Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

451쪽

rugis; ceIeriorem primo & uberiorem secretionem faciat. cum obstacula velocitatem frangentia minora sint, quae contiuuo considerabimus. Subtilius aliquanto est, ejusmodi diustum facere humores crudos, ne pe ejusmodi. qui cum iisdem adiectionibus immutati exerceantur, cum quihus secreti sunt. Multum enim mora mutat, ut continuo adparebit, hic vero mora nulla injicitur. Velum brevissimus ductus excretorius ruit secretionem facilem , copi lam , & crassi humoris. Per hievissimum enim canalem, etiam si paulo ang. itior fuerit, tamen multo facilius magna particula transibit, quam quidem transit , si idem longus suetit, & angustia sua continuata repetito itineri ejus particulae obstiterit. Denique ductuum excretoriorum , Venoso more ex ramis minoribus coalescentium , fabrica humoris universum iter accelerat. Neque enim fieri potest, quin perinde ut in venis g), per truncum angustiorem , quam radices sunt unde confluit , tanto celerius Iiquor transigatur , quanto ipse angustior est, si ad frictionem utique auctam . non respeXeris. Haec si ad anatomes leges expenderis . non valde absona videbuntur Recti primo ductus uriniseri s h), secretio adeo copiosissima, fluida eadem , etiem postquam in solliculum deposita fuit. Brevissima vascula adipem se.. Cernentia, quae sorte unice pori sunt , hinc velox secretio, & crassi humoris, & crassioris sanguinis facilis eruptio. Demum omnium ductuum excretoriorum , qui venas reserunt, exque ramis coalescunt, humores omisnes aquosi sunt, & tenues , & copiosi, nisi bilem exceperis, quae tamen& ipsa ab hepate adeo fluida advenit . ut nuper. & ab insigni corporis humani scrutatore h , pro lympha habita fuerit.

Celerius etiam fluet, si vasculum separans amplo, patuloque ostio.nuIlam resistentiam opponente, suae in destinati Ouis sedem patuerit, ut in pancreatico ductu. Post contrarias causas eventa contraria expectari possunt. Ergo si ductus excretorius minime recta via ab arteria sua prodierit, sed plicam cum ea interceperit, difficulter humorem recipiet i , tardaque secretio erit. Si ductus excretorius toto suo itinere angustus est , frictio augebitur , de tarditas humoris ch . Si longo itinere ab arteria ad excretorium pi K h L a Ium

452쪽

rum iter secerit, tardus quidem motus erit l . a frictione diuturna . &consequentur omnes ex mutationes, quaecunque a retardatione exspecta

tur, adtractio particularum similium , & viscidarum potissimum, & resorb-tio venosa. Caeterum ductus excretorius dilficiliorem se praebebit crassio ticuique particulae , & secretio purior erit. . Si flexiones in ipso ductu repetentur, tardius sim equidem & longiore demum tempore transibit humor, idemque omnibus causis mutantihus obnoxius erit, & adtractio molecularum augebitur in , Si plicae n in canale fuerint internae, rugaeque , quibus superficies exasperatur, quam transfluens humor contingit, elam haec causa frictionem augebit, tarditatem faciet, ejusque effectus. Si ductus excretorius in latiorem caveam quomodocunque se diffuderit , retardabitur in ea cavea effusus succus, tanto potentius , quanto lumen pirtis dilatatae latius erit lumine partis angustioris o . Si ductus excretorius in fine suo insigniter angustior fuerit, retardabitur utique in ipso ductu humoris fluentum, aut nullum erit, totusque r tinebitur. Exempla sunt in vasculi seminalis ostio ad urethram patente , in ductuum salivalium , inprimis maxillarium ostiis, in sinuum pituit riorum fine ad nares aperto. Pleraque ista anatome confirmat, si quidem fabricam ductuum excretoriorum adtingit Animalibus herbivoris longissima intestina, faeces siccae ;carni voris brevia , laces vix mutatae , fluidae. Longissimus omnium ducis tuum eXcretoriorum seminalis est, humor lentissimus. Non alius eodem seminali ductu angustior est.

Non alius magis flexus, & crispioribus cincinnis , quam testis ipse , tum epididymis sq . Ω ductus deferens. Tanta inde nascitur retardatio, ut vix ulla vi mobilissimum etiam argentν vivi metallum , lentissima pressione, epididymidis plicas relegat , tantumque flexionum est s r , ut pressione progressiva destructa, lateralis denique sola supersit, ductumque, satis M.

453쪽

DIVERSITATIS HUMORUM.

tera densum, fere semper perrumpat. Sed etiam alii humores viscidi plucas suas passim habent, ut bilis in cystico ductu repetitas illas flexiones s , quibus cervix vesiculae contorquetur. Lactis etiam tubuli solis plicis t t .

in quas in papilla laxata collabuntur, ita clauduntur, ut longe plerumque, nihil ex plenissimis manimis effluat, donec irritatio accesserit, & viam re tam aperuerit. Sebacei palpebrarum canales repetito flectuntur. . Internarum plicarum exemplum in viis bilis eli, quarum totus Canalis unis dique reticulato opere eXasperatur u , cysticus vero ductus adeo arcte a cellulosa tela in brevitatem colligitur, ut membranae in tubulum emineant, quas pro valvulis habeas χ), & quae totum pene canalem repleanti Iim testina valvulas habent, humoremque, qui ex ea fluiditate, quae in tenuibus intestinis ipsi maxima est, in crassitiem & siccitatem addensatur, quae notis ma est.

Ductus epididymidis Iatescit, dum in deserentem abit, deserens ipse in cellulas laxatur 3 contortu plicatas , hinc semen etiam absque veliculis viscidum. Folliculis proprium locum deitinamus.

s. XIV. Receptacula o Follieuli o

Frequentissime hoc mechanismo natura utitur, ut humorem secretum retineat, perficiat, in spisset, ad destinatos usus contemperet , legitima Occ sione ei fundat. Varium receptaculorum genus est, grandius alterum, quod ad instrumentum secretionis non numeratur, alterum minutius, quoa pr pius ad secretoria Organa pertineat. Inter grandia receptacula lunt intciti na pro bile, pro succo intestinati, pro masia cibaria, pro saliva varia ζ vesicula sellis pro bile, & muco : vesica urinaria pro lotio: cellulae ductus deserentis & vessiculae seminales, pro testiuin spermate : caveae articulatio num & vaginarum tendinosarum pro album ine articulari : satius pituitarii , Ventriculi laryngis pro muco : uteri cavea pro uterino sero ; sinus valvulosi ad orientis vaginae latera, pro muci propriis fontibus; capsulae renates Pro suo rubro flavescente humore : utcunque etiam oculi cavita, hinc conca Va cornea, inde convexa lente crystallina intercepta, pro humore aqueo

454쪽

Minora receptacula , pariter suum liquorem recipiunt. Se adservatudonec a causa aliqua peculiari , neque ad vires humores universos in cim culum agentes referenda causa. eVacuentur : Eo folliculi simplices varii generis pertinent, qu9s ubique Natura Viscidis humoribus perficiendis praeimcit g : tum sinus sive folliculi oblongi Iluc etiam possis ductilum secretoriorum dilatationem . cellulasque referre. In ipsis plantis copiae , sive nectaria , viscidum humorem colligunt. Non rarum est, eumdem humorem plus semel in folliculos ct receptacula deponi. Ita narium mucus ex arteriolii; in minimas cryptas, ex cry . tis in sinus pituitarios effunditur. Maxillares sinus in cadavere. ossibus umdique remotis, ut membrana sola supersit, semper muco plenos reperias. In bilis uia & folliculis felleus est, & intestinorum cavitas. In semine omnium plurima receptacula alterneque ampliores ductus nais tura conjunxit. Laxius rete est, quod albugineae subjacet , perangusti ductus illi, qui conos vasculi seros emerentes constituunt ca). Iterum his ductibus, qui multi sint, angustior canalis epididymidis, etsi singulis laxior est b . Laxatur idem in deserentem ductum, qui tamen ad imum tes tem latior c , in itinere ad v sicam urinariam angustior fit. Sed idem in cellulas sub urinaria vesica multo ampliores d diducitur , quas angustus canalis sequitur e), quo eae cellulae in vesiculas patent. Ibi semen deis nuo in amplum receptaculum, idemque mire anfractuosum se diffundit . ut porro , suos ad usus, per angustiorem ductum seminalem f in ut thiam, nihil porro moraturam , exprimatur.

s. XV. Varia folliculorum caesa Retinere humorem secretist

Vatiis modis fit, ut in folliculis humor colligatur & retineatur. Celeritas equiem Omnis, quam a Vi impellente cordis depositus humor habuit. in

455쪽

in solliculo evanesceret g , ut alibi ostensum est, si clausus foret. Cum

tamen apertus sit, & ostiolo ad sedem tuae utilitatis pateat , oportuit eta cere , ne continuo , ut in solliculum sepotritur, ita per excretorium onculum effundatur.

Huc ergo angustia ostii excretorii sarit . quae a udi quidem parum, muci nihil dimittat, nisi pressio accesserit. Id fere commune naturae praesidii mest in solliculis glandulosis , in magnis receptaculi, biliς, utinae , seminis.'in sinubus pituitariis , 'ductibus item excremtii, salivalibus. Est, ubi anfractus excretorii ductus exitum morantur . ut in ductibus semini feris, bilariis, lactiferis. & in intellinis , inque pituitariis sinu bus; est ubi valvulae iter humori per excretorium canalem diffieile reddunt, ut in viabilis. Est ubi sola vis ponderis in uno alterove corporis humani situ eLiluxum humoris retenti moratur, ut in maxillari sinu, quoties caput in idem latus recubuit, & in vesica urinaria, cusus pars posterior repleta infra anteriorem descendit. Sed etiam bilis de folliculo suo adscendere cogitur h , ut efiluat, & sinuum mucosorum penis vulvaeque multi fundo suo deorsum spectanti Aliquando dura cellulosa tela, denso quasi muro circumposio, ductum

excretorium comprimit, uti quidem prostata ductus seminiferos arctat. Aut inter membranas tubi alicujus idem oblique incedit, ut a pressione humoris in magna tubi cavea contenti comprimatur , in ductus bili fieri &pancreatici exemplo. Aut intra propriam papillam retrahitur, atque osti Io connivet, quam papillam vis demum accetaria extendat, ostiolumque in rectitudinem porrigat, ut in hartoniano salivae ductu. Alibi fibras inter musculosas ductus excretorius prodit, quarum Vi coe ceatur . nisi contraria causa accesserit, Ita de urethrae de vesica prodeuntis ostio vulgo certe creditur, ita intestinum , folliculorum maximum, sphinctere manifesto clauditur. Verum etsi in aliis canalibus excretoriis constringentes ostiola musculos Ostendere non Iicet , non ideo minus idoneo rationis usu demonstrantur adesse. Ita in cute musculosi nihil adparet, neque irritabilis natura experimento an tomico confirmatur ci . Notissimum tamen eli, cutem a stigore & a teris

rore ita constringi, ut suppresso sudore, & perspitatione cohibita , tota

456쪽

in tubereula elevetur . quae cum cute anserina populari sermone comparam tur. Eoruit tuberculorum non alia origo esse videtur , quam subita ductuum perspirantium constriatio. Ea vero non potest nisi a vi contractili nempe a fi iri, inco aspicuis orta fuisse , quas nervea potentia sollicitaverit, contrahique coegeris. Neque dubium est , si in ejusmodi violentia propria in cute fabrica adfuit, . quae contractionem Operaretur, quin eadem etiam fabrica in sano homin ' praesto fuerit . quam nulla cum specie veri subito per terrorem oditam fuisse diceres. Nunc si sphincterum similes vires adsuerunt, quae vasculorum culaneorum Oscula subito clauserunt . earum natura semper eadem fuit, quae tota in contractione ponitur. Adfuit ergo ejusmodi machina, quae , magno ex stimulo excitata , ductus perspirantes totos obturat . modica vero vi eosdem arctat.

Noli alia videtur causa esse, quare in glandulis si nubusque amplo, ut videtur , ostiolo patulis, inque urethra , ejusque ad summam vaginam exitu potissimum h apertis, tamen naucus magna capia congregetur, quem Vis yenerea, subitave irritatio subito Lepe expellat.

I. XVI. In follicidis retentus humor spissatur.

Princeps equidem foliculorum , & communis effectus est, viscidiorem reddere humorem, quem fluid una receperunt , nisi omnino natura ejus humoris ab omni visciditate aliena est, ut in aqueo oculi humore. Ipsa vesica urinaria urinam, non quidem viscidam, minus tamen aquosam magisoue & c IOratam, & faeFidam reddit, quam accepit. Debile, semine , muco dubium nullum est. In naribus aquosus omnino & pituita limpida nascitur, eamque naturam conservat, quando in coryZa de naribus defluit, aut emungitur; tunc enim singularis acrimonia nares sollicitat, neque sinit muci materiem in naribus eam moram agere, a qua viscorem contra test. In homine, cuius faciem frigu percussit, quod exemplum omnem morbi suspicionem excludit, tenuis utique & limpida itula de natibus delabitur. A repetita sternutatione, ejus modi aqua exturbatur, qualis nempe praesto fuit, postquam primae concussiones paratam muci penum exliauserunt. Sic perinde, qui solet vitreus de aspera arteria macus excreari, idem a convulliva tussi, absque morbo etiam cons hist. nostraen uteii in fiscindo I. Lov.

457쪽

44 etiam ex fumi stimulo , aut illapso alieno corpusculo nata, subito excutitur, neque naturam morando mutare potuit, aquula mera est. Saepe vidi, lacte calente contemperata ea violentissima tussi , continuo malum remittere , quando vel paulum niuei cocti ejicitur. Id enim significat, stacta vi acrimoniae nunc in solliculis suis mucum solitam moram ducere. Ita porro intestina lentissimo muco obducuntur : verum si acris clyster , per rectum intestinum impulsus, sensilem naturam intestini sollicitavit. conia tinuo tenuis aqua ejicitur , qualem etiam a timore , aut ab ira decessisse vidi. Sed etiam de urethra monui l , flaventem aqvulam , non absque dolore educi, si acrem liquorem injeceris. Cerumen ipsum, adeo lentum, fluidum tamen. educitur , quando diutius sollicitata aure, demum nuper natum comspicuum prodit. Vidi, neque amarum , neque spissum, dilute flavum, mollisque olei simile prodiisse. Seminis per loca , post nimiam venerem . itaque illa gonOrrhaea , quae a viroso eorum Organorum ulcere sequitur, imbelulis aquae gutta effunditur. Bilis de hepate lymphae similis effluit m): eadem in solliculo felleo ita crassescit, ut fila trahat, postquam in eo recept culo aliquamdiu quievit. In spissari adeo humorem solliculis receptum , non dubium videtur. Unde spissescat, facili labore ostenditur. Aliquid calor potest, qui particulas tenues & aquosas omnium humorum , etiam extra animalium corpora , difflat & abigit. Bilis certe particulas penetrabiles de solliculo suo emittit, quae & exteriores vesiculae membranas, & vicinum amplius intestinum, &peritonaeum, late flavo colore tingunt. Tenuiorem esse bilis partem necessieest, quae per membranas folliculi viam sibi aperuerit, dum reliqua pars hi sis retinetur. Sed tenuiori parte abacta , spissescit residuus humor. Neque nihil potest adtractio particularum similium , quam nullus nunc

progressivus motus turbat. Ergo colligentur ad aqueas particulas aqueae, adiolensas oleo, , ad mucosas mucosae. Quae ergo pingues , aut mucosae moleculae, cum aqua mistae . per sanguinem inconspicuae oberrabant, eae nunc per quietem coeunt, inque adiposis cellulis in verum adipem, in mu-.cosis receptaculis in verum mucum adunantur n .

S. XVII

458쪽

s. XVIL Pars tenuior humoris resorbetaer.

Verum plus in humoribus incras andis omnino potest tenuioris laticia resorbilo per venulas , quae de cavea solliculi hauriunt. Nobile huc, quantum memini , magni Praeceptoris nostri inventum elt so . Nempe, uti in folliculum undique arteriolae minimae patent, humoremque suum exhalant. ita vicissim plurimae venulae, in idem folliculi cavum productae , aqueam devolatilem partem depositi humoris resumunt, sanguini reddunt, & reliquum adeo in solliculum humorem spissiorem relinquunt. Non dissicilis & in magnis receptaculis, & in minimis , est demonitratio. In magnis quidem Princeps exemplum intestinorum est, in quibus de fluida massa ciborum . etiam in febriente homine, qui nihil non fluidum per os admisit, ad finem laxiorum intestinorum , ne guttula per anum amissa , nihil superest,p aeter durissima, lapidum pene similia scybala. Causa fimplex est . & oc lorum testimonium habet. A qua enim per venam portarum inpulsa, & terebinthinae oleum, facillime , totis libris, per venas mesentericas in caveam intestinorum depluit. De semine partem volatilem resorberi plurima ostendunt , & faetor potissimum , qui carnes animalium masculorum undique replet o . Is

proprius maribus nidor non a particulis semilaeis est , quae per sanguinem oberrent, ut per testes separentur, sed omnino a particulis fit, quae de semine jam nato resumuntur. Castratum enim animal hoc toto paedore, &una cornubus, in cervino genere caret, cui sola vasa seminalia revincta fuerunt, nihil ergo mutatum est, unde fieret , ne in sanguinis massa de cibis ejusmodi particulae generarentur. Sed eamdem venarum resorbentium frequentiam suis locis demonstravimus , aut porro confirmabimus , in caveis pleurae p , peri cardit q , peritonaei r , ventriculorum cerebri s ), vesiculae felleae, vesicae urinariae

o Pratia. Acad. T. II. ad n. 2sq. adlafo etiam intestinorimi exemplo. Sed etiam Duperi scriptores parcius eius resorbilonis memiuerunt. Habet Cl. NEx νη Dp α FRURANT Blancholog. T. I. p. 3 4. sed ii primi praestantivimus vir Abrahamus Ea a VH Boanna A WE de perspiras. bippocr. multis locis. o Faetet veneris tempore apri caro . t. cervi, di sapore fit nauseolis H υ Η AU An

459쪽

DIVERSITATIS lHUMORUM.

t , humoris aquei u oculi. In ea enim receptacula omnla aqua per venas inpulsa , undique exsudat, & perinde ipsum dissolutum in flumenti spiritu piscium gluten. In minoribus cellulis pari sacilitate demonstratur, aquam per venas inpulsam exsudare in loculos adipis χ , cavernulas pulmonis I . souliculos intestinorum solitarios I ,&, ut uro verbo totam rem comis prehendam, tam late inhalatio venosa patet . quam exhalatio arteriosa g . Est ubi de ductu ipso pars tenuior per vasa lymphatica resorbetur. Eo vasculum de epididymide aberrans pertinet, quod a me inventum junior

g. XVIII. Humores in folliculis depurantur.

Haec maximi momenti maturatio proxime utique ad arcanam artem interpretandam accedit, qua natum ex eodem sanguine humores adeo mulistis dotibus a se invicem diversos eduxit. Nempe dudum vidimus, vix eviatari polle . quin cum crassioribus humoribus tenuiores una secernantur. Ati

geret me enim fieri potest, ne per crassius ostiolum etiam tenuiores partiaculae viam inveniant o ). Neque intra speculationem haec observatio consistit. Certum est enim adipem, quando primum generatur, aqua milium , gelatinaeque sinailioremella. Bilis primum nata dulcis & aquosa est, tenue semen, quando primum per cola sua in receptacula descendit.

Hanc nunc aquae vitiosam ubertatem resorbentes Venulae emendant, dum

quidquid est tenuis laticis, suisque ostiolis idoneum , resumunt; crassi Ora. ut nimis arista, respuunt; acita saepe a vi stimuli contracta repudiant, uti certe bilis a lacteorum vasorum ostiolis respui videtur. De adipe adeo , plurima aqua mitto. qualis nuper in cellulosas adipolas secessit, cum plu- L ll et Iimam.

460쪽

4sa LIB. VII. SECTII L. CAUSAE

rimam aquam venulae resumant, in isto quidem exemplo lymphaticae, purior utique inflammabilis materies relinquitur. De bile . dum tenuis pariter latex hauritur, reliqua portio & viscidior fit, & amarior , Veriorque bilis. Idem in articulorum humore, & in toto corpore animato locum habet , Ee humores omnes indolem sibi propriam sinceriorem induunt , postquam superflua, nihil ad characterem faciens. & Omnibus communis aqua s cessit.

Sed uti ad persectionem quorumdam humorum pertinet puros esse .

uniusque & ejusdem generis particulis unice conponi, aliorum ad humorum naturam contra postulatur, ut ex diversis succis coaliscant. Non alia ratione haec elementorum commistio commodius obtineri potuit, quam receptaculo , in quod diversa cola excretoria patent , quae diversae pariter i dolis latices advehunt. Ii enim in solliculo retenti, calore sani animalis digesti, eo pittentius miscentur, quo adservantur diutius. Ex chemicis enim

notissimum est, olea difficillima , tenuesque balsamos, sola digestione intime solvi , & cum vini spiritu potentissime misceri.

Iterum multis modis diversi humores in eumdem folliculum convenire possunt. Simplicius ex theoria sumptum artificium fuerit, si in recept culum quodcunque arteriae diversae magnitudinis apertis ostiolis patuerint, aut in eumdem & arteriosus linmor exhalaverit, & pigrior alius de glandulosis cryptis succus subiverit. Earum enim aliae crassiores humores percolabunt , teneriores aliae, quale fere intestina exemplum praebent. In id enim recepistaculorum amplissimum & crassus de glandulosis folliculis mucus venit, &tenuior, satis tamen & ipse crassus humor . de majoribus & conspicuis vivlorum ostiolis, & tenerrimus demum de inconspicuis, etiam armato oculo

inaccessis arteriolarum finibus. Haec quidem Petri NAN si1 d viri Cl. speculatio fuit. Alio modo, potest in receptaculo definitae indolis humor contineri ,

ad eum vero per exhalantes arteriolas alius, multo tenuior adflandi, aut per glandulas vicissim , crassior alius adheinperari. Ita probabile fit, adHAVERSIAN u M album en in articulorum caveis perspirabilem & aqueum

arteriarum sudorem addi. Ita non dubium videtur, quin in bilis solliculo ad

SEARCH

MENU NAVIGATION