Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

471쪽

que, quoties intestinum vel intus ab aere expanditur, tunicamque suam imieriorem ad exteriorem ad primit, vel vicissim fibrae carneae irritabili vi motae idem inteitinum arctant. Ita Obtineri videtur , ut in hepate separetur humor acris . amarus, inflammabili materie praegnans , lentus, parcusque, qui certis demum temporibus in duodenum intestinum maiori cum abundantia effun. datur. Minime reculb, alias Conditiones superesse . quae nos lateant, hastamen, quas proposui , ita se habere crediderim , ut alius , neque bilis similis humor nasciturus esset . si earum conditionum unicam sumitisses. Iterum semen etiam ad certos humores pertinet, hactenus diversum , quod materie inflammabili destitutum . mucosae tribui propius sit. Ergo

semen I. secernitur ex parva i ,, praelonga . tortuosa l . inferne

potius latiori arteria u certe in nonnullis animalibus. a. Secernitur de sanguine per arteriolarum ramos adeo minutos in , ut nulla arte, liquot ullus, hactenus ex arteriae trunco in ductus seminis excretorios urgeri potuerit. 3. Deponitur in testis vascula innumerabilia , supra fidem longa , in crispissimos cincinnos taxa Inde fluit semen in rete vasculosum , laxius. quod non dissiculter repleas. Hinc denuo in conos illos vasculosos n nullio subtiliores iterum in fiequentissimos gyros intortos, indeque in simile longissimum vasculunt, quod sola sui repetitione epididymidem constituit. s. Ex ductu eo angustissimo redit in latiorem canalem ductus deferentis . iterum arctatum, & secundo latescentem in cellulis, vesicae urinariae subjectis. T. Ex iis per angustum ductum in amplas cavernolas contortas vesiculas seminales. Tunc g. post multam moram, nunquam sponte sua , sed musculosa demum irritabili vi expellitur, quando sepe totis mensibus in suis vesiculis stagnavit, transitque per angusta ostiola ad urethram patula. s. In ipso exitu miscetur cum albo prostatae liquore , ut copia augeatur . & forte etiana fluidius reddatur, certe in nonnullis animalibus. Haec si repetietis. invenies moram in arteria , in ductu excretorio, in folliculis , relarbitonem

O de cellulis , de ipsa epididymide peculiarem latum sirper in teitina, putrescente. minerie plena; receptaculum perfecte clausum , nisi stue mulus

472쪽

mulus veneris accesserit. Omnia ergo consentiunt , ut parum viscidi humoris fiat, qui praeterea putredinosi nonnihil a suo latu habeat, & forte , ob primam angustiam arteriolarum separantium subtilissimis particulis abundet. Nunc si duos istos diversos suis dotibus humores cum suis colis secretoriis comparaveris . poterit utique probabile videri, multa communia esse ob fabricae similitudinem, discrimen osse in bilis copioso oleo . atque putrido de intestinis resorbio vapore, qui conjuncti humores , stagnando a marescant. In semine olei minus, plus viscoris est . uti plus est machinarum retardantium, plus tamen subtilium molecularum , ob primos excretoriosporos angustiores. In genere albuminoso tanta est simplicitas , ut sola arctatione ostiolo rum sanguini patentium pro sanguine lympha transeat, ut in exemplo Iochiorum , vulnerum r 9 , aut vicissim sola dilatatio pororum albumini destinatorum sanguinem admittat . aut in anatomicis experimentis adipem . in exemplo vaporis saepe rubri pectoris, pericardit s , ventriculorum cerebri, inque ipsis vasis lymphaticis adeo saepe rubrum humorem vehentibus.

s. XXVIL Eκemplum in humore aqueo.

Si vicissim renum secretionem contemplatus fueris , aquei ve humoris oculi, reperies , in rene quidem arteriam maximam , hinc stoeetionem copiosam celeremque. I. Ramos quidem arteriae cincinnatos , ut aliquantum sanguinis velocitatem dimiduant. , & aliquas forte particulas excludant, quae in istis cincinnis retardatae venis resumantur . quae renibus amplissimae sunt A laxissimae. 3. Ex iis arteriis rectissimi ductus excretorii continuantur , unde velox iterum & fluida secretio. 4. Sed ii ductus densi sunt , singulari tuter omnes excretorios canales exemplo , qua quidem arte humores Erte leves excluduntur. & adiposi : indeque sorte fit, ut aucta demum celeritate sanguinis , hinc vi , quae particulas in excretorios ductus impellit, adeps in lotii, vias transeat. Urina in rene secreta in re. ceptaculum deponitur, in quo retenta acrior sit , ct faetidior, & demum

473쪽

s. opportuno tempore , cum necelsaria ad munditiem celeritate , expellitur. Haec ego vel omnino certa fide evicta esse, vel a probabili r tiocinio addi persuadeor, neque dissiteor, multa alia in recondita organorum secretoriorum fabrica latere posse. Si quis tamen arcanam secietionis naturam ct esse maluerit , si in cujusvis particulae corporis animati propriam & recondita vim necessariam crediderit, non valde ego repugnabo . ut unice ex Pri ribus repetam , in plantis tamen cum vasis omnibus cylindricis u , omnibus mera cel ulloia tela fartis , absque corde & anima, de purissima aqua, pariter mucum , gelatinam , Oleum, particulas demum odoratas subtilissimas, suis in definitis organis separari N , ut in sola petala odoratae particulae, in corticem, hullasve epiderinidis balsamus terebinthinae similis, infructuas

dulces particulae eXeant.

s XXVIII. 'potheses. I. Fermenta.

Unicus labor superest , eas recensere hypotheses quibus Clari viri, tamquam adicititiis alis , propius ad lucem veri accedere conati sunt. Primus ergo I. Baptista v. HELMONT, cum ad physiologiae decla rationem experimenta chemica transferret, fermentorum exemplo inter multa alia abusus est Nempe acidae pasta meraciores . corporibus nondum acidis admistae , sed ad acidam tamen indolem vergentibus . in iis corporibus suae silvilem acidam naturam generant. Continuo simile cuique visceri se mentum tribuit vir acris, quod nostris admistum humoribus eos in suam sibi propriam naturam convertat. Ergo, ut propria Cl. viri verba immutata repetam . fermentum I ita definivit, ut omnis transmutationis causa, idque si, quod ex aqua . communi omnium corporum elemento , propria sibi semina rerum facit et , in propagationem speciei, Deinde fermentum aliud vitale esse, quod adspiret in viventem animam. Alterum saltem continere initium generationis rei in rem a . Esse vero tot in

nobis fermenta , quot digestiones sunt b . Inflari fermenti odores

474쪽

a vasis continentibus c . Dividi per ea corpora in minima, si ve in ato mos d . Esse in ventriculo suum acidum e proprium , specificum . vitale fermentum : esse in hepate sermentum sellis f , quod acorem sto. machi in salem salsum convertat. Sed in intestinis fermentum stercoreunt succedere g , alterumque ejusdem nominis, sed lotii naturam induturum fermentum in rene habitare h): aliud in hepate haemato poteticum residere r , &-corde sanguinem arterialem a proprio sermento in vitalem spiritum mutari ch . Ultimas culinas membrorum sequi i , quae in singulis membris singulae sanguinem in alimentum partium mutenti I aec. obsoleta quidem , paulo susius ideo persecutus sum , quod inprimis magnus olim P R EcgPTost noster voces Helmontianas passim repetere soleat, easque aut excusare, aut refutare.

Non valde dissimilia propria sermenta sunt, quae Thomas m I L L r sc in in corde , ventriculo, teste , lime . hepate adsignat . qui idem omnia in corpore animato per sermentationes geri scripsit, qua voce etiam es.servescentiam intelligiti Porro Gitillelmus C o L E , minime caeterum contemnendus auctor, in

glandulis scripsit sermenta nasci u quae se per omnia disiundant o ,& peculiares de sanguine particulas separent p . Id autem fermentum succum nervosum esse q , Sc ob eam rationem magnos in glandulis nervos reperiri r), inque paralysi secretiones injuriam pati cs . Ab eo porto succo sanguinis quidem moleculas in ostiola propelli, in ea subitura . quae sibi magnitudine respondeant ci & figura. - Adparet virum Cl. fermenti

475쪽

DIVERSITATIS HUMORUM

nomine non chemice usum esse, neque sensum receptum ei quidem voci tribuisse. Aliquanto accuratius eadem voce utitur JDhomo P Asc AL u . Docuit idem . dari in corpore humano fermenta volatilia , 'circulantia , acida , ex cerebro orta : & alia fixa, quae cum alcati in substantiam corporis hnmani abirent. Sed illa volatilia , quae ipsi sunt spiritus , cum sanguine incor se effervescere, eademque in ventriculo pro fermento esse , cum semine seminino alcatino in compcndium partium corporis humani abire, & quae alia , eum fere in sensum scripta reliquit. Denique Laurentius BELLI NuS χ sermentum sibi dari postulavit,

quod sanguinem chylumque solvat , & solutum ad organa secretoria mittat. Idem tamen peculiaria sermenta refutavit , priorque causas utiliter exposuit, ob quas chemica haeresis stare nequeat. Si enim in viscere se mentum ponas habitare, quod ejus visceris sanguinem in suam naturam convertat . hujus sermenti originem ostendere Oportet. Pone in sanguine paratum praesto fuisse, non intelligetur, quare singuli in singulis partibus corporis humani humores de communi sanguinis massa separentur. Si mavisa sanguine in viscere demum fermentum generari: redibit qua stio, ad quam respondes. Nam humorum mutationes a fermento fieri djxisti; nunc sanguinem in dato viscere in fermentum mutatum fuisse admittis, superest ut

ostendas aliud fermentum, quod sanguinem in fermenti naturam converterit : eodemque modo sermentorum fermenta perpetuo requirentur. .neque

ejus necessitatis finis invenietur χ γ. Si malis sermentum cum homine in quoque viscere connatum inesse, quae sere HELMONTII& PAse ALII opinio fuit major iterum nascetur difficultas. Fermenti enim copia , quae ab embryonis rene capi potuit, nunc stificere debet. quotidie in urinam mutandis integris libris languinis : &adeo pertinacis esse efficaciae . ut ea fermenti copia , grano certe sabuli minor , in homine quinquagenario ad 22, o oo , coo libras sanguinis misceri potuerit, neque adeo enormi copia alieni humoris aut superari, aut dilui, aut delirui. Si enim renibus undecimam partem totius de corde emissi sanguinis tribueris , ct duabus arteriis renatibus tantum sanguinis recipi admiseris, quanti m alterutra sub clavia aufert , aut carotidum altera, aut

476쪽

aut iliacarum una, aut hypogastrica demum vel coeliaca, vel melanterica , accipiet certe ren, in singulo pulsu, quatuor sanguinis scrupulos, in hora adeo scrupulos Isacto sive libras quinquaginta, in die libras Ia oo . inso annis libras a I so , OOO. Nunc ex omnium fermentorum exemplo constat, nunquam vires ejusmodi corporis absque suis finibus esse, sed utique certam fermenti ad eam massam proportionem requiri, quam mutandam suscipis. Deinde non om nes sales fermenti modo se habere, inque .suam naturam admista corpora convertere; quae quidem vis fere regno vegetabili propria sit : omnes ite qualitates humorum, qui de sanguine secedunt, ejusmodi esse . quae per nul. lam fermentationis speciem adquiri possint, cum eae omnes , unico in exem. plo, olea destruant, aut cum aqua certe penitus per intima conmilceant. Neque ullus acor in rerum natura exstat, ullumve salis genus, quod subito de sanguinis parte urinam aut conficere possit , aut ea celeritate' separare , qua in homine secedit Omnia enim sermenta, ut alia corpora in suam naturam mutent, & tempore egent , & aere, & amplis vasis. & tardissimo motu, aut plena quiete sy . Haec aliquanto fusius tepetii, quod alia, eaque celeberrima hypothesis fere iisdem, quibus sermenta. vitiis obnoxia sit, & per easdem causas evertatur.

6. X XIX. Pororum Aura.

Celebris ille hypothesium auctor Renatus DB se ART.Es per aptas suis finibus corporum figuras g universa fere naturae opera explicare tent

vit. In Ela etiam humorum in animato corpore separationem a figuris p ronim secretoriorum ad particularum secernendarum figuras aptis exponere suscepiti In universum adeo organa secretoria cum cribris comparavit , quorum foramina diversarum figurarum essenti Deinde etiam in sanguine diversas particularum figuras finxi: Ita ficile vides, cujusque figurae particulas in sanguine circumfluentes, quam primum per consuetum humorum circuitum ad sua cola appellunt, de sanguine secessuras : triangulares particulae per triangulares poros elabentur ; quadrangulares per poros tetragonios; rotundae per teretes tubulos; & ita porro aliae particularum figurae alios invenient poros, per quos ob adfinitatem propriae figurae exeant. Ac

curatas

x Ut magneticas figuras , R primi elumenti inc.

477쪽

DIVERSITATIS HUMORUM.

6scuraras vero secretiones fieri addebat In Eri a , cum quisque porus suae unice figurae moleculas admittat, reliquas omnes, quae alterius figurae sint, respuat & expellat. Amant utique mortales ejusmodi hypotheses recipere , quae facili sua simplicitate & problema plene solvere videantur, & absque mentis labore apprehendantur. Magno ereo plausu cribrorum hypothesin receperunt viri

clarissimi b , pororumquidiguras cum magnitudine conjunxerunt. inter quos inqua primi ordinis c nomina reperiuntur.

Saepius monui, infelicibus exemplis expertus. raro eam esse hominum felicitatem, ut vera sint, quae lacile & sponte quasi menti se offerunt : uti rarissime recte divinaturum puerum aequum est, qui causas compositis limae machinae,& cujusque particulae praevisos fines explicare susciperet. Nempe non longo ab inventa hypothesi tempore, vitia novae hypotheseos tanta innotuerunt, ut eadem fere facilitate de medicinae legibus rejecta suerit, qua recepta sue

rati Primus, nisi quidem fallor, Franciscus G Lisso N d , vir alioquin

non mediocris ingenii. observavit, Omnes in humano corpore meatus t retes esse. & omnia oscula circularem sectionem habere , recte quidem , quamdiu de arteriolis, etiam armato oculo consideratis, sermo est. Id ipsum primum argumentum fuit , quo Clarissimi viri e cribra, poris v

rie figuratis pertusa, a secretionum explicatione removerunt. Poterat hactenus pro C A R T E s i o adserb. & venas triangulares certa

fide in humano corpore reperiri, & con penitus impossibile videri. secretorium organum cellulosum dari posse , exque laminaurm intervallis cribri genus componi, cujus foramina variae. & cujusque sere figurae sint, quam requiras. Deinde in sanguine & globuli sunt,& salis marini cubi, aliaeque aliarum figurarum particulae, certe per imaginationis solertes vires excogiatari possunt, quae cum sanguine circumeanti Alia ergo ratione ad hypothesin cribrorum evertendam PITcARNius usus est fCujuscunque N n ii 3 nempe

478쪽

nempe figurae poros seceris, ostendit, admittere utique omnes particulas alienissimae, & cujuscunque iterum figurae, dummodo earum maxima di meter minor sit minima diametro pororum gh Quare per C ARTE si F v re ubique cribrum non solae poris ejus adaptatae similisque figurae mo- leculae transbuEt, sed tenuiores utique omnes . & omnium adeo figura. tum particulae per omnia ex aequo cribra misunt. Iterum particulas alterius, quam sphaeric3 uidem , figurae esse oportet , cum blic quin diversae pororum figulae utilitate careanti Sint ergo alterius figulae : tunc iterum particula poro aequalis erit: eo vero in casu non transibit , neque de sanguine per adeo aptum sibi porum separabitur, licet figura congruat & magnitudo. Cum enim particula non sit sphaerica . habebit majorem aliquam diametrum , & perinde porus, cujus eadem figura sit, & ipse majorem aliquam diametrum habebit. Oties una major diameter particulae majori diametro pori respondet & congruit, toties transibit utique, & de sanguine separabitur. Verum is casus unicus est inter innumerabiles alios, in quibus major diameter particulae extra majorem poli diametrum cadit, atque adeo in minorem quamcumque pori diametrum incidit, atque adeo a poro angustiore repulsa refutatur, neque de sanguine si cedit. Eruntque, ut vere omnino , ΡITcARNIus h m nuit, vires exclusionis infinitesies numerosiores , quam unicus admist onis

casius est. v.

Ad hanc PiTcARNai demonstrationem respondit hactenus Petriis Aa-tonius Mic HELOT us O, non ille quidem serius cribri, pororumque ad ocatus, samae tamen BORELLI & GuILIEL Hi Ni studiosus. Putatvit Cl. in illis diametri maximi particulae a diametro maximo pori abem rationibus inpingere equidem particulam in parietem pori, neque expedite subire : caeterum posse ab iis, quae insequutitur . Purticulis III rectam viam dirigi, dum rotatorium ab iis particulis motum sequitur, usque dum denique diametri sibi respondeant, & ipsa per Canalem excipientem viam sibi

aperiat. Vetum canalis secretorius poterit conicus esse. & certe conicus est in exemito alteriae decoloris, quales in uvea membrana a rubris arteriis nascuntur. ho vero in calu vitiosa parti ix longiori diametro praeeuntis

impulsio

479쪽

DIVERSI ΤΑΤ IS HUMORUM.

47 Iimpulsio in progressit adeo non corrigetur , ut omnino malum augeatur eundo, & tanto minores admissionis vires fient , tantoque major illisionis in parietem metus, quanto profundius in canalem piarticula porci non congruens processit. Sed etiam rotatio illa particularum sanguinearum omnino absque demonstratione, & praeter experimenti fidem h admittitur.

5. XXX. Colorum hypothesis.

Valde adfinis ea prioris est, cola enim a cribris hactenus differunt. quod cribra firma & sicca corpuscula discernant, cola contra fluidos humores separent. Deinde hypothesis , quam propono, non quidem poros definitae figurae poscit, sed coli poros definito humore plenos, eodem, qui per totam animalis vitam per quodque colum de sanguine secernitur : ut bilis vascula secretoria bile a prima hominis origine plena sint, seminis cola lamine. Ad eum nunc humorem homogeneas de sanguine particulas adtrahi creditur, aque eodem alienae indolis humores repelli. Solent viri . exemplo coli aqua pleni uti. quod oleum respuit, aut vicissim coli oleo ebrii, a quo aqua transitura 'prohibetur. Haec opinio priorem simpliacitate vincit etiam, & maximis quidem & numerosissimis viris l placuit, interque eos Godefrido in Guillelmo LEia Narg. & inter anatomicos Iacobo cn Benigno mi Ns Loino. ut turbam omittam sequa

Sed neque valde a Cl. viris alii dissentiunt, qui singulo humori suam majorem ad solidum determinatae densitatis adtractionem tribuunt. qua fit, ut per ejusmodi tubulum facilius transeat. Haec quidem hypothesis Isaari NEwTos p suifragium ostentat, deinde Iohannes de G o R T E R .

480쪽

g viri illustris, alioriamque per sua merita Maronim hominum r .

Utcunque aliqua in eorum virorum sententiis diversitas toperest, in eo tamen convenire videntur , esse in quoque corporis animalis secretorio organo definitae indolis quasi magnetem aliquem, qui certas particulas , neque alias, in id organum adtrahat . sive nunc is magnes in fluido organum imbuente sedem habuerit, quod ab omni tempore. animalisque prismordiis ea in sede habitaverit, sive in solidis ejus tubulis.

s XXXI. Humoris analoo adtramo rescitur.

Verum ut acceptissima ejusmodi hypotheseos simplicitas est, ita tamen minime cum fabrica rerum consentit. Et humorem primum, quo quaeque particu' a corporis animalis ab omni retro tempore ebria fuerit, & qui pergat in animale adulto per idem secretorium colum manare , utique admittere non sinunt, quae contraria habemus experimenta rerum. bi vero Ostendumus nullum ejusmodi perpetuum humorem dari, prior quidem hypothe seos pars eversa eriti Ergo humores fetus alii sunt ab adulti hominis humoribus , quibus idem nomen impertimus . quod per idem organum percolentur. Umnia in nascen e embryone blanda lunt, mollia, albuminosa, insipda , decolc ra. Bilis cystica s in pullo incubato, & perinde in quadrupedum, ipsiusque hominis fetu, neque flava, neque viridis, neque acris , Deque amara est, ejus que locum , ipsa in vestimia , pellucida in pullo quidem lympha . in humano fetu r rubrum viscum tenet, fila trahens & insipidum. Iterum , nam

meretur . virorum auctoritas, ut curiossius in eorum aritimenta inquir

mus . adipis loco in tenero istu g tbtina est u . Ren . blandi Isinam, mucosam, absque odore aut sapore aqvulam percolat. In utero virgunculariam , partu nondum editarum, Leheus & albissimus succus est, quem adulta virgo magis mucosum, & pallidum habeti In uveae facie posteriori . & choroidear Y membranae . pallidus etiam humor est . atrumque pigmentum praecedit. Glandulas bronchiales serotum lac imbuit, in ejus locum in adulto homine nigeriimus

SEARCH

MENU NAVIGATION