Petri Danielis Huetii episcopi Abrincensis Demonstratio evangelica, ad Serenissimum Delphinum. ... In duas partes divisa. Pars 1.2.

발행: 1730년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

BENE UOLO

0pis redditum P LTRuM DANIELEM Hu EriuM DE DE-MousTRATIONE EVANGELICA , qui qualis quantusque sit late ipse cognoscis. Grstam ergo hanc tibi operam cuiaramque hance meam futuram spero . Curavi tamen , ut gratiorem eum tibi redderem . ut emendatior quam in caeteris anteactis editionibus in lucem pνodiret, licet

uoluscula quaedam mendae, in fine notata, inciderint, quae potius ab oculis quam a mente lugerant . Insuperat Deilius postillas inmeuire possera majori commoditate in calce locatas. literita haberiei Do qua se loco disinximur, ct copita singula Romanis numeris . quae vero unica erant, aperisco designavimus. Tum qui unico tantum mandi Duia nimium molis violamine continebatur in duo dispersimus. Demum Hebraia ea loca ab Authore sparsim ollata noratibus characteribus, quam maxime exis primi potuit, expressῖmur, eum, ut tu videre potes in quadam margine Praefatiosis, Hebraici characteres esent munitudine nimis deformes, qui minus venusum edition m reddidissent. AEquo igitur arimo precor accipias, ct tutus esto me ιaa utilitati namqcam defuturum. Vale.

12쪽

EMINENTISSIMO SIGNOR E.

FFllee Mosea pubblico Stam patore supplicando espore a V Em. eomedesidera stam pareun libro intitolato : Demonstratio Eoangetica , auctore Petro-Daniele metio Episeo. p. abrincensi; per tanto supplica V. Em. commetterne lare visione a Chi meglio te pareta, e ravera a gra Bia, ut Deus. Rev. D. Caminus seat Ha Exam nator synodatis, saer. Camnum Praelector ia seminari. archiepiscopali revideat, o referat . Neap. 8. sept. 2 29.

D. Petrus Μareus Giptius Can. Deput.

EMINENTISSIME PRINCEPS

Hospes est in nuper exacti seculi monumentis qui non novit, Uirum Ciss. PETRuMDANi ELEM HuETIUM celeberrimis ingenii sui latibus optimam operam & Ecclesiae & rei laerariae navasse, praesertim vero opere, reliquorum omnium luculentissimo, Da 'Demonstratione Evangelica exarato. Ex quo enim primum ad Christianae doctrinae propagationem illud in lucem edidit, incredibile sane dictu est, quanto studici ex eo tem. More per Europam exarserint quam plurium Scriptorum ingenia ad suscipiendum certatim Clitistianae causae patrocinium nova hac, & plane admirabili ornandae, firmandaeque veritatis via & ratione; quae ab ipsis Catholicarum partium adversariis ad stuporem suis Di cta est & celebrata . Quare , Princeps optime , si iterum ex auctoritate tua opus hoc, dignitate magnum, sed uillitate maius , ad publicum commodum prodierit, pastorali vi. vii antiae tuae, dc mirae , quae in te est , regendae Ecclesae sollicitudini magnam partem istis fecisse existimaberis. Neap. ex AEdibus Seminarii Λrchiepiscopalis vlI. Idus No.

Carminus Scat Ola. attenta supradiPareutIsne Rev. Revisoris, reImprimatur. Neap. g. Novemb. I I .

D. ΛNTONIUS CANONICUS CASTELLI UIC. GEN.

D. Petrus Μareus Giptius Can. Depur.

13쪽

FElIce Mosca pubblico Siam patore, supplicando e mae a V. E. eome desiderarista Miare uti libro intito lator Demonstratio Evangelica, aut bore Petra. Daniele metio Eo Letro Abraneensi, per tanto supplica lEecelle Za Sua commet terne la revisone a chl inesti Itale parera , per ottener ne te solite licen Ze, e l aver, agrahia, ut Deus. . e. . P. Magister arebangetur Maria ciccaretis videat , er in seriptis referari

PRINCEPS EXCELLENTISSIME

elucubratum , qu 3 piae stantiorem acta Tempora non aspexerunt , quemque sequi ra . aeteri a ra suspicient r tenuitati meae legendum , censendumque Suprema Auctoritas Tua concredi det benignissime. Egn autem , Princeps ooti me , jussus pareo , atque reor , Uci. lumen nullum utilius, jucundius , sacrarius typis recudi posse, quam hoc . in quo nihil penitus pecea um est r neque inquam in Iura , neque in mores , neque in Caelarem . neque in quamvis puri diem, secretiorem, omnigenamque L ἰterarum celsitudinem . Auctor L. ori

HuETius , apud Musas felicissim iis , , apud Doctos laudatissimus , . et h1e una eriam. num felicitate privatur, quM aequalem meritis suis nondum invenerit laudat rem Q iam vellem , ut post HUETli scripta scripstset eam sui Epulo iam quartam Hi ERONYMUS: quod ii contigisset, Sanctus ille Doctor haud conqueretur, se divullas, atque .. b in .icen dillitientes invenit se ingeniorum praerogativas . Proculdubio in hoc uno HuETio nactus esset s ederata , & Quintiliani acumina , & Ciceronis fluvios, ct Frontonis gravita tem , lenitatemque Plinii s HUETiIque Liber hic abS eo haberetur παναιρειω , si ve

Datum Neapoli d Collegio Angelico S. THOMAE AQUINAT. Ord. Praed. v I. Kal. Sept. Anno Epochae Dionysianae HX. lupra Cliatu C. . . 'Excellentiae Tuae Add, Ei mus , Θ Obsequentissimus cliens P. Archangelus Maria Μag. Cicearelli. νι, a supradIcta relatione, i νimatur, ef in publicatione servetur Regia Pragmatum

14쪽

Non eram ignarus, eum Christianum .dagma novo demonstrandi

genere asserere primum institui, multos studiose contra dictu. ros, mihique expectanda esse sinistra iniquorum iudicia, vel excipiendas etiam fortasse obtrectationes. Quod etsi vitare nullo modo potest , quisquis animum confert ad scribendum , calumniae tamen in primis obnoxium me sentiebam fore, qui arcem impietatis, atque hoc hominum genus oppugnare me profiterer,cuius maxime interestivel pro pter depravatos mores, vel propter corruptas opiniones, omne Dei, Chri-ili, Religionis I Fidei nomen extingui . Accedebant privatim caussae aliqviot eventus pertimescendi. Malevolorum primum livor 2 odium, quae nimis saepe fumus experti, etsi nos utroque indignos esse scimus. Noveram deinde aegre laturos plerosque , hoc sumi seribendi argumentum,qnod totius Theologiae velut fundamentum est, ab eo, qui nunquam trivisset Theologorum subsellia , quasi nisi cum scholae pulvere imbibi

Theologia non possit. Futuros quoque videbam parum aequos,qui in eo dem versati essent argumento, quasi venirem ad possessa , partamque sibi iam palmam praereptum irem . Formidandum vero pol illimum intelligebam quoddam genus hominum, qui ut gregalium suoru in dictis omnibus, factis, scriptis per occultas coitiones & factionena quaerere commendationem solent , sic reliquorum nomen obterere, quos a partibu v suis alienos esse sentiunt. Minime tamen his rebus deterritus sum ab eo proposito, quod vulgo utile existimabam futurum : plusque apud me valuit Christianae doctrinae propagandae studium, qua ira obtrectatorum perversitas. Praesertim cum non de sutura mihi praeviderem candidorum homi num susTragia , quos aequi consulturos sperabam laborem hunc , pio rectoque animo susceptum . Nee spem fefellit eventus. Prodiere apud exinteros, & ia hac Gallia, viri complures eruditi k integri, ab omni gratiae, favoris , aut assentationis suspicione longe positi , nec ulla mecum coniuncti vel popularitate, vel gratia, qui gravit simis testimoniis commentarios nostros sunt prosecuti. Si nos aliqua tangeret gloriolat cupido , p teramus exornare frontem libri huius tam splendidis praeconiis, Verum talia ab aliis fieri malumus quam a nobis. Praeterire id non possum, hominem quemdam longinquum 2 alienit nam, nobilem inter suos, opti me de patria sua meritum , doctis 2 laboriosis scriptionibus clarum , a Catholicis partibus aversum, lecto opere nostro itu esse aflictum animo,

ut qua arte hac ratione conatus sum Christianae legis advertarios convinia Cere, eamdem artem a nobis valde cuperet adhiberi ad dirimendas sacrae doctrinae controversias, quibus tot jam annos, 2 nunc cum maxime,

Christianus orbis, non disputationibus soluin aut scriptis, sed decretoriis

a etiam

15쪽

etiam armis quassatur. Nec intra vota iudicium hoc vir praeclarus conistinuit. Ualde bellam atque gravem scripsit epistolam; in speciem ad stat rem, hominem itidςm dignitate, eruditione, rebus pro Patria gestis conis spicuum, a quo librum nostrum dono acceperat, re ipsa ad me : quam MChristianissimi Regis legato , mihi amicissimo, in hac aula tunc agenti, praeserendam ad me dedit. Ea quidem ad operam hanc quam dixi sumeniadam magnopere me adhortabatur. Et feci tam sane pro viribus atque caiaptu, si in partium illarum hominibus, qui tum apud nos erant, par in esisse desiderium cognovissem . Quam acceptum praeterea effet in vulgus hoc commentarium, intelligere satis licuit, vel ex iteratis edit Ionibus, vel ex facili atque promta exemplarium omnium venditione; multo vero magis ex eo , quod viri docti per Europam plerique ad suscipiendum

certatim Christianae caussae patrocinium exemplo nostro sunt incitati.

Incredibile dictu est, quam multi ab eo tempore libri prodierint , huius

argumentis erudite omnes M luculenter, nonnulli etiam subtiliter 2 exquisite elaborati. a re vel unica optime nos de re Christiana meritos censemus, cum multis non scribendi solam occasionem prcebuerimus Semateriam, sed rationem quoque, argumentationes, sententias, Ic Scripto gum veterum testimonia. Quod ante emissum opus in lucem factum animadvertimus, cum rapti in sublecta fuissent ici ossicinis Typographorum solia , ut in prima editione Lectorem monuimus . Nec ita tamen efferimur assentione hac literatorum hominum M vulgi plausibus, ut re prehensorum querelas aequo animo pati nolimus t nec concedi nobis postulamus , ut regnemus in literis. Regnare enim est,&quidem inique, opprimere iudicio tum libertatem, M in vetia legesque suas homines ad I gere. Itaque admonitiones benignas, la modestas animadversiones acceptismus placide , in nos nostraque summum arbitrium amicis permisimus, ultroque etiam lacessivimus silentes, e ad contradicendum hortati sumus. Verum usque eo serendae sunt reprehensiones, reprehensiones dum sint,& acerbitate careant . mod si erumpant in contumelias M maledicta, reis

maledicere utique licet lege civili, 2 convitium convitio ulcisci. Nec ea tamen lege uti velim et alia patientiae proposita nobis a Christo lex est,' quam sequamur: uos reddentεs malum pro malo, nec maledie um pro m 3 Pςxr. 3. te di tyo, fed e contrario benedicenter, quis iv θω vocati fumus, uι benedia Hiosem Bareditate possideamussa). Cum priscus ille Cato Censorius qui a virtute decus sibi peperit, de militari dilciplina commentaretur , paratosque sibi pia entiret adversarios , qui alienae scientiae obtrectatione n

men quaererent, quam Parum moveretur eorum malevolentia sic decIar

vit et Scio ego quae Icriptosum, se palam proferantur, multos foro qui virilitigent: sed ii potissmim, qui vera lausis expertes funt. Eorum ero rotiosor o praetcsuere. Qu3mvis plurimum possit apud omnes gravissimi Disitig Oosl

16쪽

.issimi v sapientissimi viti exemplum , plus tamen posse debet apud nos .

preceptum Christi. Λc exi stimaveram profecto, si consilium nostra in improbassen caeteri homines; at in viris cee te sanctioris instituti politumen nobis certum tutumque praesidium, ae iis qui Pietatem colunt placiturum , qui caussam defendat pietatis. Verum evenit multa aliter. quamvis enim plurimorum petulantiam D importunitatem sensi , praecaeteris tamen omnibus insignis duorum protervitas sust, quorum nomini parco, etsi non pepercerunt meo. Horum neuter laesus a me fuit unis quam dicto, factove, immo ne notus quidem antehac, vel de facie , vel denomine. Alter homo simplex , minimeque malus , eius argumenti in se recepit tractationem; cujus cum plane rudis esset, nostra aperte suppilare, in seque transferre aggressus, non sententiis. non verbis abstinuit: ut si omnia mea repetere velim , nudata cornicula risum moveat. Hominis praeterea nescio cujus studiis ac consillis ita usus est, ut eius quoque main

ledicentia opus suum aspergeret; Ε ut aliena subnixus eruditione de reistius sibi Ignotis disse tu it, ita alieno livore 2 improbitate nos proscidit. Ergo non ullam in vertandi libro paginam temere reperias,quae non atrO- .ci aliquo adversum nos convitio sit insignita. Ego vero, quae ad doctri nam nostro hoc opere traditam pertinent, suis locis excussi et contumelias bono viro, qui 2 alterius instinctu nos laesit, V nou repugnanter, etsi a linterius quoque iussu, nobis satisfecit, facile condonans. Cum enim ad ilstudeamus, ut nos ipsi erudiamus; ad id scribamus, ut alios, non iniucun dum fuit. per nos eum ita profecisse. ut iam alios docere se posse crederet. Λlter deploratae caussae patronum se ferens . ubi argumenta deficerent,

maledictis pugnare instituit; totque bonos scriptorum plaustris violavit, ut iam contumeliose ab eo appellari, laudari sit. Pateremur , si satis habuisset imitari Rhetorem illum qui in rebus adversis se praefationibus de sortuna vindicabat . At toti prope humano generi hellum indicere, se obis vlos quosque serociter pulsare, uti factum eth ab eo, furere id quidem est,

ut coercendus potius si qui faciat, quam dedocendus . Poteramus pro fessoriae linguae intemperiem ulcisci, 2 virorum doctorum aetatis huius exemplo nos tueri, qui vel leviter perstricti excandescunt . Se eonvitiis proeliantur; ut cum aliquis ab iis liber exit, aliquot alios continuo su mitti videas, tanquam armatos satellites. Minime vero ingenii dignitatisque nostrae est, certare verborum contumeliis. Aliter instituti sumus. aliter viximus; nec committendum nobis est, ut quam scriptis defendimus Evangelicam doctrinam, factis prodamus. Sciantque adversarii, qui se Evangelicos dici volant, si ad maledicentiam sua se invitat religio, nostra nos ad patientiam vocari. Videamus tamen, quid in commeritatio

Nostro bonus ille vir reprehendat. Farraginem esse ait Rabbini sint 2 disputationum de libris Novi 2 Veteri S Testamenti,& aliquibus eorum lo-

17쪽

ci,. Qia' dicto nobiscum una sugillat multos suarum part Ium Crit Ieos,

quorum valde probata est opera, quique nu Per in unum corpus tanto laiabore, tantisque sumtibus, congesti runt in Anglia . Addit, non a me malis, firma infirmis miscuisse; temerarium esse 2 in consideratum delectum hunc rerum, levia argumenta, inanes coniecturas: quae etsi generatim ita dicta, capitibus sigillatim non adnotatis, levia ipsa sunt 2 inania, librumtamen mihi indicari velim, in quo Paria sint rationum omnium momenta, par auctoritas. Ait deinde damnosam esse tot opinionum in rebus sa eris tractandis varietatem,quibus alatur PotiuS De ista ruin impietas,quam opprimatur; nisi eos abnormis libri moles a legendo deterreat. De molo .libri non nostra solum caussa est, sed Se tot Pruditione Se sanctitate nobi Ilum Scriptorum, quorum ingentia volumina cum leguntur, ea voluptas est, is stud, s, ut videantur etiam brevia, deque iis dici possit, quod oliri, de orationibus Demosthenis, meliores esse quae longiores. Usus vero Seratio postulant, ut, quamcunque rem vocamus in quaestionem, antequam de ea nostram proseramus sententiam, Varias explicemus eruditorum opiis . niones , ut e X contentione caeterarum nostrae veritas elucescat. Verum

quid prodest ratione cum eo agere , cui impotens partium suarum studium rationem excussit 2 Inde adeo probatissimi viri complures sedi e huius, neque mihi noti, neque rogati, pro Candore suo per amicos significarunt, se congerronis sui facinus tam inhumanum detestari . Igitur cum maxime huc pertinet vetus illud Manilii : Pro captu lectoris Babent Dasata libelli . Captum dico, non ingenii solum acumen , aut tabertatem doctrinae, sed aequitatem etiam animi: quem animum si quis vel iracunia dia tumidum, vel suffusum malevolentia , vel praejudicatis opinionibus excaecatum, vel cerritum , appellat ad legendum quantivis pretii opus, Fibi opinionibusque suis contrarium; existent illico motus praecipites, quos non exquisitis rationibus , non veritatis ipsius oppositu sedare pota sis. Sed quod rideamus, homo idem ille alium nactus ad versatium, aliam orditur cantilenam, librumque me ait scripsisse mere Calvinisticum, sive ut eius verbis utar , mere Hugonotticam : quod quin ab eo sit in laudis parte positum, pro immoderato eius in hanc factione in studio dubitare non possumus . Λtque egregium hoc operis nostri praeconium expressit, id quod scriptum a me probatumque ei se ait, Librorum sacrorum divinitatem ex lacris ipsis Libris demonstrari, cum tarnen probatio divinitatis Librorum sacrorum prat ter institutum meum sit, Je strictim tantum delibata, nec ex Libris ipsis sacris, sed ex Traditione , tota sere petita fit. Quod alibi ostendam pluribus. Quuin etiam perlatum ad me est, exilia se nuper librum in Anglia , quo ex traditis a me Demonstratione hac Evangelica principiis Catholicum dogma de Sacrosancto Eucharistiae Sacramento oppugnatur. Quidni veroΘ cum Sc ex lactis Voluminibus tam

18쪽

aperte sibi adversariis oppugnetur a gregalibus factionis huius. Credo iam prope idem ex principiis Luclidis vel Archimedis probare tent

bunt. Plane similes fatuorum illorum Chymistarum, qui ex primo Geneseos capite artem conficiendi auri percepturos se praedicant. Quid ea uero Mρυεαντιαν , quid videre geminum Solem,li duplices Thebas , si hoc non est8 Ergo non ea solum, quae nusquam sunt, sed sutura quoque, quae nusquam erunt, 2 iam exitu ipso fallitatis convicta sunt , cernere se Coram putant , x sanaticos ac prophetas agunt. Da Domicas miscuit is

medio eorum spiritum vertiginis, Θ errare fecerunt A ntum in omni la

opere Da sicut errat ebrius O vomens a). bed pergamus obiecta nobis cri- Isa. 9. I mina expendere. Sunt qui querantur , me, suscepta dogmatis Christi an probatione, nihil omnino probasse. Ac vetus quidem hoc convitium est,

Christi discipugs ac Christo ipii obiectum, post edita miracula, aegros sa

natos , 2 receptam vitam i simulata illa , hos subornatos, fictum istud. Non tam acuta ingenia, quam dociles ac pios animos, postulat haec divi- me Veritatis disciplina . Itaque nec eam recepissent adversarii nostri, etiamsi epicheremata attulimemus Geometricorum confirnilia . Deinde non omnes probaetionum moralium vim sentiunt. Qui libros solent, non legere, sed libare M saltuatim attingere : qui continenter quidem at

que stactim, sed oscitanter legere, sibique in longo opere somnum sinundobrepere: qui filum argumentationum non pervidant: quos magna rerum varietas obruit, hos effugit Demonstrationis nostrae contextus OhM- .rentia . Idcircone nos hanc ingenii infirmitatem praulabimus Et Cccurrisse tamen sperabamus huic querelat, cum ad calcem proposuimus sui rimam operis totius paucis verbis absolutam , tam apte , tam conserte colligatam, ut nulla sui parte vitium minetur. Ac optaverunt multi, laispe postularunt a me, ut librum in epitomen contraherem. ESO Verooptabam id quoque, verum numquam impetravi ab animo , ut eum dein istum bis parturirem, atque haec alienae potius industriae opera visa est quam meae. Ab eadem incogitantia protecta est altera multorum crimi natio, me nimis multa ad propositum haudquaquam pertinentia congeias si e . Ouorsum enim, inquiunt, tot sabulae in opere serio. quorsam tot aliarum gentium ritus 2 historiae quorsum illae disputationes de propagata ad Graecos sacrorum Codicum notitia P de Grateis horum interpretationibus: de eorumdemCanone Z de origine linguat Hebraicae , Ω literarum Samariticarum M Judaicarum Θ Responsio est in promtu . Cum Librorum sacrorum antiquitatem 2 γνησιστέα probare instituissem ex sequen-xium artatum testificatione, juaeta primum nostrum axioma, nihilque prisca illa Graecia, eruditionis fere omnis per occidentem parens la magistra, ac ipse deinde Italia, sabulis suis habeant antiquius, quibus tota eo rum coatinetur Theologia ac religio 3 aptius ne aliquid 2 ca v lse nostrae

19쪽

utillus assertI potuit, qnam quod a me luculenter demonstratum est, u thologiam hanc omnem ex Codicibus sacris, sacrisque historiis, mutatis. dissimulatis, interpolatis prodiisse P Cui tractationi an non consequena erat altera illa de notitia librorum horumce Graecis prodita 2 Nam cui persuaseris. Theologiam suam ex Hebraeorum voluminibus depromtissa Graecos, nisi haec ad ipsos perveni sse ostenderis p Id vero ut demonstres, rei quoque modus est demonstrandus . Quo maxime pertinet quaestio his

proxime coniuncta de priscis interpretationibus Graecis sacrorum Uoluisminum, earumque arta te x antiquitate.Vel salam eam interpretationem. quae Septuaginta illorum Senum est, si Ptolomaei Philadelphi at vo concinia natam esse obtinuerimus, obtinuerimus una quoque Ptolomaeo hoc vetustiores esse Codicea sacros, quod causiae nostrie peropportanum est . Iam 61 institnto nostro valde accommodatas esse concesseris has dissertationes.

multo magis id ipsum de reliquis fatebere, quae sunt de legibus, litibus,2

historiis aliarum Gentium,Graeca k Romana antiquiorum, AEgyptiae puta Se Phoenicae. Has si manasse etiam constat ex scriptis Hebraeorum , cou sat itidem nullum extare monumentum antiquius. Λtque idem in pari Caussa, eodemque argumento, demonstratum quoqme est a vetustis Eccleissiae Patribus. Disputatione vero de Canone disputationes reliquae de aetate Librorum sacrorum continentur, ut illic Lectorem monui. Qui enim Canonis auctorem esse Esdram ostenderit, uti factum a me est; simul ostenis . lerit, Esdra vetustiores esse Libros omnes in hunc Canonem conte istos, ac Proinde genuinos a quo propositionis quartae veritas comprobatur. Nec inane veritatis argumentam petitur ex lingua . qua Libri hi conscripti sunt. Id usurpate solent Criticorum filii, cum scripti alicujus antiqui a tem scrutantur. Et ut nihil sacer et ad rem, vel ad ornamentum operis addi potuit, tanquam corollarium . Verum quod aliis vulgo conceditur. nobis negatis . At quae pars operis in plures incurrit criminationes . ea

est , qua priscos illos nobilissimarum M vetustissimarum Gentium Deos

aut Heroas Mosem dissimulare probavimus. Ouam cum a multis repre- .hendi cognoverim, nondum tamen caussam reprehensionis intelligere potui. Nec enim iure obiiciat quisquam , id esse praeter institutum : nam eum per scripta Mosis iste disseminata sit apud exteras Gentes eius notitia, nihilque illae ha Mant Numinibus suis antiquius , libet quoque Mosaicorum scriptorum antiquitas, si Numina haec Mosem personatum esse

liquet. Atqui jamdiu id suboluit priscis nonnullis scriptoribus , subo

luit 2 recentioribus . Nec suboluit tantum , sed & affirmate dictum est. Mosem esse Theuth AEgyptium, conditamque ab eo Hermopolin urbem, de nomine nempe Mercurii conditoris sic dictam, nulla circuitione usus asseveravit Artapanus t ejusque verba , ut observatione digna , in libros suos retulerunt Eusebius, 2 Λuctores Alexandrini Chronici,& Hypomne

20쪽

mat Is in Hexa emeron . Et in codice quodam Larunt ii pro voce Thoth subjectum est Mosis nomen. Τneuth autem ille , si ve Thoth , is ipse essi

Phoenicum Taautus, Hermes G ccipum, Mercurius Romanorum , Tau-tates Gallorum, Theuth si ve Wodan Germanorum, Tiis Davorum , Τeves Anglorum. Mosis item simulacrum esse Osiridem, sive Bacchum, pridem deprehensum est Gerardo Johanni Vosio,a quo non multum recedit Bochartus, Quem Mneven appellat Diodorus,idem Justino Martyri M ses est . Typhone adumbrari Mosem , is quidem dixi Bochartus clarissime demon stravit. Docuit nos mox laudatus Arta panus, eum, qui a Graecis dicitur Maseus, ipsum esse Mosem . Herculem esse Jo suam luculente probavit memoratus nobis Vossius. Laudi huic fuit, aliisque eruditis viris, ac Bocharto inprimis, demonstrasse sub personis Satural , 2 libero-llum ejus, Jovis nempe, Neptunt, & Plutonis, latere Noachum,Chamum, Japhetum, Je Semum; Ruthi simulacrum esse Apollinem Pythium ; Mercurium Cnauaani vel Iethronis. soceri Mosis, Nemrodum Bacchi, Magogum Promethei; Apim, 2 Serapidem , ac Mneven etiam Josephi; Lilith,

cuius meminit Isaias a),llythyiae. Coniecit quoque Bochartus, accurata 34. I .

contentione declaravit, ex Silo,quem ventarum spondet Iacobus hi, exti- ti tisse Silenum. Suspicati sunt quidam Zoroastrem Chami esse effigiem, 2 ' alii Mista imi; Japheti nonnulli; nonnulli Chusi; aliqui Asuetiuilii Nemrod I. Exiit in lucem paucis abhinc annis uterat illimi viri libellus, quo probatur Iabelem , Ω Juialem esse Mercurῖum, Se Apollinem ι Λdam χSellam, Lamechi uxores, Junonem & Latonam, Noemam Venerem; Tubalcainum Vulcanum,item Mercurium Trismeristum esse Verbum Dei is Talia comminisci studiosis hominius caeteris jus fasque est , mihi nota est . Jam si ciostrarum su per his Mosis simulacris opinionum explorentuς argumenta, etsi non omnium idem pondus est, eadem vis , at pleraque tarimen sunt huiusmodi ,ut qui iis contradicat , is meridie facem velit accendere. Vel in nostra Zoroastris cum Mose comparatione, quam similia omnia , quam paria suntl Patum discrepant Paccum nomina , statim ab ortu risisse uterque dictus est. Mundi Principia quinque libris uterque tradidisse; idolotum cultum sustulisse, ad mortem a rege esse quaesitus , a Deo servatus; immissis ita impium regem venenatis culicibus;periculum suga evasisse ; fluenta incolumis Se siccus transmisisse,exul uterque seces.ssse In montem, qui casestibus ignibus ardere visus sit;illae Deum fiammis obsitum oculis suis intueri non potuisse I legum prope earumdem codicem a Deo accepisse , flammasque inde retulisse , mirifico quoda in cibo in desertis pastus esse; Innis perpetui ritum sanxisset ignota morte ex hominum oculis uterque evanuisse. His si adiungas, fuisse qui crederent, nullum unquam extitisse Zoroastrem ε& personam esse commentitiam,

quis homo frontis non pere iste uyum videri neg t eos, quorum vita, ia.

SEARCH

MENU NAVIGATION