Elementa physiologiae corporis humani. Auctore Alberto v. Haller, ... Tomus primus octavus Sanguis. Ejus motus. Humorum separatio

발행: 1760년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

61쪽

qui selicior ea viderit, quae meos veri cupidos oculos fugerunt. Inventionis caeterum laudem ad Marcellum M A L P I G H i u ri refero, ut tamen 1pse vir lil. non penitus perviderit, quae ipsi natura obtulerat, atque adipis glebulas se vidisse persuasus fuerit, quando verissimos sanguis ais globulos viderat. Sanguineum nempe Uas in omento lusericis citat, in quo

globuli pinguedinis propria Aura terminati rubocentes, o comitiorum

rubrorum Uulgo coronam aemulantes visi sint, Haec jam anno I 66, scripsit ca). Serius, & aliquot equidem annis serius, civis etiam Deuphensis, Antonius van LEEu ENHOEcκ globulos in sanguine rubros vidit, die augusti anni is7s b . Cum tamen IDEM hoc in argumento diligentissime versatus sit, novasque in sanguine particulas multa per animalium genera persecutus laboriose descripserit , suam certe lauream, neque indecoram meretur.

S. X. Omnino vera, suique generis sangui ris sunt elementa.

Commune noviter repertarum rerum, neque injustum fatum est, ut serius aliquanto fidem impetrent. Praestiterit enim aliquantum in dubitationis partes declinas te, quam novas, neque satis firmas undique Opi niones, absque judicio aut examine recipere. Ergo alii quidem globulos rubros erronea ab Observatione natos esse scripseruat, neque dari in nostro

sanguine moleculas , quibus rotunditas perpetua sit; huc Nicolaus HARTsDERER c) pertinet , alioquin in LEEu WENHOEcΚIUM iniquior, & difficilis nova credere Elias C MERARius i). Sed etiam nuper Vir elegantissime doctus J. Zacharias PLATNER e . sphaericas has moleculas rejecit, & sanguinem non globulosum, & ramosum potius sibi adparere scripsit Archiboldus An Aris 1 . Verum etiam ita nollem globulos rubros intelligi, uti pleraque fluida componi, aut vulgo scribitur, aut ab insigni experimentorum auctore Petro RG a M u s c Η E N-

62쪽

LIB. V. SANGUIS.

esti Ex theoria enim unice & absque sensuum fide, globosa elementa liquoribus tribuuntur, ut elementorum facillima discessio explicetur: sic neque oleum , aut hydrargyrus, aut sumus carbonum, eo modo, quo sanguinis moleculae, globulis constat. Nam in argento quidem vivo niole-cularum figura incerta est: adtractione vero in globulos majores, acervosque particularum figurantur. In oleo cum aqua subacto i inque emulsioneni abeunte ejusdem generis globuli nascuntur, adipis ab aqua circumscriptae massulae, quibus neque magnitudo constans est, neque color ruber, neque ferri elementum. In sanguineis globulis omnia alia sunt. Solidi, perpetui, circumscripti, certa magnitudine & figura, certa larii portione praegnantes, in fluido invisibili moventur, & adttactione mutua adc O non figurantur in globulos, ut eam figuram amittant Neque adeo in sanguine, perinde ut in aliis liquoribus animalium ,

communi lege factos globulos reperio, ut etiam in bile s), sudori l , saliva in , lacruma sit , urina o , etiam putrida p , liquore pro- statico q), pancreatico succo r , amnii humore s), semine demum tb similes globuli sint, aut in nervis cu), medullave spinali M

aliisque rebus reperiantur, quae olim I ELUUEN HOLCKII, nuper

vero sed Uni de pissique P. 367.

63쪽

vero Cl. I. Petri A S c ii ix I voces sunt, a bullis forte aereis, altiliaque peregrinis Particulis natae. In nullo enim alio liquore esusmodi glo-hulos . copiosos, Certos, constantes hactenus vidi, quos in ranis, bufonibus, piscibus variis, in lacertis, squillis, cancris, araneis, libellis a ), cochleis c b ), aut L E E u w E N H o E c K I u s, aut alii idonei testes

viderunt.

XI. Figura glubulorum.

Nomen sphaerulas indicat, & vulgo pro sphaerulis habentur, spluem-Iasque in calidis animalibus depinxit Antonius v. LEEuwENII OEcΚ cc . Ipse tamcn belgicus inventor in stigidis c d animalibus, inque avibus ce , hactenus ab ea figura recessit, ut glebularum sanguinis tres inaequales diametros faceret, quarum gratia particulas planoυales vocarentur: sectiones nempe elliptici corporis figuris suis exprimit c f), quae crassitiem pene nullam, longitudinem latitudine aliquanto majorem haberent. Nuper etiam clarissimi viri, in anglia g & gallia ch), figuram harum Molecularum lenticularem faciunt, quae & ipsa denominatio inaequales diametros, & crassitiem longitudine minorem exprimit. Ego quidem solis in frigidis bestiolis has particulas contemplatus sum,

eas vero semper rotundas reperi, ut nunquam latitudine minorem longitudinem viderim cr): crat sitiem vero, quatenus micro scopiis de crassitie

judicatur, semper insignem repererim h , cum intensior in medio co-

64쪽

Iot sit, om vero sensim expallescant. Deinde cum globulos vario inlitu, per minimas inprimis Venulas moveri cernerem, nunquam aciem globulorum vidi, ut quidem me vidisse oportuerat, si omnino planam latitudinem haberent, tenuemque aciem. Sed etiam solare microlcopium, quo enormiter rerum visibilium imagines augentur, splUerulas, pisis non mia notes, ostendit cl): Quare mihi quidem nondum causae est satis, quominus pro veris sphaerulis habeam , aut certe ejusmodi rotundis imolec lis , quarum crassities reliquis duabus diametris nullo discrimine cedat, quod oculis percipiatur. Sed etiam in LEEu WENHOECRII verbis via

deor milii contradictionem percipere. In cancris nempe, & squillis cm & araneis cir , frigidae utique classis animalculis, globulos constanter vocat, qui ex minoribus globulis conponantur o 2 modum etiam icone exprimit, quo coalescunt p . Verum ejusmodi conpactio solidam, non planam utique moleculam ericit. Pallentes sorte q , hinc ad centrum parum saturatius tinctaS pisciunt in Oleculas vidit . quas ob eam iptam causani non crederet crassitiem habere. Angulosos globulos r , aut caudatos s) partina observationis vitio tribuerim, partim globulorum deformationi. Nam & ipse emulas in oblongam & vermiculi similem spectent

degenerasse vidi ci . g. XII. Magnitudo.

Magnitudinem his moleculis constantem tribuit Antonius v. LEEu wENHo Ecg, neque ego diversitatis memini, quam Observaverim , paucis equidem animalium generibus usus, iisque frigidis omnibus. Verum idem elatus belga eamdem Omnino globulorum rubrorum in omnium , etiam corporis sui mole diversiti iriorum animalium sanguine reperit, ut bovis in cruore non grandiores, si rant in rana et sent, & eadem in cuniculo .

65쪽

niculo, ove, homine, bove, earum sphaerularum' magnitudo esset, neque

quidquam in cete differret, minimove pisciculo cu). Ita CL Muus ius in sanguine galli indici, gallinacei, passeris, aselli, porcelli, hominis , bovis, ovis, talpae murisve aeque grandes globulos χ vidit. In homine & simia aequales esse Franciscus BOIs Si ER cy). Sunt tamen etiam, quidissentiant. Nam in piscibus, quam in calidis animalibus majores facit Iohannes TAEOR g , & in lacerta humanis majores, etiam duplo Co PERus a , quem hactenus secatus est IIenriciιs Axκκκ b

ut certe majores ficeret. Denique vir clarissimus ι incentiiιs AI Naui N u s c non eamdem in variis animalibus globulorum sanguineorum magnitudinem esse, gravis testis adfirmat. Mihi ad haec experimenta a Curata non suppetunt, neque videntur, si ablque dubio rem definire oporteret, quae hactenus, absque micometro capta sunt, penitus sufficere Non magis. in ratione consentitur, .quam globuli rubri, etiam cujuscumque animalis, diameter ad pollicem habeat. Mille milliones ejusmodi globulorum non majores esse arenula. phrasis est LEEu WENHo Ecgii d), qui alibi globulum uni a renulae aequalem fecit ce), ejusmodi autem arentilam diametrum habere scribit pollicis aequalem, vir olim eximius G ictus Gi illelmus Muvs f . Propius ad eamdem diametrum definiendam accessit Iacobrιs Ju RiN g , qui diametrum bis millesimo pollicis parte aequalem tribuit, deinde ch paulo accuratius pollicis, quae in ensura ipsi LEEu WENHOECKIo placuit. Proxima Ill. viri J Theodori ΕLLE Ri ci mensura est, qui cum pollicis comparavit. Minorem secit Stephanus HALEs ch , neque majorem diametrum

' dedit,

66쪽

dedit, quam pollicis Ad . A, digiti geometrici diametrum olim aestimabat I. Fridericus ScΗREi AER l , ad Iohannes TA-Bo R m . quae mensura neque J. Bmisse SENAc n displicuit.

neque Thomae MORA AN o , neque amplissimo GEs NERO p nostro. Denique vir olim in exponendo celeberrimus Iohannes Theophilus D Es Aou Li Eas tantillam rubro globulo diametrum fecit, ut esset

Ego quidem cum minimorum corpusculorum mensuris non satis habeo consuetudinis, ut inter magnorum virorum opiniones judex sedere sustineam. Comparavi tamen, ad microscopium solare globulum sanguineum cum plumula de ala papilionis sumta. In alio experimento lens augebat corporum diametrum, ut et soς se ipsa major videretur, & tamen globuli di meter non videbatur vigesimam partem pollicis excedere. Id experimentum, quod minime velim supra merita laudare, diametrum globuli saceret ejusmodi, ut ad pollicem in eadem ratione se habeat, quae est socoad I.

g. XIII. Glori Etsi hae sphaerulae in universum rubrae sunt, obque eas solas sanguis reliquus rubet, non tamen constanter idem iis color est. In animale sano. valido. beneque saturo, etiam singulae sature purpureae sunt r). In aliis animalibus, malignius pastis. & debilibus, pallent s) iidem, inque luteum colorem degenerant. Neque haec in colore globulorum varietas inde pendet , quod palleant solitarii, conge , vero aucto colore rubescant t .

67쪽

Etsi enim color a congestione corpusculorum utique intenditur su), certum tamen est, etiam solitariis χ globulis, in sano animale, innatam purpuram insidere, neque eos, seorsim inspectos & sigillatim aut pellucere, aut pubrum colorem deponere, uti quidem passim scribitur; etsi id quidem verum est, ubi in vase capillari pauci sunt, nudum oculum in eo vasculo colorem rubrum non percipere. Oblique illapsa lux argentei quid his globulis adspergit I , quale & alia in corpuscula suida jubar projicitur, neque iis corporibus proprium inhaeret. Contra in venis etiam majoribus Z . numerosi in debili animali & congesti

globuli flavum colorem Conservant. In eadem etiam vena, non fatis nota ex causa, hunc globulorum torrentem navum, alterum saturate pur

Variam horum globulorum rubrorum in pellucente humore copiam esse posse , satis intelligitur. Inanes, aut quas oculus certe inanes reperit, arteriae venaeque, utique invisibilem liquorem continent, in quo aut paucae rubrorum globulorum lineae b , aut omnino ne eae quidem Iineae c continentur; nempe his in exemplis ratio globulorum ad I men sui vasis, adque diaphanum elementum, in quo moventur, eXigua est. Id phaenomenon in captivis anguillis L E EUMEN MOECΚIUS viderat d). Contra, quo quod vis animal robustius fuerit, eo major, vis globulorum est, ut in ranis bene pallis, husonibusque vix spatium videas, quod rubro globulo non repleatur. Consentiunt ea Cl. Britannorum theoriae, qui plethorae naturam non in universi sanguinis, sed in rubrorum globulorum abundantia e) posuerunt. Pauciore,

68쪽

Pauciores equidem in stigidis animalibus, quam in calidis globulos esse, si cum sero comparares, jam LEEUWENi IOEcΚIus auctor fuit, eamque ipsam rationem dedit Thomas ScMwENRE f), cur frigidus animalium unico corde praeditorum sanguis flavescat. Paucos etiam in cochleis cruoris globulos esse, seri plurimum, L ISTE Rus fg reliquit , & accuratior P in e uiris MEN O Hi Nus h , pauciores in anguilla quam in rana , in rana rariores quam in homine globulos reperit, raros etiam in piscibus, avibusque. Verum haec ego omnia ad languentium animalium nimis frequentes incisiones resero, nimis certus, in robusto husone, ranaque bene palla, & rubicundissimum sanguinem esse, nullo gradu, quam in homine pallidiorem, & in arteriis & venis micro. scopio oppositis tantum globulorum numerum moveri , ut pluribus notae sit locus.

' s. XV. Mollities. Elater. Figura mutabilis.

Dissicile est experimentis de his globulorum rubrorum dotibus definire , adeoque & in definiendo magnam scribentis modeltiam esse oportet, & dubitantis facilem excusationem. Cum tota placenta sanguinea cum elatere mollis sit, cumque pinguedinem in globulis nostris suo loco limus demonstraturi, non repugnem, globulos de plastica gelatinae natura esse si), ut tamen aliquanto figurae suae tenaciores esse videantur, quos nunquam, tot in experimentis, aut adpullos ad parietes vasorum suorum comprimi figuramque mutare, aut resumere laXatos viderim, aut demum in angustiis vasorum minimorum mutatis diametris in ellipticam figuram transisse, cujus longior axis longitudinem sui vasis sequeretur angustior diametrum canalis sui metiretur. Minime ignoro, quam multi, quamque clari in experiendo viti & mutare figuram viderint, & resumere sibi conmissos, ipsum nempe principem tonium v. LEEuwEN-

69쪽

auctores , & Gerardum v. SwIET EN q omittam, qui in lacertae pulmone r) rem optime adparere addidit. Cupidum certe pulchri phae

nomeni , non voluntas, neque in iterando eXperimento pertinacia destituit, sed natura utique noluit, quem avidus accepissem, eventum in dustriae meae dare. In nilmerosissimis animalculis minoribus globulos solitarios per minimas venulas ferri vidi s , perque frequentes earum venarunt anfractus iter sibi aperire. Vidi, quantum ad excitandam eam

opinionem satis est, sed id utique non vidi, quod susticiat ad convincendum hominem unice veri studiosum, micatio enim aliqua adfuit t . alteriusque subinde facieculae lucidae modo, & modo obscurie, in globulo alternae apparitio. Ipsam figurae mutationem nunquam certo Vidi cit , neque probabilis ea mihi visa est consideranti, quanta velocitate cre) per minima vascula hi globuli serantur, quos aequum erat lente reptare, si suo circulo maximo incuneati vasculi parietes dilatarent, lumenque sibi cum propriae figurae mutatione pararenti Sed neque OleO- sum illud striarumque aemulum coaguli genus I) huc trahi debet, quod saepe utique vidi: globuli enim, qui eam faciem induerunt, figuram suam non mutarunt, cum paulo post, incisa vena, novoque reddito sanguini motu, priorem in sphaerularum naturam redeant I . Vidi etiam,

r l. c. An ex C o in v a x o, qui idem aninita citat Τ

70쪽

LIB. V. SANGUIS.

f. XVI. Aia aere et sico reIlcantur. Communis haec opinio fuit, ut globiili sanguinei pro bullis haberentur, ex aere elastico factis, quem cruoris lamina includeret. Eo tota secta Iairomathematica inclinavit, ab ipso retro Praeceptore nolito Iohanne BERNouLLio b , & Iacobo KEILio sc). neque defuerunt etiam inter alios d physiologiae scriptores, qui eamdem opinione nireciperent, & nuper Cl. STE vENsos se tumorem venarum in pedibus in calidam demersis ad sanguinis rarefactionem maluit referte , quam ad vasorum Iaxationem. Ita etiam J. F. Scit REI AER f , non eiu dem caeterum sententiae, tamen in arteriis pulmonis globulos elastica in naturam induere docuit.

IIultis vero modis hujus hypotheseos infirmitas evincitur. Nam ipse oculus, hos globulos absque praejudicata opinione speculatus, non bullas videt, intus pellucido, aut invisibili quocunque fluido plenas, sed crasses massulas, in media convexitate opacissimas, quas oporteret, ex hypothesi, in centro pellucidissimas esse, quod plurimus ibi aer, & coloratae laminae longius a se invicem remotae essent. Facile autem bullas pellucidas in iisdem ranis distinximus g . Sed neque quisquam vidit aut collisos in resistentes arteriolas globulos, aut in alios globulos impulsos, comprimi , ii: que minus spatium redire, & exstat Antonii v. LEEu WENHOEc Rconfessio, nunquam ejusmodi quidquam se vidisse ch). Deinde, cum aer utique in frigore densetur, & laXetur in calore , dudum observatum est , rubrum cruorem omnino ne in summo quidem stigore in minus spatium redigi. ex Samuelis Au Riv ILL Ii i , clarissimi nunc Upsaliensium prosessoris, testimonio. & ipsius demum ΙΗ.

viri Francisci Bois si ER consensu. Sed etiam G. E. HA M-

SEARCH

MENU NAVIGATION