Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

441쪽

5. X. Respondetur.

Prima quidem objectio hactenus videtur iniquior esse, quod elementa aquae non minora faciat, quam terrae saliumque. Nempe humorum corporis humani omnium pars maxima aqua est : differunt autem . quod hae uaqua in aliis pene pura siit, in aliis admistum habeat salem, terramque, &eorum quidem elementorum divertas portiones , denique oleum. Nunc aquae quidem purae elementa plus quam probabile est minora esse i) . quam elemen Ia salis, terraeque , quibus & majus pondus infit, & minor in universum penetrabilitas , naturaqlre consistens , ad que motum pigra. De oleo possis ambigere . sed etiam oleum ab aqua hactenus distat, quod suiditate ei cedat, quod Dii sus nostros gustus visusque inprimis , magis quam aqua emoveat, idemque minus purum sit, & iterum ex aqua fiat, alioque elemento, quod aquae & lentorem impertit, & opacitatem , Ac saporem , aliasque dotes ipsas, qu.bus oleum ab aqua distat , adeoque particulis m, 'gis sensibilibus constat. Quare, quantum quidem de rebus a sensu remotis dici potest , probabile videtur, utique diversas esse glebularam magnitudines, ex quibus hum res nostri componuntur ,& subtilissimos videris , qui mera aqua fiunt, crassiores ex ordine eos, quibus plus majorum particularum salis, terrae, olei, serti, conmistic suerint. Ad alteram objectionem hactenus respondere conatur Virili. Franci is Boissi Est de S uvAGEs, vasa secretoria pueri & viri tamen aeque grandia esse , etsi xi cera , glandulaeque , & totae staturae impares sunt. In juniori vero homine caut animale 'pauciora ejusdem vascula esse , cum plurima nondum evoluta l ite. ni. Nihil ergo interesse . quin definita in viri puerique visceribus ira Agnitudo fit, cumque ea similis humoris separatio conjungatur. N que desunt argumenta. quibus Cel. Viri explicationem adjuves. Nempe vascula minima globulorum rubrorum moduli sunt, eosque transmittunt singulos : ut possis sere tuto colligere, ramorum minimorum in diversis animalibus lumina se habere, ut globulorum rubrorum circuli maximi. Sed rubri globuli, per experimenta hominum in microscopicis contempla-

442쪽

tionibus exercitatorum. &. in magno animale , & in parvo, & in viro, &in puero, ejusdem sunt magnitudinis. Eadem aequalitas etiam in fibris carneis obtinet , quas & in minimis animalium aeque magnas, ac quidem in vastissimis helluis, olim ab omni hic praejudicata opinione Antonius v. LE E u w E N H O E c Κ l repetito reperit. Superest , ut, ex probi:bili valde analogia, & in magnis & in parvis animalibus etiam alia vascula,

ipsaque excretorii de arteria rubra nascentis canalis Olliola aeque magna sint. Ingeniosa haec excusatio accuratius meditantis animum non penitus confirmat. Et primo ab evolutione repetita solutio problematis non potest ad animalia minora transferri, quae adulta & perfecta simi, & quorum viscera nullam porro evolutionem exspectant. Deinde, cum vasa hepatis, & visceris cujuscunque sanguinea , pauciora quidem in fetu stat, caeterum aeque magna, dic num aeque densa tat, num in fetu, quam in viro molliora. AEque densa quidem non sunt, cum & totus fetus tener sit , & hepar coagulato sanguini simile ad tactum diiuuat, & aorta fetus multo , quum aOrta viri debilior reperiatur, & eadem diversitas in omnibus valis hepatis .

primae, secundae, aliarumque divisiolium recurrat. Pone nunc, lota vascula minima & secretoria fetus aeque densa esse , sequetur infinita sere ratione densiora fore , quam sunt ejusdem visceris trunci, tota nempe ratione , qua robur aOrtae viri, robur aOrtae fetus superat. Sed ejusmodi densi ca- Τriales nunquam per molli ili mos truncos replerentur. Cum enim & truncis minores sint, & una dilatatione sua immensum magis resistant, impellenticordi trunci tanto cedent, quam ramuli, facilius , quanto hi densiores sunt, nempe motus cordis ex progressivo. in lateralem convertetur. Contra pone vascula secretoria in fetu minus densa esste, quam in viro, uti omnino minus densa sunt, & tamen multo majora , tanto nempe ,

quanto vir fetu major est. Sed fetui cor & majus est, & magis irritabile,& pulsat frequentius in ). IIuic cordi vasa minimi aeque ampla resistentiam , quam in adulto viro , millies minorem Obponunt. Quare, cum vires distendentes potentiores sint, resistentia minor multo, dilatabuntur ea fetus vascula, neque manebit ea diameter. quae in viro ett , vasaque secretoria fetui, quam viro, majora fient, quod eli contra hypothesin. Cl. enim vir vascula secretoria fetus negat crescere. Verum

443쪽

DIVERSITATIS HUMORUM. 3 λ

Verum ipsa praeterea oculo confirmatur, latus vasa minima secretoria non possis aeclue ac in adulto magna esse. Unicus porus excretorius urinae, nudo certe oculo conspicuus , in viro ea est diametro, ut totus ren minoris embryonis non major sit, quem non possis unico ex poro urini sero componere, qui praeter eum porum certe necessario & arteriam contineat & venam. Fuit tempus , quo vixit fetus , In pullo incubato conspicuus, in quo vete ejusmodi ren fuit, neque majus hepar unico ramo bilarii ductus adultae axis, quem ultima Oculi acie adsequaris. Non ergo in fetu vasa secretoria aeque, quam in viro , mi gna sunt. Iterum , perpetua ea evolutio novorum in grandescente homine cana. lium secretoriorum experimento , & rei ipsi non respondet. A que persecta& copiosa est valbrum fetus quasi sceletus , & omnes aOrtae rami, eorumque surculi surculorumque propagines , & omnia vascula minima oculi humani , alteriusve visceris, quae in numeratis habemus, ea quidem eodem numero & in fetu sunt , & in viro, neque unicum vasculum cum aetate accedit, aliqua veto, si fides eli peritissimis dissectoribus cir , utique evane iacunt, & pauciora in viri , suam in fetus visceribus vascula adparent. Omnino uti in iliis & tenetis, & adultis, eumdem nervorum numerum, pasremque nervorum distantiam , Cel. Stephantis HALEs reprrit o . Alio vero modo fieri potest, ut in nonnullis visceribus . ut in utero, plura in muliere, quam in virguncula materno utero comprehensa , vascula adpareant. Non dubium est, grandescere eadem, dum totum corpus incrementa capit. Pone nunc in fetu vasculum uterinum tota in longitudine sua unicum globulum rubrum recepisse , tunc quidem nudo chrte oculo invisibile

erit p , & observanti incisori nullum , cui nihil exsistit, nisi quod videt. Ρone

nunc a cordis vi impellente idem vasculum pluribus globulis repleri, red-d'tiar conspicuum , & ex nunc emerget , in quo prius latebat. Poterit autem aut totum vasculum dilatari, ut in rubrae arteriae exemplo , aut si subtiliorem esse placet, poterit pars prior cordis finitima expandi, quae prima telum dilatati emboli experta sit , ultimumque osculum minutum , unique gl ibu'o pervium, & secretioni aptum manere. 2Equum enim est creditu, in principium cylindri cor validius nyi , vimque dilatantem expedire majorem , quam quidem in finem.

I i i a Deinde

444쪽

Deinde multo res simplidior est , neque tanta egebat perspicacitate. Certum est , utcunque in fetu maturo systema vasculo luna grande fuerit, &pro portione corpusculi grandius , non eo minus tempus fuisse . in quo aOrta tota non amplior fuit, quam unius rubri globuli diameter est. Eo tempore nullus in fetu sanguis esse potuit. sed neque fuit. In ea aetatula ductus secretorii utique. minores . quam in adulto homine fuerunt, cum etiam auria ne sanguinem quidem transmitteret. Eo ergo tempore per ea vascula excretoria humor magna ratione subtilior transiit , quam per ejusdem nominis in adulto homine vasculum excretorium, neque similis utique humor tunc ex eo viscere prodiit. Nam omnino neque semen in se tu generatur, neque menstruus sanguis, neque bilis q , neque atrum uveae

membranae pigmentum r , neque adeps s ; sed mucus ubique iners, pellacidus , insipidus, pene aqueus , minori oles, salis terraeque portione fetus. Ipsum ordinem ostendi, quo particulae colorem impertientes primum in bilem , in oculum, in alias latus particulas viam sibi aperiunt t . Ita adeo objectio Georgii M A R T i N E solvitur, ut non verum sit, in fetus miles, quales in viro , humores separari. Vasa minora sunt, humores te

nuiores u,

In minoribus animalibus adultis, si verum est globulos rubros in fibras carneas aeque grandes esse , poterunt & ductus excretorii aeque grandese Ise, ac in vastioribus helluis. Tunc vero necesse est utique, ex paucioribus vasis renem aut hepar , aut alia quaecunque viscera glandulasve in minori animalculo conponi, quam quidem in grandiori alio animale reia, he- par, aut ejusdem nominis glandula constat.

g. XI. III. Ostolartim secretoriorum densiuoles.

Et si parum hic anatome lucis adfundit, praebet tamen nonnihil, sc aliquantum theoria addit. Posta adeo eadem velocitate sanguinis adluentis , eademque particularum, quae Oltio excretorio se offerunt, natura, tamen alius

q) Mueus nen pe bile. Viredo adparet clie t 3 & ra. Amaror decimo quarto Mem. fur se pore et P rco. r Incipit adparere die qu.rito ibid. p. 16O. 1 Incipit generati post quai tum, certe in meis expetuirentis mensem, in homine

L. I. P. 2 . -

445쪽

DIVERSITATIS HUMORUM.

alius humor separabitur, si alia canalis secretorii in ostiolo suo densitas fuerat. Pone densiorem esse, resistet magis impulsis particulis , & majores repudiabit, tum segniores levioresque ; admittet aquosas, admittet minores , has quia absque dilatatione subeunt, istas, quia majori momento in canalis secretorii ostiolum nituntur. Contra pone laxum ostiolum secretorium , minus resistet utique impulso humori , facilius admithei & magnas particulas , & leves mollesque. Densa ergo ostiola secretoria puriores secretiones, sed minus copiosas facient & humores transmittent graves a-queolve : laxa ostia faciunt , secretiones impuras, quod varii generis humores admittant. Hanc contemplationem hactenus talistonus IN TR i No-

Si anatomen consulueris, & secretionum vitiosas conversiones , non minuetur utique probabilitas hypotheseos. Certum est laxata organa , quae prius densiora fuerant , humores transmittere crassiores. Dentus , &acerbus tenerae virginis uterus fomentis laxatus, & vapore, pro muco sanguine stillabit. Laxior idem in multorum liberorum matre , pro eodem tenui muco copiosissimum lacteum albumque humorem secernet. Sicca vulneris latera tenuem lympham , laxata eadem per calorem , tepidaque lamenta , aut emollientia emplastra cratiam pus subpeditant. in exemplo, post amputationem, die quarto, quintove de trunco tenue serum stillat : die s. 7. 8. solutus, neque costa adeps : aliquanto serius demum verum . &crassius pus et ). Posset videri, tenues per densa vasa secretoria humo res, crassos per laxa separari. In corpore humauo non minuitur analogia. Renum ductus urini seri a densiissima carne fiunt : iidem dum sani sunt, aquae, ponderosa cum terra intime ni illae, patent. Laxissimi adipis loculi . & per experimenta anatomica , laxae in eos loculos de arteriis viae sunt: levis ergo adeps eo secedit, di crassistinius sanguis facile sequitur. Sed etiam in vasculis excretoriis seminis , uteti, & intestinalibus vil-

446쪽

LIB. VII. SECT. III. CAUSAE

lis, diversas densitates offendimus : & in arteriis diversorum viscerum artuumque, simile ditcriinen est b . s. XII. IV. Irritabilis vis ductuum eχcretoriorum major mla retrie. Et si nequd multi nervi ad glandulas plerasque eunt neque mechanica illa cultelli vel acus irritatio ullum, conspicuum motum producit ii , non ideo a glandulis irritabilis natura abest, & fere ubique &excretionem, & ipsam secretionem praecipitat , efficitqite, ut glandulae &multum humorem excernant ce , & propter morae desectum tenuem .

iiihilque mutatum.

Aliquando irritatio unice videtur excretidnem eXpedire, cum organum sectetorium ne adtingat quidem. Ita in puerpera , Iac plerumque tubulis suis coercetur, neque sponte essivit. nisi ultra modum abundaverit; sed omnino in feminis firmae studiosis, commodiorisque vitae, perpetuo retinetur, inque flavam caseolamque unguenti speciem suis in ductibus abit . quod multos post menses, integrosque post annos ab ultimo peserperio, in mammatum lacti seris ductibus deprehendi. Causam, quae retinet, diximus f). Si vero flimulus ad papillam accesserit, sive pressio fuerit puerilis labri , sive digito leniter scalpente. aut excutia papillam consticaveris, pallida papilla erigitur , rubet caletque, & una lac erumpit. Ita semen in viro casto aut diutissime retinetur, aut senaper : idemque tamen, si frictio accessierit sensilissimorum iἡ nascentis glandis inferiori parte duorum colliculorum . non absque violentiae exilit. Verum , si accurate, quae eveniunt, spectitatus sueris, tamen hos stimulos secretionem ipsam praecipitare, & augere compries. In prioli mammae exemplo,so a suctio in virgine innocentissma g . in viro demum h , nullum unquam lac alioquin daturo, sensim repetito stimulo, soli papillae admoto, ta. men lactis generationem auget. & demum tantam ejus copiam suppeditat, quanta ad alendum puerum sussiciti in seminis exemplo, sola mechanica illa glandis irritatio seminis secretionem adeo vehementer accelerat, ut ab ejus jactura

447쪽

jacti ira totum corpus miserrime contabescat i, Ita pollutiones , quas vocant , & testium tumores in gonorrhoea succedunt , & secretio adeo seminis praecipitatur, etsi acris ille ichor in urethrae fine paulum super glandem residet i' . Ad glandulas irritatas liquores confluere, ut sanguis ad dolentes & inflammatas confluit, nupera conjectura est i .

In aliis secretoriis organis adhuc evidentior irritationis adhibitae eis cacia est, quae acri aliquo corpore admoto fit. Omnino autem auctae in organo secretorio velocitatis phaenomena imitatur secretionem nempe celerem, tenuemque, & aquosam, quae secretioni lentae, mucosi, crasitve humoris succedit. In naribus, resorbio pulvere hellebori, aut acri fere quocunque sapidoque corpore, prior mucus emungitur, qui in narium cavernulis praesto fuit . atque adeo excretio promovetur , deinde , repetizasternutatione , aqua copiosissime de naribus exturbatur. Ita in ore, acris cujuscunque fere corporis, sed inprimis tamen acrium nonnullarum stirpium , manducatio & excretionena salivae auget, & omnino etiam secretionem. A soliis absinthii integri solii, quod draconem vocant, cominansis, & etiam magis a semine Jaba liliae , sive ea aconiti sp cies eii, sive ex delphinii genere , incredibilis lentae salivae copia , etiam tunc pergit ei fluere, quando dudum acrem cum a 'opnlegmati sinu in de ore

rejecimus. Scintilla electrica salivam perinde accelerat l . Eodeni penitus modo acres fuliginis in fumo latentis particulae lacrumarum secretionem ita praecipitant m , ut ductus resorbentes minime saliae aquiorabsumendae lassiciant, quae porro de genis defluit. Iterum per intestina admissa medicamenta purgantia, glandularum mici serarum . arteriolarumque exhalantium fines, per villos suos patentes, tanta vi sollicitant, ut inmensa D pe aquae vis pec anum descendat, cujus ne guttula quidem unquam , absque ea violentia, de intestino recto exiisssiet. Qua vero ratione ea secretio urgeatur, & aliis Cl. viris, & docto nostro oli in auditori D. FELici u , & mihi non in brutis solum animalibus

i Lege de his gravIter commentantem CL virum elegratissimumque medicum D.

448쪽

hus o , sed in femina nuper vidisse contigit, cui inmensa portio , & in . credibilis, recti & laxioris intestini de ano descenderat. Cum enim a CI. viro Jalapam , a me mitius nitrum, nudo , ruberrimo , & sicco colo intellino inspersum fuisset, undique aqvula de innumeris poris rubrae & denudatae villosae tunicae sudavit, ut totum late commadescereti Porro , cum interiorem vesicam , continuamque urethram lenissimus

mucus modice obliniat , cujus nihil quidquam de glande sani viri destillet unquam , acris quicunque liquor . in sanissimi hominis penem inpulsus . Copiolum subrubelli , tenuis , calidique humoris eiu uxum non sine do.

lare ciet.

Iterum per universam cutem sebum quidem modicum, & tenuis liomor perspirabilis se distundit. Si vero ejusdem cutis cuicunque regioni acres her- has, ut ranunculum palustris apii solio . aut cantharidum tritarum pulverem , aut salem aliquem lixiviosum per aliquot horas imposueris , aut demum ignem, tamquam stimulum omnium potentissimum , cominus admO- veris, incredibili celeritate enormis vis humoris de cutis vasculis secerni. tur , qui epidermidem sibi , ut videtur , non satis patulam , de cute repellit, atque in hemisphaericas bullas cogit elevari. Quanto Vero celerior ea secretio fit, quam sani hominis perspiratio , fatis adparet. Si posueris, de tota cute undique ampullas abscedere , quod nonnunquam tristis limo eventu . in magnis ambustionibus factum est : si earum ampullarum altitudinem sex linearum feceris , quae intra octo mi. nuta horae ab aqua ebulliente admota emorescunt : si cutis superficiem x spedibus aestimaveris ; habebis excretionem I o unciarum aquae , qualis quidem a 4 horis continuata exhalatio ad 7s in hora uncias perveniret , quo

tempore in eodem homine non supra tres uncias perspiratur. Hujus enormis in secretiones potentiae causam sedemque ut expIoremus alia praeterea irritationis exempla consideraste oportet, in quibus in toto quidem organo sἡparatorio nihil mutatur, neque ullus stimulus admovetur,& tamen a mera vi irritationis humoris excretio , & separatio promovetur.

Simplicissilinum exemplum est salivae in sano homine ad odorem , vel ad ii o-ia: en etiam grati serculi, de ductu maxillari prosilientis. Aliud in lacrumiseli, quarum iecretionem aut tristis, aut nimium super omnem spem laetus nuntius, petanae praecipitat, ut famosa cepe, misve fumus. Sed etiam ve-uetiae ideae in tuainiante frequenter dissicilem illam alioquin seminis excretionem

449쪽

DIVERSITATIS HUMORUM

more , qui in sano viro , ut gignitur , ita resorbetur, nunc subito nimia uberistate adfusus , conspicuus erumpit q : seminis enim, quod vocatur, major pars ad prostatam pertinet. Porro in timidis mortalibus , inque brutis etiam animalibus, tormento crudeliori subjectis , terror subito perspirabilem humorem . de cute repercussam . ad intestina piaecipitat, ut taces prodituras

diluat. Sed etiam ira nilis r ad intestina flumen accelerat, sanguinemque s tapisti me per nares urget , ut per nauci vasa , aut extralantia liquoris ostiola erumpat. Deinde propius adhuc ad secretionum gubernationem pertinet, mira illa mutatio urinae , quae in hominibus hypochondriacis , ad ingrati nuntii adventum , ita enim vidi , subito vesicam stimulat , depositoque colore

pallida, & limpidae denique aquae sit nillis effunditur t , durabili etiam viatio , ut in diabeten iι abeat.

Haec cum viderent Cl. viri, multa inde deduxerunt, quae ad secretionem regendam spectant. TOnum partium a succo nerveo conservari , ita ad si

cretionem nervos facere J. Godo fredi de B ERGER ω opinio fuit. Cl. vero Caroliιs JI Λ L o v I N motum certe liquoris per glandulas, a nervis inhib-ri itatuit , dum interim cordis impulsio manet sy . Ulterius progressus Ct vir Eranciscus Q u EsNAI et a diversa sensibilitate vasorum separantium humorum discrimina deduxit. Sed etiam Ct vir Theophilus de BonDEU tantum nervis tribuit , ut iis ligatis secretiones turbari ca): systolen a autem arteriarum ab iisdem augeri . hinc secretionem . nuper docuerit. David HAR TLEY b motum per illaIlico similem in organis secretoriis describit, quo ab irritante causa aucto, plus prodeat humoris. Inde

450쪽

S T A R L i u s , & qui ante S T A H L I u ri animae etiam vitalium mothum frena tribneront, ab anima vim secretionis dirigi scripserunt. & nuper c Adolphus Fridericus Hop MANNus s. d) , animadversa, ut puto, magna

satellitii nervosi potentia, totam secretionum divertitatem animae tribuit, quae sphinisterum valvularumve ope secretoria ostiola regat, eaque modo claudat, ne particulas suis praevisis finibus contrarias admittat, modo ad eas aperiat, quas emitti e re sua putet. Nimia certe haec sunt, Oportetque memores nos esse, etiam in plantis separationem humorum perfici, deque communi per radicem resorbia penu balsamos, resinas, gummata, coloratum lac separari. In homine equidem. quin nervea potestas multum valeat, vix potest dubitari. In urinae Certe

hypochondriacae exemplo e vix possis tibi temperare , quin adgnoscas,

nervos ostiola urinisera amplexantes stringere, ut exclusis crassioribus, &colore aliquo tinctis particulis , puram aquam solam transmittant. In plerisque aliis exemplis etiam vix possis te retinere . etiam si ana. tome nihil hic nos adjuvat , quin in glandulis minimos & in conspicuos nausculos admittas . qui ab acri quocunque corpore sollicitati, alterne contracti & laxati solliculos emungant. Iidem ipsam per inanitionem ductus aut solliculi, parato spatio, in quod minori cum resistentia novus humor succedat, decretionem etiam ejus siloci augere videntur. cujus excreti 5nem praecipitaVerunt. Exempla certe aliqua exstant, in quibus verissime per musculorum idiritationem admota acria excretionem urgent, & accelerant: in Cavea ne Pe aliqua praesens vis humoris stimulive muscillos, magnos eos & notos. sollicitat, ut molestiae finem faciant , incommodumque corpus expellant. Ita faeces in recto intestino collectae agunt; ita semen sani hominis, in seminalibus vesiculis collectum. Utroque enim ex stimulo, pariter convulso a celeratore musculo, inique sphinctere vigilanti faeces, per quietem semen cietur.

S. XIII. V. Ductus excretorii nascentis rectitudo aut anfractus.

Non dubium videtur, quin ductus excretorius rectus , absque angulo ab arteria exporrectus , ct absque flexione productus, valvulisque purus &rugiss

SEARCH

MENU NAVIGATION