Caroli Sigonii De rep. Hebraeorum libri 7. ... index rerum, & verborum locupletiss

발행: 1582년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

41쪽

3 o Car. Sig. de Rep. Hebri

uitarum, quam uniuers equitia, quae venerat ex Israel proselytorum quoque de terra Israel, ct habitantium in Iuda.dc EzechieIis x IIII: Homo de domo Mael, ct deproselytis, quicunque aduenae fuerunt in Israel, salienatus fuerit a me, ct posueris idola in corde suo. & Actuum II: I dei, ct Proselyti.

De urbe reip. sede. Cap. VII.

REGIO porro, in qua haec constituta resp.fuit, Magnae pars Syriae suit. cuius longitudo a Syria Antiochena ad Aegyptum,& Arabia, latitudo a mari Syriaco ad Coele byria, Arabiamq altera prodijt .Hanc media ferme Iordanes fluuius secuit, qui,ut inquit Plinius, ortus e fonte Paneade,ubi primam convallium occasionem est nactus, in lacum se fundit , quem plerique Genesaram nomin runt . in Evangelio vero itagnum Genesareth, & mare Tiberiadis appellatur.) Inde velut inuitus Asphaltitem lacum quod etiam mare mortuum dicitur) dirum natura petit. a quo postremo absorptus aquas laudatas pestia lentibus miscet. Vniuersa regio antiquitus in sacris litteris terra, ut dixi, Chanaam, siue Chananaea dicta est,tum cum Abraham iustu Dei huc ex Mesopotamia transijt. at Cue per ea lepora a septem populis habitata fuit, Amorrhsis, Chananais, Gersesaeis, Hettaeis, Hevaeis, Iebulais, & Pherezaeis. quibus etiam Philistaei siue Palaestini adiungi possunt.Inde posteri Israel, cum hanc armis occupauissent,terram Israel appellarunt, atque in XI I,ut dixi, partes diuiserunt, quas tribus vocarunt, trans Iordanem Ruben, Gad,& Manasse,cis Iordanem Iudam,Beniamin, Simeoia, Edraim, Dan, Aser, istachar, Zabulon, & Nephthain. Dcce inde tribub. a duabus auulsis, & post in

42쪽

Liber Primus. II

Assyria transportatis partes huius regionis hae celebraricis lordanem coeperunt, Iudaea, Samaria, Galilaea interiores,Patastina vero maritimabituram,Trachonitis,& Chalcidica trans Iordanem. Iudaea a tribu Iudae vocata ferme his insignita urbibus fuit, Hierusalem, Bethel, Hierico, Arimathia,Emmaus siue Nicopoli, Bethleem, Hebron, Cariathiarim,& Eleutheropoli. Samaria ab urbe eius nominis appellata, quam in monte Somer tribus Estraim Amri rex condidit, haec oppida habuit, Silo, Sichem, siue Sichar, & Samariam. Galilaea hoc nomine iam tum, cum Israliter traiecerunt,nuncupata,oppida amplexa est, Nazareth, Naim, Caparnaum,Bethsaidam, quae post Iulias,& Paneade, qua post Tiberias appellata est. eaq.duplex fuit, superior ad mare Syriacu pertinens, & inferior ad mare Tiberiadis . Palautinae urbes celebratae Geth, Gaza, AZotus, Accaron, & Ascalon. Inde pramalentubus Iudaeorum opibus tota regio Iudaeae nomen inuenit, qua post Christum etiam Palestinam,& Terram sanctam nominauerunt. Cum ergo, ut ad priora redeam,totius populi Israelitici una comunis duodecim tribuum esset resp., stat dus etiam locus fuit unus,quo omnes ex suis tribubus, atque oppidis conuenirent, ubi Deo sacrificia facerent,primitias offerrent, consilia in commune agitarent,iudicia tractarent,& is demum sederet, qui summae rerum sacrarum,& profanam praeesset. Hunc vero Deus statuit esse illum,quem ipse inuocando suo nomini det gisset. sic enim in lege loquutus est cap.XI I Deuteron mij: Non facietis ita Domino Deo et in ed ad locum,quem

elegem Dominus Deus useria cunctis tribubus vestris, mi ponat nomensivum ibi, o habitet in eo,venietis,essere iis in eo holocausis,ct victimas vestras.Non poteris comedere in Epidis mis decimam frumenti vinco olei Misa

coram

43쪽

3 α Car. Sig. de Rep. Hebri

coram Domino Deo tuo in eo loco, quem stri elegerit. & cap. xvo : Si iudicum sententiam in portu tuis videris v riari, ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, τι ibi nomen eius euoces. Eleait autem eas urbes, in quibus Tabernaculum,& Templum suum est costitutum.lligvero fuere duae,Silo in Samaria,& finibus Estraim, dei de, illa reprobata, Hierusalem in Iudaea,ac tribu Iuds.De Silo haec habemus testimonia. Cum Iosue mandato Dei bernaculum cum Arca in Silo posuisset,ibi etia sedem religionis,& reip. collocauit. Vnde illa sunt in illius historia capite lix II: Congregati sunt omnes ij Israel in Sio , ibiquefixerunt Tabernacu m Testimonij. & xx I I: Conuenerunt omnes in Silo, τι incenderen o dimicarem com rea eos, qui trans Iordanem erant. & Iudicu XXI : Venerunt

omnes ad domum Dei in Silo, ct in conspectu eius sedentes que advesperum ouauerunt vocem in paullo post Ecce solemnitas Domini es in Silo anniaefaria , quaesita est ad septentrionem urbis Eeuelad orientalem plagam viae, quinde Enheliendis a Sichimam. Inde Deus reiecta Silo d legit Hierusalem,& montem Sion in tribu Iuda,eoq d mum suam transferri cum tota re voluit, ac demum Sulo quoque euertitdic enim loquitur vi I apud Hieremia:

Iu ad locum meum in Silo , ubi habiIuuit nomen meum is

principio, o videte, quaefeceram ei propter malitiam populi mei I ael. & alibi: Faciam domui huicin qua in reatum est nomen meum, cur feci Silo. Elegit autem Hierusalem tempore Dauidis regis.is enim Iebusaeos,quos Iudas, &Beniamin olim ehcere inde non potuerant, profligauit, atque ibi primus iubente Deo sedem posuit, arca in montem Sion transsata. Qua de re scriptum est v I secundi Paralip. ubi Deus ita loquitur: A die , qua eduxi populum meum de terra Aerapti, non elegi riuitatem de cunctis Iribu

44쪽

Liber Primus. II

bus Israel, ut aedificaretur in ea domui nomini meo. Neq; et

si quempii alium virum, ut esei dux in populo meo I aec

sed elegi Hierusalem, v sis nomen meum in ea. de quarto Regum XX I :In templo hoc, ct Hierusalem, quam elegι de cunctis Iribubus I ael, ponam nomen meum in sempium num . Hinc Iosephus legem hanc Dei sic concepit: Sam. cIa una urbs sit terrae Chananaeorum in loco fulcherrimo, O vir te illuseri, quem Deus illi elegerit, ct templum unum ea I, ct altare unum ex lapidibus non solitis, in alia

vero urbe neque templum, neque altare sis.Deus enim unus es, ct unum Hebraeorum genus.ter uero quotannis In ea ad

templum ex finibus Ierrae conueniant, quam Hebraeipossed runt, O Deo serat ex ei qua habent, ct de fumris adhorrentur in conuenienies inter se, ct conuiuantes amici sint.

Es enim honesum,non ignorare,s interse coniritales esse, eorumd participes struiorum existere. Itaque David huc alludens dixit psalmo LXxvi I: Et repulit Iabernaculum Ioseph, neque tribum Estaim elegis ,sed elegis tribam Iudae montem Sion, quem dilexit, ct aedificauit mniar celsoru acrarium suum inuest cui unicornium sancrissiciusu rambagnificat enim Deo non placuisse,ut templum aedificaretur in Silo in tribu Estraim, & tabernaculo Ioseph

patris Estraim,qui illam terram extra sortem a patre acceperat, ut scriptum cst XLv i II Genesis, & post in ea urbe sepulturam acceperat, ut Iosue XXI III, sed voluisse, ut extrueretur in Hierusalem in tribu Iudae. Huc etiam, credo, pertinent verba illa Samaritane mulieris apud S. Ioannem. quae Christum ita allocuta est: Patres nostri in

monte hoc adorauerunt, ct vos dicitis, quia Hieroselymiseri locus, ubi adorare osonet.Patres enim suos vocavit ELiraimitas,a quibus se manasse Samaritae laetabant, eos'. adorasse ait in monte Effraim,de quo Iosue xx.Sichem in: C monu

45쪽

mome Graim. nempe per eos annos,quibus domus Dei fuit in Silo; Iudaeos vero eam laudem sibi vindicare,& locum adorationis csse in Iuda, non in Effraim, quod esset in urbe Hierosolymitana,contendere. Hanc vero religionis,& ciuitatis translationem in Hierusalem a Davide factain ipse etiam psalmo cxx I cccinit,inquiens : Hierusa

lem, quae .edifficatur, vi ciuitas, cutus participario eIas m id

sum. Istuc enim ascenderunt tribus, Iribus Domini, testia monIam Is rael, ad considendum nomini Domini. Quia illic

sederunt sedes in iudicio, Iedes super domum David. Signiscat enim tribus, idest populum ascendiste Hierusalem, primum, ut laudarent Deum, deinde, ut poscerent ius si- ue a magistratibus,sive a iudicibus,tum cum a se aedificata, ct in formam ciuitatis redacta est. Ceterum urbs Hierusalem,ut latius, qualis fuerit, explicemus,primis temporibus Salem dicta fuit,®i Melcnludec paruit.qui sacerdos cum esset, Abrahamo a bello rcdeunti, quod pro Lot captiuo suscepit, occurrit, ac

par em,& vinum obtulit, ut narratur X IIII Genclis. Populus autem, qui illam incoluit, iam tum Iebucius dicebat tr. quem ludas, & Beniamin extrudere urbe non potuit usque ad tempora Dauidis . Itaque urbs in utraque tribu suit.nam xv Iosue sciiptum est,Iudam Iebus eos i colas Hierusalem exigere non potuisse. in vaticinio vero

Moysis Deuteronomii XXX III: BeniamIn amantissimus Domini habirabit confidenter in eo,quassis thalamo tota die morab tum es inrer humeros illius requiesces, praedicitur,

sore, ut Beniamin inter humeros Domini requiescat. quod templum esci condendum in tribu eius. & xv et Iud cum additur, Beniamin non potuisse ei jcere Iebusaeuhabita orem Hierusalem, sed intcr eos sedes posuisse. Ex

quibus intelligi poteri urbe Hierusalem magnitudine sua

utrique

46쪽

Liber Primus. 3J

utrique tribui communicatam. Quocirca sunt etiam, qui censeant, partem ipsius templi in tribu Beniaminis fuisse. Hae certe duae tribus propter vicinitatem, & coniuncti nem pro una tantum habitae sunt. quemadmodum post etiam in diuortio tribuum factum est, cum Iudas, & Beniamin Roboamum sequutae unum Iudae nomen adeptae

sunt. David aut e spiritu diuino instinctus nam Deus illa sibi,idest templo suo,sede delegerat. ubi primu regnum

adeptus est, Iebusaeos urbe exterminauit, atque ea elitructa, murorum ambitum prolatauit. atq; ibi arcem in uno

colle montis Sion condidit, quae urbem despectaret, ac munitam Civitatem Dauid vocavit . atque eo domiciliusuum cum Arca foederis trastulit.post autem,cum in altero eiusdem Sionis colle, Moria vocato, condere temptu Vellet,non probante Deo,eam gloriam filio Salomoni reliquit. qui regnum adeptus opus perfecit, atque in eiuspi aesidium arcem in tertio eiusdem montis colle construxit, teste Iosepho v Belli,& vi I Antiquitatum. Roboamo inde Salomonis filio regnante Sisac rex Aegyptioruurbem cepit, & thesauros regios asportauit. EZechia vero rerum potiente Sennacherib rex Assyriorum acri o

sidione, sed frustra, fatigauit. Inde Nabucdonosor rex Babyloniorum semel sab rege Ioacim, iterum sub rege

Ioachim cepit,ac tertio sub Sedecia receptam euertit.atque Una cum templo succendit.populumq. in Babylonia captiuum abduxit. Populo inde post LXX annos in Iudaea permissu Cyri Persarum regis reuerso templum per LO- Iobabelem,urbs per Neemiam, lex per Esdram est rel. b tuta, arx quoque in tertio colle non lon3e a templo r

fecta. Mox ab Anthiocho Epiphane Syriae rege urbs diarepta,lex cremata, templum profanatum est. Neque ita

multo post omnibus his per Iudam Assamonarum rec

47쪽

s 1 Car. Sig. de Rep. Hebr.

ptis, ac nouo opere restitutis florere opib. ciuitas coepit. donec prauo duorum fratrum regum,Hyrcani,& Ari stobuli dissidio Cn. Pompeius dux Romanus bellum in Syria oercns ad duetus ipsam Occupauit, ac templo p cpcr-cit quam paullo post Antigonus Aristobuli filius Paria thorum ope recepit. Antigono vero Herodes Ascaloni- ta rex a Romanis declaratus C. Sosio Syriae proconsule opem ferente ademit. ac tandiu posteritas eius tenuit, quoad in potestatem Iudaeorum beneficio Romanorum rcuersa defecit. Quo tempore a Tito Caesare Vespasiani Imp.filio rursus in ditionem adducta, & cum templo solo aequata,atque combusta est. Ad extrcnium Christianaiam fide ascita per Hadrianum, sed sine templo, resecta, ab eo Aelia est nominata. Atque haec quidem sunt, quae in uniuersum de rep. Hebraeorum praeponenda censuimus, ut his fundamentis iactis deinceps expeditius ad reliqua pergeremus.

48쪽

DE RE PUBLICA

LIBER II. Qui de locis sacris inscribitur.

De Religione. Cap. I.

X P o s i T A propositae reip.forma,sane sequitur, ut partes eius eo, quo instituimus, ordine, persequamur. Qia antam aut e Rci p. Hebriorum religiosa, & ciuili vita, ut diximus,continetur, praecipue illud agemus, ut primum de Resigione, deinde de Ciuitate loquamur. In hac vero diuisione constituenda verba ipsa legis sectabimur. cuius har,ut dixi, partes fuere, Mandata,Pi scepta,Iustificationes,& Iudicia. quorum Madata,& Praecepta ferme ad Religione pertinuerunt,Iustificationes vero,& Iudicia ad Civitatem.Quoniam vero Religio,idest Dei colendi ratio in lege prescripta,& sspe post repetita in quattuor item partes fuit diuisa, in loca sacra, dies sacros, ritus sacros , & personas sacras si quidem Deus certis se in locis coli voluit, & certis diu bus praecipuum sibi honorem haberi,ac ceptis ritibus,& a certis personis propterea illud quoque curabimus, ut deinceps sigillatim de his omnibus disieramuS.

49쪽

s S Car. Sig. de Rep. Hebr.

De locis sacris. Cap. II.

LOCA ergo faci a , idest terrestria ipsa sanctitatis

domicilia,multa fuerunt. A principio enim Deus Tabernaculum, atque in eo Sanctum Sanctorum,Arcam,& Altaria sibi instituit, deinde pro Tabernaculo Templum in urbe Hierosolymorum construi voluit. Interim vero passus est etiam,sibi sacrificari extra Tabernaculum,& Templum in collibus sub opacis arboribus, quae illi Excelsa dixerunt. Post autem iniussu Dei templa alia duo, unum in Samaria, alterum in Aegypto s uni condita. Quin etia& in urbe Hierusalem,& in prouincijs quaedam conuenticula instituta sunt, quas Synagogas vocarunt. quae pOstea deletis templis solae remanserunt.Quae cum ita sint, satis apparet, si huic parti satisfacere cumulate velimus , necesse esse, ut haec singula declaremus. Quamobrem a

Tabernaculo exordiamur.

De Tabernaculo, Sancto Sanctorum, Arca

foederis, altaribus, de ornamentis corum. Cap. III. C E T E R V M Tabernaculum, quod etiam San.

ctuarium dictum est,fuit huiusmodi. Aedificium erat instar templi ex lignis confectum, quod per partes cominpingi,ac dissolui,ac quocunque deferri potuit. in quo locus erat sanctior velo ditiinctus, Sanctuarium Sanctuarij,ac Sancta Sanctorum appellatus.ibi vero Arca Foederis seruabatur.quar operculum habebat Propitiatorium,& Oraculu appellatum, duobus Cherubin alas super e tendentibus insignitu. extra velum autem erat me a cum

50쪽

Liber Primus. I '

xi i panibus sacris,qui dicebantur Propositionis. praeterea Candelabrum cum lucernis septem, & labrum aureum,& altare aureum Thymiamatis. eXtra vero Tabernaculum cum labro meo altare aeneum Holocausti, ac praeterea atrium, & tentorium. Haec vero omnia Deus

Movsi facienda praesci ipsit, cum esset in mole Sinai X xv Exodi, his vel bis : Facite mihi SAN crvARIvM, ct habitabo in medio vestri iuina omnem similitudinem Tabernasutic quo ostendam tibi Π omnium vasorum in cultu eius. Acq. facietis illud: Inde sic ordimr de A κ c diceren ornamentis eius. A R c A vi de lignis Setim compingite, ct deaurabis ea auro mundis imo intus, ct foris acie q.

supra corona auream per circuitum, se quatIuor annulos aureos , qu's poΠ per quatIuor arcae angulos . duo circuli

sint in latere uno es duo in ahero. Facies quoq; V E C T E Sis lienis Selim, se operies eos auro, inducess. per circulos, qui sunt in arcae lateribus, utponetur in eis, qui semperer ut in circulisione .in Arca Testifcationem, quam dabo tibi. cies O PROPITtATOR M de auro mussisimo. duos quoque C HERvat N aureos, ctproductiles facies ex utraqueparte oraculi. erub unus sis in latere uno, Cralter in altero . utrunque latus Propitiator, tegant expan dentes alas. operientes Oraculum, respicientes e mutuo versis vultibus in Propitiatorium, quo operienda est Arca,

in qua pones Testimonium, quod dabo tibi. Quibus dietis inde pergit loqui de mense, & instrumentis eius. Faciesor M a N s A M de lignis Setim, ct inaurabis eam raropuri mo. Facies. illi L A v M aureum per circuitum, ipsi labro CORONAM interras em, atquesuper Illam ab

in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissim=. E

SEARCH

MENU NAVIGATION