Vita Francisci Borgiæ tertij Societatis Iesu generalis a P. Ribadeneira Hispanice scripta; Latine vero ab And. Schotto Antuerp. vtroque eiusdem Societatis sacerdote. Accesserunt nunc primum Pia opuscula Francisci Borgiæ

발행: 1598년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

daretur. Aedilibus item mandant , stipem ex omnibus Vrbis regionibus corrogarent. Nobilibus e suo corpore duodecim,iris negocium datum, una cum Sociis aegrotos quotidie inuiserent. Igitur Soch . aegrotantium numessi per vicos explor*to, Urbem in quindecim regiones distribuunt : singulis ossicinas medicamentarias, d penu attribuunt.Ipsi bini singulis in

regionibus cum medico aegroto, adeunt, ministrant antimi, corrariisque alimenta,

nihil ut egentibus , ad valetudinem quod pertineret, deesse paterentur. 6 ec manoranimis curandis diligentia adhibita, e qua in malis consolatio deesset. Sacris itaque ,rocuratis, erratisque confessis, panis Almpelonen migrantibus porrigebatur. Iudicabat enim F R N C Ι S C V s, quantum animus corpori, & aeterna caducis ante Cellunt tanto maiorem curam sacris adhibbendam. Gratum id omne Societatis ofE-

tum Pio, Senatui, populoque R0naano accidit, ut biennio post ingrauescente morbo, non perinde tamen periculoso, idem Pius ; multo post etiam Gregorius

172쪽

IN Orientis Indiam pridem Socij com

plures penetraram ; in Occidentis vero . ad eam diem nemo. Igitur FRANCis CV sportam illic aperiri, Euangeliique lucem,& veritatem incultis illis gentibus nostrorum opera inferri,ex quo familiam ducere coeperat, Vehementer exoptabat. Missi primum Christi anno C ID. ID. LxVI. DL 1 66. dacus I peZ, & Laurentius Gome= sacer- dotes. Ludovicus item RuiZ, &Alsonsus Simonis in Fortunatas insulas,quae Can iriae hodie appellantur: ubi meridiani cir- iculi extremum Cosmographi olim coli

carunt. Ceterum enim terrarum orbem,

nuper Hispanorum nauigationibus repertum, qua ibi oritur, atque occidit, Veteres ignorarunt: existere tamen, & esse posse, Plato de Atlantidum insula loquens,& Se- Piato mTi-neca Tragicus, aliique diuinarunt. igitur, quos nominaui, comites addiderat FR AN C IS C V s Barthstlomaeo Tores,Ca-

nariensium Episcopo, homini singulari & , pietate, & do rina. Illius enim ce Trinitate Commentarii valde probantur. D cebat hic insulmos Catechesim una cum / Κ s socii , ri

173쪽

DE VITA FRANC. BQRGIAE sociis, lustrabatq; dioecesim pedibus ambulans, boni nullum ossicium Pastoris praetermittens. Eo ipsis tempore Philippus. Rex Catholicus, datis ad FR AN CI fC MMIitteris, pro bona Societatis existimatione, quattuor & viginti in Occidentis Indiam 'mitti rogat: victui & cultui corporis in itinere nihil defuturum , gratumque id DEO, sibi,& incolis fore.Vt tam honesta, piaque postulanti Regi satisfaceret FR ANCI SC v s, misit primo electos e multis S Eos: Petrum Martines, ex agro Turolio regni Aragonii, Ioannem item Rimerium sacerdotes, Franciscum Villaregium. Hi A. D. V.Kal. Sextil. eo ipso anno Hispalensi portu conscendentes, Floridam insulam vit1. Kal. Octob. tenuerunt. Petrus Martines classe exsiliens, terram simul attigit, ut DEI vorbum, Euangeliumque praedicaret, interiit, ii is caput pertica ab inc ais, qui tum in littore agitabant, aduentum Europaeoru prohibituri: mox semiuiuum an mare proiiciunt. Nimirum pro singulari in DEvM pietatis madio hunc fructum rotesit, ut quod pridem optarat, fidei testis, vita decederet. Qsi casus tantum abest, ut ceteros in Euroea socios ab expeditione deterruerit, ut etiam incitarit magis, quod

pro Christo mortem oppetere, oc ipsi paristidio

174쪽

TERTIVs, studio exoptarent. Igitur secundo post anno CIb. ID. LX viis. alia missio Sociorum iiii eas ipsas Dras instituta, quibus praefecit FRANCis Cus Ioannem Baptistam S ram, quo se Ioanni Rogerio sacerdoti, qui superstes adhuc esset, eiusque sodali Villaregio coniungeret qui Flauanani portum occupantes, in Floridam post pene

trarant. Erat turn forte in comitatu Caci-cha quidam sic enim Florida in insula principem virum appellare solent) quem

Praefcctus Petrus Menendes classe in Hiaspaniam adduxerat. Hic fidei Christianae rudimentis Catechumenus iam imbutus, salutari baptismi lauacro tinctus, Ludo- uici nomen acceperat. Credebant sere,ut gentis suae, morumque gnariis simul &linguae callens, commode Socios deduceret, viamque muniret: sed contra eu

nit. Baptista enim Segura septem adhibitis Sociis, Floridam saluus tenuit: reliqui inportu substiterunt, nauibusque exstensione facta, pedibus serro ingressi, duce viae Ludovico usi, sine militum Hispanorum, qui se illis ultro comites dabant, praesidio. Supellectilem sacris procurandis, libebiosque humeris gestant. Siluas, sblaque loca, & paludes, pedibus emenses, commeatus iam defecerat: herbis itaque, α

175쪽

radicibus yictitabant, cubabant sub dio

Ludovico interim proditionem animo a -

tante : cuius tandem patriam attigerunt,

procul admodum a mari sitam, a siluestribus hominibus, iisque nude agentibus,ti bitatam. Socios ille in pago morari hibet, seque exspeetare, dum salutatis amicis, redeat. Profectus igitur quinque passuum minibus,ad diem dictam rediturum se pollicitus, cunctabatur: qui dies cum ventu et, quattuor item additis, diuturnae morae,&1blitudinis pertaesiis Baptista, sacerdorem cum Datre ad Ludovicum allegat. Hic

lauctis insidiis, incertum, siue quia a fide

Chri ana transfiiga desciuerat, seu quia proditionem pridem animo cogitarat a mala omni familia, Socios aggressus , incautos summaperfidia necat.Postridie eius diei vix illuxerat, ceteros Barbarum in modum adoriuntur, & silenti nocte, duce Ludovico,interimunt socios,senibus nixos, precibusque ad DEVM suus, mortem Drtiter pro fide oppetentes .Exs, ibant cadauera Barbari: sacratis vestibus sese induunt : illudunt, petulanterque insultant, quasi rem na nam, contrucidatis inermibus, & non repugnantibus, praestitissent.

Arculam mox tres aperiunt, thesauro inhiantes. Erant hic Biblia sicra, Missarum

ossicia,

176쪽

ossicia i Upiti precum orbiculi,

nes, agni caeleatis Migies, cilicia, Agella:Religiosbrum nimirum arma,quibus. dicamein ipsi domant,& Daemonem fu- , ' gant. CHRIsTI item Cruci assiri imagianem continebat, quam simul curiose aspiciunt,exanimes ceciderunt,humo amicti, dc mortui, Comites qui aderant, inopinatare perterriti, in fugam se, terga vertentes, dederunt. Mae quidam certa fide retulit, oculis con 'ma, Hispanus adolescens, qui e classe Socios comitabatur: ideo non iugulatus, quod ad idola euerteda minime venisse, & tenera adhuc aetate cum esset, nihil metuendum, sed in vinculis haben-

dum putarint. Occubuere etiam. Baptista' Segura, Toleto Carpetanorum oriundus, morum probitate FRANCISCO gratiosus; dovicus item Quiros,sacerdotes.His aderant fratres, Gabriel GomeZ, Petrus Linares, Sanctius Savallius, Ioannes B

ptista Mendes, Christophorus Rotondus: alter item Gabriel de Solia. Eo ipso an- i sim, ut ex Indicis litteris didici, ob eam dem fidei constantiam Franciscus Lopeai interfectus: dum e Cochinensi Collegi

'Goam prouciscitur, a piratis Mauris c plus, cum tribus Sociis: quodque rasis ver lice videreoli sacerdotem, .quod res crari, diuin

177쪽

ta lues DE VITA FRANC. PORCIAE diuinarunt : ad fidei defectionem staticitant: sic saluum fore & incolumem. H nores etiam pollicentur: precibus denique minas miscent. lye vero: Ego ne is CFiat ses T 1 critra deseram' non sinat illa DE vs, cui misito. Quo isis potius; upplici' genus subire stat sententia, quam a Christiana Religione merem. Lancea itaque ilia confodiunt:ille ad Bea torum sedes abiit, feliciter. Alterum e Sociis captiuum abducunt: quid reliquis factum non comperi. Eodem ipsb anno, Socios iterum binos Oranum in Africam PRANCis Cus misit, Petrum Domeniucum,& Hieronymum Muri utrumque Valentiae superstitem vidimus: Comites hi dati fratri germano, Petro Ludovico Bo giae, Magistro equitum Monte senorum, a Philippo Regemio,vt eam Africae oram armis teneret, & militaribus copiis prae-iess. t. Socij in hac statione incolis, &tibus sacra rite procurarunt. CAPUT V M. Socii pera Indiarum prouinciam, cur nouam

Bupaniam ingres. Eove Μ ipso anno, qui est eius seculi septimus, & sexagesimus, alteris ad FRANCISCUM litteris petit Philippus Rex mitti Socios viginti in Peruanam indiam

178쪽

Indiam, prouinciarum ad Occidentem longe maximam: quam in Sacris litteris Opnisi & Pirum etiam nominari quidam putant, Auri sedinis,& Salomonis Iudae

rum Regis commercio nobilem.Conscenderent igitur primo quoque tempore,collegiaque aedificarent,& domos, uti certis sedibus morati, Christianam Religionem propagarent, puerosque imbuerent optumis 5c moribus, de disciplinis. Postridie Kal. Nouemb. selecti de multis pauci, ciseri fano quem Baeticae portum SanLucar hodie appellat profecti meronymus Portillius Sociorum praefectus, Antonius Aluarias, Ludovicus LopeZ, ερ Michaci

Fontanus facerdotes. His additi Didacus, Bracamontius, Ioannes Garcias languesis, Franciscus Methymnaeus ,& Petrus L berus. Hi primi Socios in eas Perii oras duxerunt,ludosque studiorum aperuerunt:

hodieque docentur ibi de silperiore loco

artes omnes futuro Theolo3o necessariae:

incredibili fructu de inquilinorum Hisbanorum, qui illic negociantur, & neopla torum, qui CH RI sTO iam nomen, si ascepto Euangelio, dederunt. ae res, stimul Regis Catholici auribus, animoque grata accidit, alteram classe missionem inuitui iube profectique cuni Praetore Francisco Toleto

179쪽

sso DE VITA FRANC. BORGIAE

Toleto sacerdotes quinque,s I temque ali Socij. Anno vero secundo, dc septuagesimo, undecimo Kal. Quinctil. iii novam, ut vocant, Hispaniam, quae regio nihil ambitu nostra minor est, opulentia sine maior, primi e Sociis traiecerunt quatuo de cim, postialante eodem Rege Catholi- : quorum eo libentius nomina adscripsi, quod primi viam munierint, portarintque Euangelium,longe nunc aeque susum in Occidentis Indiam. Sociorum Praefectus Petrus Sanctius, doctor Theologus, qui pridem Complutensein Academiam rexerato publici doctoris perinam siclinens valere iussis titulis,dc commodis, Societati

se addixerat. Sacerdotes vero Didac duo Lopea,& Fonseca: Petri item,Diag, im cha, BaZan, & Camargus cognQmento: reliqui sacris nondum initiati: I'annes complures, his cognominibus, Sanchius, Mercatus, 'Curielius, de Matillus: Bartholomaeus: item Lariosus,Lupius, Nauarrus, Martinus Gonrales. Ηaςc in Peru Proui cia nuperque detecto orbe, FRANCI SCOGenerali Praeposito praeclare gesta: nec minus in Europa Societatis incrementum

fuisse, nunc endam. υ - .

180쪽

APUD Sarmatas,superstite etiamnum laetabo Layne,inc atum Sociis coru, legium,siimptu, & auspiciis Similiai no*, Praestitis Varmiensis,Bransberga in urbe, eius dioecEiis,magno prouinciae Prusitae, quae ad Polonos attine emolumento.Hic Episcopus , ob singularem cum pietate coniunctam doctrinam, in Cardinalium urbis Romae Collegium adoptatus, Syn do Tridentinae non intersuit solum,sed &Legatus praemit.Dimista itaque Concilio, insequenti anno quarto, dc sexagesimo,ob praeclare in Concilio nauatam a sociis in 'Layne,& Salmerone operam,s6cietatem accivit, amplexuisue est peramanter. SAgismudus vero,qui tum Poloniae Regnum tenebat,animi dubius erat, quid Societate iaceretiqua de sinistros in vulgus rumores sparserant, ut talem haeretici, in circulis,& conciliabulis; famosis ad haec libellis. Et vero ita nunc comparatum est, ut in aulis Principes verum non audiant, ubi

assentatorum, & parasitorum Quos palatii strices, tineasque Licinius Imperator aindi pellabat plena sint omnia. Tandem vero '

SEARCH

MENU NAVIGATION