Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

501쪽

qua Deirs operatur conformiter ad naturana rerum, do ea quae ex illa consequuntur. Vnde. Probatur secundo conclusio ratione fundamentali Integritas naturae, seu persecta stibi elio appetitus inferioris ad siti periore , non est homini connaturaliter debita : Ergo potuit sine illa creari, non solum de potentia absoluta, sed etiam de potentia ordinaria . Contaquentia patet, nam potentia Dei ordinaria i netur prouidere rebus solum iuxta id quod

Connaturaliter exigunt, non vero iuxta ea quae sunt naturae illarum indebita. Antec dens vero probatur primo ex Augustino Ii q. contra Iulianum cap. I . ubi loquens de primo homine a late peccatum , sic ait: Gratia. quippe Dei ibi maena erat ubi terrenum , OGnimate eorpus , bestialem tibi in em hoc est concupiscentiam effraenem , ut exponit ipse Ian senius) non babebat Quia ergo 'γesitus gratia,non habebat in nudo eorpore quod puderet, fp iiqius gratia ιfensit quod operire debebat.

Certe si gratia magna fuit, quod primus h

mo ante peccat in , bestialem libidinem, siue concupis entiam est raenem non haberet,stibio elio appetitus inferioris ad superiorem, non est homini connaturaliter debita. Probatur secundo idem Antecedens authoritate simul,& ratione D. Thomae I. P. quaest. 9S. art. I. ubi sic ait : Manifestum est quod subiectio eorporis ad animam, O inferiorum virium ad rationem,non erat naturalis, alioquin ps peccat m mansisset , cum etiam in Daemonibus datαonat rolia post peccatum permanserino. Tertio probatur hac ratione : Nulli naturae debetur

sonnaturaliter xςmedium desectus, qWi est ipsi

502쪽

cdnaturalis, v. g. naturae subliinari remedium corruptibilitatis: Sed integritas naturae , sea periecta subiectio appetitus inferioris ad si Periorem, est remedium defectus homini naturalis, nempe rebellionis concupiscentiae ais uersus rationem : Ergo non est debita homini connaturaliter. Maior patet, Minor etiam Vb detur manifesta; cum enim homo componatur ex duabris partibus contrarijs , rationali scit, cet,& sensitiva, duplici constat inclinatione, seu appetitu , quorum unus tendit in bonum honestum, rationi consonum, alter ad bonum densibile, &delectabile, quod interdum rhetionis legibus prohibetur , ex quo oritur purgna, & rebellio concupiscentiae adaersus ra- tionem, ut infelix experientia satis ostendit. Dico tertio, de poten ta ordinaria , Deum potui sie,ante lapsum Adami,creare hominem an statu naturae purae, quoad donum immort litatis, siue cum necessitate moriendi. Ista conclusio probatur eodem modo quo praecedens yImmortalitas enim , seu potentia non moriendi, non est homini connaturaliteri debita : Ergo potuit sine illa creari, non solum de potentia absoluta ,sed etiam de potentia ordinaria . Consequentia patet ex supra di et is, Antecedens vero probatur ex Augustino de Genesi ad litteram cap. 11. ubi sic habet: Tufe non mori Adamo irasabatur de lignor e, de constitutione naturae, mortalisque ι . πιο erat condition e ereportae animalis, immorta lis auiem benefein eonditoris. Idem docet D. Thomas in a. dist. 19. quaest. I. art. . his ver Sbis Immortalitas illa, O impassibilitas quam homo habi it in primo satis , non inerar ei ex

503쪽

princi se naturae , sed ea beneficio conditoras Ergo itinta virumque S. Doctorem, immoreta litas seu potentia non moriendi, non est homini naturaliter debita . Ratio etiam id suadet,

nam ut praecedenti conclusione arguebamus: Nulli naturae debetur connatura liter remedium defectus qui est ipsi connattvralis r Atqui

domum immortalitatis est remedium alicuius defectus homini connatural is , nempe morta litatis, vel corruptibilitatis, quae ex intrinseca ipsius constitutione sequitur , seu ex naturat,bus eius principijs quae sent materia prima,& anima rationalis; quia enim materi prima in nullo composito per eius formam plene satiatFir , sed manet ubique famelica , &cum appetitu ad aliam; consequenter dat locum contrarijs qualitatibus , passionibus , & alte, rationibus corruptiuis , quibus ipsa composita ad interitum, & corruptionem tendunt: Ergo donum immortalitatis non est homini conn

tura liter debitum . .il

Contra praecedentes conclusiones obiicit primo P. Contentonus: Non est conueniens

ut homo in illo statu producatur, in quo suam

persectam beatitudinem, quam naturaliter appetit, obtinere non possit, alias Dustra beatit id in is appetitum hominibus Deus in sei uinset : Atqui in statu naturae purae homo beatitudinem Dam persectam , quam naturaliter concupistit , adequi non posset; cum illa consistat in clara Dei visione , ad quam status naturae purae peruenire nequaquam poli t ; quia status ille omnem gratiam ,& a fortiori vi

504쪽

si Tranatus 'IL conueniens , nec de poteutia Dei ordinaria possibilis. Respondeo, concessa Maiori, negando Miariorem, & ad eius probationem dico, quod licet in statu eleuationis naturae humanae ad ordinem, & finem supernaturalem , persecta hominis beatitudo in clara Dei visione cons, stat, non tamen in statu naturae purae s quia homo creatus in puris naturalibus , non esset ordinatus in finem supernaturalem , sed duntaxat naturalem . Si autem quaeras , in quo illa consisteret ρ Respondeo Theologos eam constituere in perfectissima,& siuauistima coim templatione Dei authoris naturae, quae non pertingeret ad claram Dei visionein , sed eia 1et duntaxat cognitio eius abstractiua , & haberetur ex creaturis, praesertim substanti js s paratis, cognitis non lotum per species aquisitas, sed praecipue per infusas, & per scientiam inditam. Addunt quod perfectissima illa cognitio seu cotemplatio esset radix amoris naturalis Dei, & reliquarum virtutum n ruralium totiusq; rectitudinis voluntatis, subindeque omne peccatum , omnemque inqui tudinem, & anxietatem excluderet. Sed instat praedictus Author , & ait quod insitum est homini a natura Deum videndi

desiderium, ut docet D. Thom. I. P.q.1 2.a. I. ex quo probat visionem beatificam possibilem esse, idque confirmat lib. 3. contra Gent. cap. έ. sex egregijs rationibus: Sed in statu naturae purae tale desiderium esse inane , utpote nunquam eκplebile: Ergo status ille non est de potentia Dei ordinaria possibilis. . spondeo , negando Maiovem , ut enim

505쪽

docent communiter Thom istae in Tractatu de visione beatifica non datur in homine secum dum se considerato , seu fide & gratia dest tuto, appetitus ad claram Dei Visionem. Vnde D. Tnom. qi . 2o de verit. art. 2. in corP. ait esse in homine appetitum naturale- innatum in beatitudinem naturalem , non vero inisu ern tNralem, quae in clara Dei Pisione con-

bet: quamuis ex naturali inclinatione volun ras feratur in beatitudinem, fecundum communem rapionem,pamen quod feratur in beatitudinem talem vel talem , non est ex inclinatione naturae,sed per discretionem rationis quα adiuuenit in hoe ,el in illo fummum bonum consare.

Ad illud vero quod ex prima parte,& ex sui ma contra Gentes obi jcitur, dupliciter respondent nostri .Thomiliae. In primis enim

Ferramensis loco citato ex summa cotra Gen

tes, ait quod quando D. Thomas dicit quod visis essectibus Dei, exurgit in nobis deside

rium naturale videndi causam , non intendie esse in nobis desiderium videndi Deum , ortu ex viribus naturae, sed qui Q sit in nobis desiderium videndi Deum connaturale, & pr portionatum cognitioni quam de illo habemus. Unde cum per lumen naturale intellectus, illum cognoscamus valde impersecte, &tantum ut Authorem naturae , ex illo in nobis eYurgit desiderium quoddam imperfectum, illum cognoscendi , & videndi ut authorem Dat tiralem, & quantum ad illa praec ata , &attributa quae in creaturis relucent. E contra vero, cum per fidem illum perfecte & ut authoren gratiae, & gloriae. gnoicamus, ex tam

506쪽

ε s Tractatuit VIII. si cognitione supernaturali , oritur in nobis

desiderium connaturale , & tali cognitioni proportionatum, videndi illum ut est in se. Secundo respondent alij , S. Doctorem

velle, hominem appetere naturaliter claram

Dei visionem, non appetitu innato, sed elicito, non quidem absoluto,& essicaci, sed ines-ficaci, conditionato , si nimirum esset possesbile creaturam Deum intuitiue videre. Nec valet quod in contrarium objicit praedictus

Recentior , nempe quod D. Thomas locis c talis probat possibilitatem visionis ex illo ap- Petitu : ex appetitu autem elicito inefficaci,&Conditionato, non concluditur possibilitas rei

appetitae, cum huiusmodi appetitus Caepius in impossibilia seratur . Huic enim instantiae respondimus tradiatu de visione beata, ad finem capitis primi. Vnde ad hunc locum Lectorem remittimus, ne eadem hic inutiliter repeta

mus .

Obijcit secundo idem Author: in statu na.

turae purae homo miserijs, poenis, & aerumnis, atque etiam morti subiaceret: sed non est iustum hominem affligi morbis, doloribus , &morte, nisi haec per peccatum promeruerit: Ergo status naturae purae non est conueniens Dei aequitati, ac bonitati, nec per consequens de potentia Dei ordinaria,seu ordinata possibilis. Respondeo miserias , & afflictiones corporeas efle duplicis generis , quaedam sunt defectus naturales,conseqiientes ex ipsa hominum natura, seu materia ex qua constant, ut sunt morbi, &anora corporea ; aliae vero sunt homini praeternaturales , ut pinna combustionis aeternae. Has secundas Deus nemini insest sine

507쪽

De Homine. Y qeius culpa ; primae vero possunt homini aduenire absque eius culpa , subindeque in statu

purae naturae reperiri, cum Deus non teneatur cursim naturae ,& actionem causarum naturalium impedireot creaturae , etiam rationa

les, sint liberae ab omni malo, quU c inquit

Augustinus J essent fummum, O incommunieabile bonum. Addo quod creaturae irrationales, etiam innoxiae, ut columbae, & agni innocentes, licet nullius peccati sint reae, tamen patiuntur dolores, & mortem, quia haec est conditio naturalis corporis quo constant: Sed corpus humanum eiusdem est naturae, & constitutionis, ac corpora animalium : Ergo etsi iin statu purae naturae, homo est et omnis peccati, etiam originalis, expers, nihilominus morbis, doloribus, morti, & alijs miser ijsu&desectibus naturalibus esset obnoxius . Obijcit tertio : Nec est de potentia ordinata possibilis ille status , in quo non est et postibilis post mortem resurrectio mortuorum: A is ui in statu naturae purae non esset possibilis res urrectio mortuorum : Ergo talis status non

est de potentia Dei ordinaria possibilis. Minor

constat,quia resurrectio mortuorum est sipernaturalis, & excedit omnes vires naturae,cum a priuatione ad habitum non detur regrestus; status autem naturae purae, omnia sit pernaturalia excludit. Maior velo probatur ex coquod naturale hominis desiderium ad felicitatem tendit ; Sed hanc non potest consequi

anima, nisi iterato corpori coniungatur, quia ut ait D Thomas . contra Gent. Cap. 7'. Fem icitas lati ima est felicis perfecti': c tisi my eigitur deest aliquid ad perfectionem , nondum habe a

508쪽

habet fellaitatem perfe ctam s quia nondum eῖ uis siderium toraliter quietatur: Ergo anima sciparata a corpore, desiderat illi retiniri, ut c

pletam δε periectam felicitatem obtineat, sabindeque status ille non est de potentia Dei ordinaria possibilis , in quo non est possibilis 1

re fur redi io mortuorum , seu reunio animae se- paratae cum corpore .

Respondeo negando Maiorem , &ad illiut probationem dico quod licet in statu eleu, 'tionis naturae humanae ad ordinem supernatu- ratem, anima separata a corpore desideret illire uniri, ut completam felicitatem consequatur, hoc tamen non appeteret in statu naturae purae. Ratio est, quia in primo statu anima separata a corpore , cognoscit per lumen su- .pernaturale fidei, vel gloriae, retinionem eius cum corpore esse non solum possibilem , sed etiam aliquando futuram ; ex qua cognitione nascitur desiderium talis reunionis, quam si nunquam obtineret, numquam quietaretur eius appetitus , subindeque reiiirrectio corporum, aa persectam animae felicitatem , in sta- tu eleuationis naturae humanae ad ordinem su- pernaturalem, requitur ; & hoc solum intencit S. Doctor loco citato, ubi probat suturam mortuorum resurrectionem, ex natural i homi- lnis desiderio ad felicitatem . At vero in statu naturae purae, cum anima separata a corpore, somni lumine supernaturali careret,& non co- gnosceret possibilem esse retinionem eius cum corpore, illam non appeteret Ut complemem tum suae felicitatis, sed perrecte quietaretur eius appetitus, quamuis in illo statu non esset

possibilis resurrectio mortuorum.

509쪽

- De Homyne Q Dices, hanc rationem probare quidem quod in statu naturae purae , non esset in anima separata appetitus elicitus ad retinionem Cum corpore, non tamen quod ad illam non haberet appetitum innatum: cum iste appetitus non iupponat cognitionem, sicut alter, sed a natura insitus sit.

Sed contra , Appetitus innatus est pondus quoddam naturae in bonum sibi connatu ratio ter debitum , & viribus naturae assequibile: Sed reunio animae separatae cum corpore, no a debetur illi connatura liter, nec viribus naturae possibilis est, cum sit maxime supernaturalis, ela miraculosa , ac unum ex praeeipuis fidei nostrae mysterijs: Ergo anima separata non habet appetitum innatum ad illam , sed duntaxat elicitum , supposita fide .& cogni

tione possibiliratis illius.

Confirmatur: Appetitus innatus est a Deo ut authore naturae: Sed appetitus animae s paratae ad retinionem cuna corpore , non est a Deo ut authore nat irae: Ergo no est innatus, sed elicitus. Maior constat , Minor probatur. Author naturae non dat appetitum, quem non possit explere : Sed Deus ut author naturae non potest explere aut quietare appetitum quem habet anima separata , ut corpori reumniatur: Er o talis appetitus non est a Deo ut authore naturae inditus. Ma:or patet, natura

enim siue author naturae, nihil facit frustra: faceret autem aliquid frustra , si daret appetitum ad aliquid ad quod non posset perduc

in . Minor etiam non est minus euidens, cum enim retinio animae separatae cum corpore sit omnino supernaturalis est extra sphaeram tint m. II.

510쪽

s Tra tur 'M. .. tuis naturae , imo & authoris totius naturae, considerati praecise ut talis , sic enim ad effectus naturales coarctatur. Vnde resurrectio corporum a Deo ut authore supernaturali procedet, alioquin non esset mysterium nostrae fidei, quae solum erga obiecta supernaturaliar

yersatur.

Obi cit ultimo praedictus Author: Ille sta-i

tus non est conueniens , pec de potentia Dei ordinaria possibilis, in quo Deum non posset homo diligere tu per omnia: Sed hoc non pos set in statu naturae purae, cum homo non pos si Deus efficaciter super omnia diligere , sine auxilio supernaturali, incompossibili cum statu naturae purae, utpote omnia supernaturalia excludente: Ergo ille status non eit depotentia Dei ordinata possibilis. Huic argumento patet solutio ex dictis cap. praecedenti, ibi enim diximus, quod homo posset in statu naturae purae , super omnia Dcum diligere, ut authorem naturae , cum auxilio speciali ordinis naturalis, quod Deus illi concederet, quotiescumque praeceptuma di lect ion is vigeret, hoc exigente suae prouidentiae suauitate, quae nunquam impossib,

lia praecipit. De quo fusius in tractatu de

gratia. Dices status naturae purae omne auxilium speciale, etiam ordinis naturalis excludit, alioqui constinderetur cum statu naturae inte- grae: Ergo nulla solutio . Respondeo negando Antecedens: status enim naturae purae , auxilia specialia ordinis naturalis non e cluderet, sed solum gratiamnipernacuralem entitauue, Vel naturalem peli inqdini

SEARCH

MENU NAVIGATION