Caroli Sigonii De rep. Hebraeorum libri 7. ... index rerum, & verborum locupletiss

발행: 1582년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

31쪽

a o Car. Sig. de Rep. Hebr.

testatus est,se eos, qui mandata,praecepta,iustificationes,& iudicia a se in lege tradita custodisient,bonis variis,sed ad hanc vitam spectantibus astecturum, qui vero secus ,

malis. Vnde dixit Hieremias Ix: Non attendunt mandata tua, ct testimonia tua, quae testi scatus es in eis. & qualeto Regum, xv I I: Abiecerunt legitima Dei, se pactam, quod pepigis cum patribus eorum, oe testificationes, quibus contestatus est eos. Eorum vero hoc sit exemplum, Exodix I X : Si aurieritis vocem meam, se custodieritispactam meumentis mihi in peculium de cunctis populis.mea enimes omnis terra, ct vos eritis mihi in regnum sacerdotale, es gens sancta. Et Deuteronomij X I :Si cusodieritis mandata mea, quae ego praecipio vobis, O feceritis e mi diligatis Dominum Deum nostrum , ct ambuletis in viis eius adhaerem res ei, diserdet Dominus gentes istis ante faciem vestram, C postribitis eas, quae maiores, σfortiores vobissent. Inde multa alia bona pollicetur,& mala comminatur, quas

vocat benedictiones,& maledictiones.In Euangelio porro eaedem etiam voces eodem modo usurpatae sunt a S. Luca capite primo. Erantu iusti amlo ante Deum incedemies in omnibus mandatis, ct iustificationibus Domini sine

querela. Quippe significat, Zachariam, & uxorem custo disse legem Domini,quoniam partes eius duas praecipue coluerunt, Mandata, & Iustificationes. quorum illa Deia, haec proximum attingunt. Ac de summa quidem legis haec dicta sint. quae ita praeponere libuit,quoniam ex his

quattuor vocibus,taqua ex summa legis, uniuersa haec nostra derep.disputatio deducetur. redeo ad legis historia. Hec igitur lex primum duabus lapideis tabulis a Deo, deinde volumini scripto a Moyse consignata est. Ius sit autem Deus, ut secunda legislatio a regibus legeretur,& cognosceretur, item a pontifice in solemnitate Ta

32쪽

Liber Primus. 2I

bernaculorum populo traderetur. De primo scriptum est Deuteronomi; xv I i: Rexpostqvasederat in solio regni

sui, describet Deuteronomism legis huius in volumine accipiens exemplar. Macerdotibus Leviticae tribus, ct habebit secum, lege q. si domni ου diebus vitae 6ae, vi discat timere Dominum Deumsuum T curiodire verba, ct iunificationes eius, quae in leges cestasunt. De secundo xxxi Post septem annos anno Remi Ionis in solemnitiate Tabernaculorum conuenientibus cunctis ex Israel in loco, quem elegerit Dominus, leges verba legis huius coram omni I rael, audientibus ei ut audientes discant, ct timeant dominum, ct c fodiant, impleanIq. omnessermones legis huius. Profectis ergo Israelitis in Chananaxim diu in hoc instituto

perseueratum est. Inde sub regibus eius obliterata memoria est.Quod cum Iosaphat rex Iudae cognouisset,ut erat summa pietate ornatus, misit de principibus, qui docerent in riuitatibus Iuda, ct erueseban opulum. ut XVI I secundi Paralipomenon scriptum est. Deinde vero res eo aut malitiae,aut negligentiae veni ut volume etiam legis scriptum e memoria Iudaeorum exciderit . Tum casu inuem

tum in templo,dum instaurabatur,ab Helciapontifice ad Iosiam regem delatum est. Quod ut ille legit iubiso a simis vestibus dixit: Magna ira Domini accensa est adaersus nos , quia non audierunt patres nomi verba libri -- is ut facerent omne, qued scriptum est nobis. Vnde librupopulo recitari iussit, & se obseruaturum spopondit . silc enim xxm quarti Regum:Percussi aedus coram Domino, mi ambularentis Dominum, es cum iretpraecepta eius, ct resimonia, ct insificationes in omni corde, se in rota animassa, ct Ucitarent ver sederis huius, quaescripta erant in libro illo. acquievi q.populussacIo. Inde paucis interiecitis annis, cum Iuda i in Babyloniam traducerem

33쪽

a a Car. Sig. de Rep. Hebr.

tur, Legis quoque volumen evanuit. Reversis autem illis in patriam, Esdras scriba, & sacerdos eam aut amissam

restituit, aut corruptam emendauit eo modo , quo nunc habemus. unde iple scripsit: Esdraparauit corsuum, virnuestigarei lege Domini, se cerei r doceret in I aespraeceptum, se iudicium. Atque ab illo scribae idest legis do- 'ores in rep.dimanarunt, ut postea ostendetur. Hi d

inde libri iustu Ptolemaei Philadelphi regis Aegypti per

LXX interpretes Gryce conuersi sunt.Post aliquot inde annos Antiochus Epiphanes, rex Syriae . coegit eos a lege hac Dei deficere,& lepem ipsam comburere.Locus est in principio Maccabaeorum: Scri tomni regno suo, vi esset omnis populus unus, ct relinqueret inquisique lege ua. se multi Israel eoosenserunt strui uti eius, ct sacrificausrunt idolis, se eois inauerunt sabbatum. se misit rex libros per manu nuntiorum in Hierusalem, ct in omnes ciuitates Iudae, issequerentur leges gentium terra, ctprohibe

rem holocaucta, Osacrificia, ct placationes feri in templo Dei, se prohiberent celebrari sabbatum, se dies solemnes, serus u coinquinarisancta, anctum populum frael, Oi ii ad Acari aras, ct templa idola, ct immolari carnes fui as, oesecora communia, ct relinquere suos siuos inci

cuncisos, ct coinquinari animas eorum in omnibus immunditis, ct abominationibus Ia vi obliuiscerentur legem, O immutarem omnes iustificationes Dei, or quicunque non se cissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur. &paullo poste Per iniuersas riuitates Iudae in circuisu iam caueruns aras, π ante ianuas domorum, ct in plateis imcendebant thura, ct sacri cabant. ct libros legis Dei com- sserunt igni, sicindentes eos, ct apud encunque inueniebantur libri Iectamenti Domini, se quicunque obseruabant legem Domini, secundum edictum regis trucidabam eum.

34쪽

, Liber Primus. a J

Hoc malo paullo ultra biennium Iudaea misere laborauit. succellit enim mox Iudas Maccabaeus , qui recepta urbe & legem,& legis disciplinam in statum pristinum reuocauit. Asiamonaeis inde posteris eius regnantibus multae subinde haereses emersere, ut Scribaria, Sadducaeorti,&Pharisaeorum . qui ferme scribae, idest legis doctores fuerunt,qui legem varie interpretantes populum vanis e roribus imbuerunt. Quos subinde excepit Christus, qui praedicatione sua cum veritatem docuit, tum in primis inanem corii doctrinam elusit, ac nouam legem intulit, nouoq.testameto sedes hominibus se non in Chananaea, sed in caelo daturum, qui vocib. suis paruissent,ostendit, denuncians,se venisse,non ut legem solueret,sed adimpleret. recte. nam cum lex eXempli gratia homicidium vetuisset, ipse non solum occidere, sed etiam succensere fratri prohibuit.cum lex adulterium sustulisset, ipse non modo adulterium, sed etiam petulantem mulieris intuitum interdixit, a dijciens: Nisi iustitia vema abundaueris plus quam iustula Tharisaeorum, avi Scribarum, non intrabitis in regnum caelorum. Ac de lege quidem,quod ad propositum nostrum attinet,in uniuersum haec dusta sint.

De sorma rei p. Israelitarum. Cap. V. S E QVIT V R, ut de Arma reip.disseram, quam

Deus aut superiore lege praescripsit, aut post induci ne- glccta lege permisit. Ceterum cum de forma reip.quaeritur,nihil aliud quaeritur,nisi penes quem principatu summa rerum fuerit constItuta. Haec vero apud Hebraeos primum penes optimates posita fuit, deinde penes reges. quorum principatuum illum Aristocratiam,hoc Regnum Graeci vocarunt. Aristocratia fuit sub Moyse, losue, Se-

35쪽

Σ . Car. Sig. de Rep. Hebr.

nioribus, & Iudicibus, Regnum sub regibus. De Aristocratia sub Moyse significavit Moyses xiii

Deuteronomij, cum dixit: Non facietis in terra Chananaea,quae nos hic facimus hodie muli quodsibi rectum via deetur. non enim usque in praesens tempus venistis ad requie, osse ionem, quam Dominus Deus vener daturus edi vobis. Ac multis quidem, ijsque bonis, & prudentibus viris Moyses rem totam commisit,ut alij sacra,alij profana curarent. ex ijs autem,qui operam rebus sacris dederunt, unus fuit Pontifex,reliqui Sacerdotes, & Levitae. qui utaro profana administrarunt,alij consultationibus,alij iudi-chs vacaverunt, nonnulli pacis, quidam belli studia coluerunt. omnes vero non ex arbitrio voluntatis, sed ex ptadscripto legis suo fungi munere,in primis'. Iudicia, &Ιustificationes exercere constituit. Atque ita deinde tempore Iosue, &Iudicum in terra Chananaea, dispertitis possessionibus,est seruatum. Etenim ad Iosiue dixit Deus

cap. primo: Confortare, es eno robustas valde, vi custo-

istas, ct cias omnem legem, quampraecepit tibi Moyses sternus meus, nec declines ad dextram, vel ad mistram, ut imrelligas cuncta qu.e agis. Et post praecipienti illi respo dore Israelitae:Omma, quaestraecepistinobis, aciemus aer quoc ne miseri ibimus. Sicut obedirimus in cunctis Moysi, ira obediemus se tibi. Inde Iosue moriturus, aduocatis raelitis, eadem verba repethi, quae ad se Deus tradens mperium fecerat,de lege Dei custodienda,cap. XI II.

promisitq. populus, se Dei praeceptis obediturum. De Seniorum imperio significatur secundo Iudicum:

Seruierunt Isia ira Domino cunctis diebus Iosue, se Seniorum, Us eum uixerunt, ct nouerunt omnia opera Domini, quae cerar in Israel. Iudicibus inde rerum potientibus eodem modo aristocratia suit. si quidem illis principatum

36쪽

Liber Primus. as

patum administrantibus& lex , ut ante valuit , &Deus ipse imperium tenuit. Hoc autem ita esse, probatur etiacae Iosepho, qui libro IIII Antiquitatum legem Dei ad hunc locum pertinentem explicuit, sic loquentem facies

Moysem: istocratia, o vita, qua ex ea degitur, res ortia ma eis, nec vos capiat desiderium alterius re sed hanc amate leges habentes dominas, ex ijs omnia facientes. satis

enim G, ut Deus praesu. Euod fregis capiditas vos incesserit , is ex eadem gente sit. Hanc vero aristocratiam, in qua lex potissimum cum Deo dominata est, Regnum ipsum excepit.Regnum autem apellarunt impertu summum unius hominis non ex lege , sed ex arbitrio imperantis. quem a Samuele Iudice postularunt, his verbis vi II primi Regum: Consitue n

his regem, ut iudices nos, ut uniuersae habent nationes.

Quod ut ille audiuit iubito Deum,quid opus esset facto, consuluit.qui ita respondit: Audi voce populi in omnibus,

quae loquuntur tibi.no enim te abieceruntJed me, ne regnem

super eos. & addit: Verumtamen contenare eos, ct praeduris ius regis,qui regnaturus es super eos. Significauit enim aperte,Iudicibus rerum summam ex lege habentibus regnasse Deum super Hebraeos, quia lex dominata esset; imperio vero ad regem gentium more transsato, Deum non regnaturum,cum non penes legem, sed penes voluntatem unius hominis summa rerum esset futura. probet. etenim,ut optime dixit Aristoteles in Politicis, lege vult imper e, Deum vult imperare, qui regem, idis homi nem, belluam. quod non semper ratione, holerisque --piditate ducatur. Hoc autem arbitrarium Regis imp rium expressit Deus, cum addidit: Filios suas, risdia, ct seruos vobis auferet,ctgreges vesiros addecimabit, O vos erisis riserui. negae clamantes audiemini a Deo.

Vnde

37쪽

Vnde dixit David psalmo Ir: Ego constitutus sum reYa Deo super montemsanctum Sion. Dixit Dominus ad me. Postula is mcidabo tibi gentes hereditatem tuam, seposses o

nem suam Ierminos terrae. Reges eos in virga ferrea tan

quam vas figuli conoringes eos. Haec autem duo regis imperia, eius inquam,qui lege tenetur, & qui legibus est solutus,AristIteli quoque nota fuerunt atque illud nullum proprium reip. genus facere, atque in omni rep. reperiri posse, hoc vero proprie regnum appellari, putauit. sic enim inquit . Deinceps dis iandum est de rege, qui omnia ex Ooluntare geri . nam qui ex lege rex dicisur, non Grreips ecies, quia is omnibus reiso blicis dux besii per peruus essepotes, ut in democratia, O Amistocratia. ct multi

creant unum dominum administrationis. Plenum autem Regnum vocatur, quo cuncta re ua volun augeris. Hoc

ergo modo Hebraei, postquam sedes in terra Chananaea locarunt, primum Iudicibus paruerunt, qui ex lege prsfuerunt, deinde more aliaru gentium Regibus,qui ex voluntate imperarunt.quorum primus Saul,secundus Dauid fuit, a quo inde hered Parium regnum inter Iudaeos euasit, donec res ad Sedeciam peruenit,qui a Nabucdmnosiore rege cum populo captiuuet in Babyloniam est abductus. Reversis vero in patriam post annos septuaginta Iudaei res iteru ad optimatu statum est adducta. quo tepore, ut inquit Ioseuhus libro xi,pontifices,qui pro tepore fueruli& sacerdotum S iudicum partes impleuerunt, donec populo ab Antiocho seruitute oppres , Levitica Assamonaeorum familia insurrexit, qui primum sub titulo Principis, deinde sub nomine Regis manentibus vetoribus institutis re Iudaeorum uniuersiam administrarunt.

ibus extinctis reges proselyti Ascalonitae successere, qui rectius appellari tyranni potuissent ; ex quibus. Hero

38쪽

Liber Primus. a

des Magnus Antipatri filius,& Archelaus filius,& Agrippa nepos in Iuccia, Herodes Antipa tetrarcha in Galila ac subinde duo Herodes Agrippae reges in Chalcidica potiti rerum sunt, qui potestatem a Romanis Iudaeam illo tempore obtinentibus creandorum pro arbitrio povtificum acceperunt. inde pulsis demum Ascalonitis Romani subactae Iudaeae magistratum, & tributum imposuerunt. ac legibus eorum magna ex parte seruatis regionis imperium, di procurationem sibi vindicarunt. ac postremo rebellatibus eis urbem cum templo inflammaverunt, ac gentem prope totam profligauerunt. Est porro illud quoque tenendum,remp.Hebraeorum quodammodo tripartitam fuisse. una.n.fuit,quae uniue sum populum,idest v I r tribus,complexa est; altera,quae

singulas ipsius populi tribus,tertia,quq singulas singularutribuum ciuitates. Primae reip. sedes in ea collocata urbe fuit, quam Deus religionis caussa sibi ascivit. quae vero ea urbs fuerit, post dicetur.) ibi enim summus magistratus, summus senatus, populus,iudiciumq. consedit. Fuit tamen interim aliquando interregnum. quod significatur in libro Iudicum,cum scribitur: Erat Urael e regibus, ct quiriquefaciebat, quodrectum videbam' innuenS, non itribus singulas, aut ciuitates suis principibus vacavisse, sed uniuersiam duodecim tribuum remp. summis praesidibus, & tutoribus caruisse. Secunda resp.praffectum unum habuit, qui princeps. tribus dictus est; itemq. alios, qui familiarum principes nominati sunt, qui tamen omnes summo principi, penes

quem tota erat respublica, paruerunt. Tertia vero hoc mo costituta fuit.Vnaquaeque ciuitas

suu habuit senatu, qui de reb.ad ipsam pcipueptinentib.

decerneret,& caussas priuatas,capitalesq.cognosceret,&suos

39쪽

2 δ Car. Sig. de Rep. Hebri

suos magistratus, e senatu haberent,& iudicia exerceret. Quamobrem Resp. Hebraeorum populum habuit, senatum iudices, & magistratus. Vnde apud Iosue cap. xxiii scriptum est: Conuocaui bos fraeces Senatum eorum, O principes eorum , se iudices eorum, se Fcribas eorum. Arma etiam, quae publico populi nomine extra fines serenda erant, a solo rege, & summo senatu decreta sunt,

adiuuantibus singulis tribuum, & familiarum principibus, & ciuitatibus, quemadmodum post suo loco pr

habitur .

De ciue Is aelita,& Proselyto. Cap. VI.

EXPLICATA Hebraicae reip. forma, sequitur, ut qualis huius reip. ciuis fuerit, demo stretur. Censuit igitur Aristoteles, varios pro varietate rempublicarum ciues existere. qui uero optimae reip.ciuis esset,eum & consiliorum, & iudiciorum compotem esse. Quae delanitio ad ciuem quoque accommodari Hebrarum potest, ut is demum in eorum rep. ciuis fuerit,'qui particeps consiliorum,iudiciorumq. extiterit. Nam sacra non omnibus comunia,sed propria Levitarum fuerunt.Est praeterea illud etiam admonendum, Hebrieorum populum bipartitum fuisse,unum indigenarum, qui Graece ἀυτοχθονες, alterum aduenai si,qui προσύ τοι dicti sunt. quo nomine Proselytorum usi sunt etiam, qui Latine sacras historias couerterunt. Indigens fuere omnes,qui ab Israele genus, ut dixi, trahentes cum lege circuncisionem sumpserunt. quam Deus Abrahae mandauerat xvi Ia Genesis, his verbis:

Infans octo dierum circuncideris in votis. masculus,cuius

praeputiy caro circumcisa non fueris, delebitur anima illius depopuloso, qui factum meum irruum fecit. Proselyti fuere

40쪽

Liber Primus . a st

fuere alienigenae,qui ex gentibus procreati, sed ab idolorum ad Dei cultum traducti circuncisione donati sunt. quos Deus pro indigenis haberi mandauit Exodi AI I, loquens de institutione Pasitiae. Zuodsi quis peregrinorῶ:

in vestram voluerit transire coloniam, acere Phasse domini, circuncideturnius omne masculinum eius, ct u rite celebrabit, eris q. cui indigena terrae. I quis autem circuncisus non fuerit, non et scemr ex eo. eadem lex eris indigenae,

ct colono, qui peregrinatur apud vos. sic Latinus .at Graece aptius: indigenae,ctproselyto, qui accesseris adues. & Leuitici xv II: Homo quilibet de domo Orael, ct de aduenis , qui peregrinantur inter uos,qui obtuleris holocaustum, me mictimam, se ad ostium Tabernaculi Testimoni, non adium xeris eam, ut o erat Domino, interibit de populo suo. & k-cundo e Aequum iudiciumsit cishoe aduenae. i. proselyto. Quemadmodum aute gentiles circuncisi ad Iudeos trasirent,extat exemplum Sicimitaru in Genesi tepore Iacob. ite Achior, Iudith xiiti: Auior uidens uinuumquams cir Deus Israel,relicto gentilitatis ritu crediati Deo, se circuncidit carnem praeputi ui, se appositus est adpopulum Israel, ct omnis successio generis eius inque in hodiernum diem. Ioannes inde Hyrcanus rex Idumaeos subactos ad circuncisionem accipiendam adegit.Quare Herodes Idumaeus proselytus fuit, nantiqua stirpe Iudaeus. Itaque, ut ipse regnum Iudaeorum proselytus cepit, sic pontificatum etiam proselytis tradidit. Quantum vero studium poneretur a Iudaeis in eo,ut proselytos facerent,idest, ut gentiles circunciderent, docuit Christus alloquens eos

Matth. I II : Vos circuitis mare, se andam, ut faciasis

unum proselytum, ct cum eri actus avitis eum sitiumvs ae duplo, quam vos. Hinc secundo Paralip xxx: HEarisauperfusa en omnis Iursa uia tum Sacer Mum, se Le

vitiarum

SEARCH

MENU NAVIGATION