saepe nominat Effraim,& Iudam pro Iudasis,& Effraimitis. Quoniam vero magna inter Iudam,& Beniamin coniunctio intercessit, propterea ambae pro una tantum tribu a scriptura acceptae, atque uno Iudaeorum nomine nuncupatae sunt, ut postea demonstrabitur. atque ita resp.ad Iudaeos solos readacta

est. Hoc diuortio facto magnae inde inter Iudaeos,& ELsraimitas

24쪽

Liber Primus . . II

fraimitas contentiones, ac dira odia exarserunt. Etenim Hieroboam decem tribus a cultu Dei ad simulachra veneranda auertit, ne populus suus ad templum Hierosolymorum quotannis ex lege conueniens aliqua ratione a se defectionem iniret. Quo scelere perpetrato Levitae Vrbes, quas in decem tribubus incolebant,reliquerunt,seq. in tribum Iudam, & Beniamin contulerunt, atque ita si cra sibi a Deo commendata, viciniores templo Hieros lymitano facti, diligentius coluerunt. quemadmodum x Isecundi Paralip.scriptum est. Cotendere autem armis cultis saepe Iudaei, ac Galilaeam regionem eorum, ex qua incolas Teglaiphulassar Asbriae rex,Phacee regnante,deiecerat, atq; in Assyriam transportarat ipsi regnante Achazo sibi vindicauere. xv, & xvj quarti Regum. Neque ita multo post Esaimitae ceteri, qui se tanta impietate obstrinxerant, Deo volente, bello subacti in Assyriam regnante Osee a Salmanassare rege translati sunt. Eorum vero vacuam regionem subinde homines de Babylone,Cutha,Aua,Emath, & Sepharvaim, eo traducti, expleuerunt, qui cum urbem in tribu Effraim, nomine Samariam, unde etiam regio ipsa Samaria dicebatur , obtinerent, Samaritae vocati sunt. Hi vero cum patriam Deorum superstitionem tuentes passim a leonibus vorarentur,edocti,id fieri,quod verum Deum Iudaeorum non colerent, nec legem eius tenerent, accito ex Assyria

permissu regis sacerdote legem quidem Dei susceperunt, sed simul cu vero Deo proprijs etiam Deis cultum adhibueriit. Quare de eis ita scriptum est xvii quarti Regum:

Et cum Dominum colerent fise quoque suis seruiebant rumra confiuetudinem gentium, de quibus Iransuri sueram Smmariam . viaque in praesentem diem morem se untur antia quum. non timem Dominum , neque custodium cerimonias

eis a

25쪽

I . Car. Sig. de Rep. Hebri

eius,atque iudicia, ct legem Ict mandatum, quod praeceperat Dominus ijs Iacob,quem cognominauit Israel, o e cesserat cum eis pactum, se mandauerat eis dicens. Noluerimere Deos alienos , ct non adoretis eos, neque colatis eos, G' non immoletis ei sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ae rapti. Illi vero non audiverun sed is

ta con emine uam prisinam perpetrabant. erunt igitur gentes isti timentes quidem Dominu ed nihilominuου,

idolis suis seruientes.nam iij eorum, ct nepotes, sicut fecerunt patres sui, is a facium inque in praesentem diem. Interiecto inde aliquot annoru interuallo Iudaei quoque a Nabucdonosore Babylonioru reges subacti , urbe Hierosolymorum, temploq. incenso in Babyloniam tr ducti remp. amiserunt. verum post annos lxx, Israelitis, siue Estraimitis in Assyria remanentibus in patriam redierunt,iuxta illud Osce primo: Non addam ultra misereri domui I rael ed obliuione obliviscar eoom. ct domui I da miserebor,or salvabo eos in Domino Deo suo.ac mox Cyro rege Persarum copiam faciente templum, & urbem instaurare coeperunt. Verum, quod Iudaeorum in Sam ritas odium stimulaui ne tum opus perficere possent, a Samaritis inhibiti sunt. Inde Dario rege Persarum rerum potiente non solum inuitis illis cosummauerunt, sed eos etiam Galilaeam sibi in exilio ademptam reddere coegerunt,& rep.recuperare coeperunt. vi Iosephus litteris prodidit. Inde multis interpositis annis res ad Darium vitiamum peruenit, quem Alexander Magnus deuicit.quo regnante ManasIes frater Iaddi pontificis,cu ex lege alienigena uxorem repudiare c6pelleretur,nepe Sanadalat Samaritae,praefecti Darij regis filiam ad soceru ipsum con-- fugit, qui se illum pontificem effecturum promisit. At xander autem victor mirificis Iudaeos honoribus extulit,

26쪽

Liber Primus. 1 F

oc religionem eorum magnisecit. Sanabalat autem des etione ad Alexandrum inita,permistia eius templum Hierosolymitano simile in monte Samariae celsissimo,nomine GaryZin, truxit . atque ei Manassem ipsum generupontificem declaratum praefecit. Hinc Samaritae sublatis animis aequales iam se Iudaeis factos existimantes progenie se esse Ioseph patris Effraim, idest veros Esaimitas ,

praedicarunt, & se pariter cu cis Dei cultores dixerunt.atque eos, qui criminum aliquorum apud Iudaeos conuicti ad se confugerent,excipere benigne consueuerunt. Inderes Iudaeorum aliquot post annos ab Antiocho Epiphane Syriae rege afflictar, lex, & sacra eorum euersa sunt. Quare animaduersa Samaritae perterriti se non Deu,sed Deos colere asseruerunt, nec se Israelitas, sed Sidoniosesie dixerunt,ac templum ipsum Ioui Cretensi se dedicaturos esse professi sunt.atque ita praesentem armati regis iracundiam eluserunt. Ea vero tempestate perfuncti n- de ambo & Iudaei, & Samaritani rursus opibus florere coepere,ita ut armis aliquando inter se decertarent. Demum Samaritani a Ioane Hyrcano rege Iudaeorum subacti, & templo exuti Iudaeis subiecti sunt. Fuit autem illud semper Iudaeis incommodi, quod in Galilaea prouinciam suam euntes,atque inde redeuntes ferme per Samariam terram a sacris suis auersam transire cogebam tur. Ad extremum autem uterque populus varijsseditionibus agitatus Romanorum in potestatem cocessit . Haec

ex libris Esdrae,& Iosephi.

De lege Israelitis a Deo data. Cap. IIII.

EXPOSITIS ijs, quae ad populi,de quo amari sumus notitiam pertinebant, redeo ad legem huic populo a Deo

27쪽

1 1 Car. Sig. de Rep. Hebri

a Deo Ialam, quae rempublicam a nobis describendam. continuit. Haec igitur lex per Μoysein a Deo data duo praecipue capita est complexa, vitam religiosam,& disciplinam ciuilem. Quarum ratio duobus potissimum iussis cst comprehensa, cultu Dei,& caritate proximi. unde itilud : Diliges Deum tuum ex toto corde tuo , ct roximum tuum cui te ipsum. Ea vero dilatata ad decem numeruperuenerunt. quorum tria Deu attigerunt; ut unus Deus coleret ut re in vanum nomen eius appellaretur,& ut honos sabbatis haberetur, quod eo die ipse ab opere quieuisset. saepe autem haec repetita sunt: Nolite timere Deosatienos, ct non adoretis eos, ct non immole is ei sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Aerapti. Septem vero proximum spectarunt,ut parentes honorarentur,ne caedeS,furtum,atque adulterium fieret, ne falsum testimonium diceretur, neque uxor, neque res alterius

cuperetur. atque ea duabus lapideis tabulis sunt incisa. Haec vco o decem latius inde, atque uberius explicata ad quattuor tantum iussa redacta sunt.quorum duo Mandata,& Praecepta, duo Iustificationes, & Iudicia nominata sunt,atque Ut priora Deum,sic posteriora proximum attigerunt, multiique partibus singula constiterunt. De quibus postea, & quid singula fuerint,& unde originem traxerint,dicam,si prius loca aliquot legis,in qua hae voces,

tanquam praecipuae eius partes, repetitae sunt, proferam. nam in hoc maxime & legis,& reip. huius ratio continetur. Exodi xve Constituit ei Deus praecepta, ac iudicia diacens: Si audieris vocem Deit ricto ieris mandatis eius, custodire q.omnia aecepta eius. XXI: Facite praecepta mea,

ct iudicia cogodite. xxvi: Si in raeceptis meis ambulaueriatis, ct mandata mea custodieratis. Et in extremo: Haec sunt iudicis,atquepraecepta, ct leges, quas dedis Dominus inur

28쪽

Liber Primus. I γ

s, ct filios Mael in monte Sinaiper manum Mo . Induin fine Numerorum: Haec sunt mandata, algae iudicia, quae mandauit Dominus per manum Mosi ad filios Orata in campestribus Moab. Quare Moyses quarto Deuteronomij repetiuit:Mandauit mihi Dominus, m docerem vos iustificationes, ct iudicia. Item : Scitis, quod ego docuerim

vospraecepta, atque iustitiam , cui mandauit mihi Dominus Deus. Postremo concludens: Haec estex,quampro

possis Moyses cora iiD I aeco haec testimonia, ct ii stifcationes, atque iudicia, quae loquatus es a suos Iprael Et va Haec suntpraecepta usi cationes, atque iudicia, quae madauis Deus noster, ut docerem vos. Atque haec quidem in Lege ita usurpata sunt. Inde vero qui post consequuti sunt eodem etiam modo legem sequentes loquuti siunt. vi Iosue xxI III: Proposui populopraecepta r iudicia. &secundo tertij Regum dixit David ad Salomonem: Fac, o custodiis Dei mandara, ct luctificationes, oe iudicia ,

ct ustimonia, miscriptum cst in lege Musiari xv II quarti nodite praecepta, se iustificationes, ct omnem logem, quam mandauit nobis Deus. Et x I x secundi Paralipt Iosaphis consimis iudice acerdotes, qui iudicarent lius de mandato, caeremoniis, iustificationibus, ct iudisse. Et xxiiii: Percusiu Io as rex foedus coram Domino,ut ambulare in eum, se cum ire praeceptis,st testimonia, ct iunia scationes eius in toto corde suo. Iam vero David in psa mo cxv I Ii repetit sep se obseruasse,aut praeterhsse,aut doceri cupere,quae in lege continentur, nempe manda ta, praecepta, iustificationes,iudicia, & testimonia Dei. recum ait: Tu mandasti manda et omnia custodiri nimis Danam dirigantur viae meae ad curiodiendus iust cationes tuas. In via resimoniorum tuorum delectatus sum. In iustiscationibus tuis meditabor. Testimonia tua meditatio mea

29쪽

G. ct considum meum iustificationes tuae . Viam issens crimnum Iorum instrue me. Et psalmo xv II : tauoniam omnia inicia eius in consecta meo, ct institias erus non repoti a me. & c IIII: Vi custodiam instificationes eius, ct legem eius requirant. & cx L v I I : Eui annunciat verbum suum Iacob, iastitias . se mici ua Israel. &Nehemiae decimo: Iurarunt, ut ambularent in lege Dei, ut facerent, se custodirent triuersa mandata Domini Dei nostri , ct iudicia eius, ct iust Icationes eius. &Ezechielis x Osii: Iustio cationes meas iam abant , ct iudicia mea iudicabunt, es leges meas, ct frae Zia mea in omni in diebusδε sis meis custodient. Haec ex pluribus Testamenti veteris locis pauca protulisse,siusticiat. Nunc venio ad singularum harum vocum plicationem. Mandata, quae Graecus interprcs i ντολας vertit, verba fuiste videntur,quibus Deus iussit, aut prohibuit aliquid fieri, quod praecipue se ipsum attingeret.

Praecepta, quae ille V ρηματα vertit, quibus rationem, qua id fieret, ordinauit. nam in illa voce ordinatio quaedam insita est. Unde pro ea aliquando Latinus imterpres caremonias edidit, neque enim solii iussit Deus, ut se supra omnia colerent, sed etiam sui colendi ritum demonstrauit,nempe cum de tabernaculo,sacrificijs,diebus festis, sacerdotibus, ct eorum ossicijs tradidit. atque haec quidem duo ad Deum relata sunt, Iustificationes vero,& Iudicia ad proximum . Iustificationes enim,quas Graeci δικω ριτα vertunt,iusia suerunt,quibus Deus docuir , quo modo de proximo ab absolutionem iudicare, & qyos innocentes, ac iustos habere, & pronunciare deberemus. iuxta illud psalmi vi I: Iudica me Domines

cundum IAIDIIam meam ct secundum innocentiam meam

super me. Neque vero haec caelestis illa iustificatio est, de qua

30쪽

Liber Primus. I '

qua post in Evangelio disseretur,sed iudicialis,atque terrena. Id ita esse probatur ex ipso verbo ὁ ω, quod ijdem in sacris litteris usurpavere pro iustifico,i. iustum, 'innocenteq.pronuncio. ut Exodi xx I Ii in ipsam et lege, ubi de iustificationibus agitur: Non iustificabis impium. idest no absolues,graece D istiκαιο,σεις.Vnde Isaia S: Vae,qui lanificatis impium pro muneribus.& Levitici secundo: υ- quum iudicium i cmi r aduena aece Hira σις - idest pariter absolue peregrinum,ac ciuom. Et Deuteronomi j xxv : Si fueris controuersa inter homines , cst adiudica dum venerint, ct iustificanerint iustum di conden nauerant impium. graece clariti t. & Prouerb. xvii: Graiustificis impium, ct condemn t iustum, abominabilis es uterque apud Deum. Et apud S. Mattharum xii: Ex verbis tuis iustificaberis, ct in Wrbis tuis condemnaberis. Iudicia por

ro iusta fuerunt, quibus Deus ostendit, quemadmodum condemnationis sententiam ferre, & quos sontes, & iniustos habere, ac pronunciare oporteret. etenim κὐ νειν, idest iudicare usurparunt pro condemnare. Vt Xu Gen sis: Gentem, cuiseruituri uni, ego iudicabo. & secundo Paralip. xxxvi: Ammonita nos nituntur edicere deposse ione, quam tradiisti nobis Domine Deus noster. ergo non iudicabis eos Z idest non condemnabis.S. Matthaeus v I: Nolia te iudicare , ornon iudicabimini. S. Ioannes quarto: Non veni, ut iudicem mun um,sed ut aluum aciam. & vi I: Nunquid lex nostra iudicis, ni rius audi eris ab ipso, ct

cognoueris, quid egeris' Iudici; porro in lege praucripti

hoc sit exemplum: Nocurnum rem occiauo. iustificationis, Diurnum dimittito. item Iudich. .aui prudens hominem occiderit, capite poenas tri iustificationis: dis imprudens, rite exulerit. Testimonia vero,quorum saepe supra est facta commemorati uere verba, quibus Deus ipsu. is a tuita-

SEARCH

MENU NAVIGATION