장음표시 사용
101쪽
ve I saliva vel aqua madefiat, sonum ιad Tibicinis certe imperium, non edit:& tussis, quae sine forti , ac valida eX- piratione non si , qua quidquid asperae arteriae inimicum . molestumque est , e X-cutere natura solet , saepe ab immediato , Sc nimio aquar, vel vini , vel alterius liquoris affluxu excitatur.
Porro si carunculam illam , instar cujusdam glandulae pinguedine obductae, quae in partem convexam, sive in dorsum epiglottidis incumbit, diligenter , studioseque spectabimus , statim concipiemus , imaginationeque videbimus opportunitatem illam , quam uva habet ad occludendam asperae atteriae rimam : nam si illa caruncula , parte gibbosa epiglottidis non insisteret, Sc inter hanc , & uvam , insignis adesset locus ι eadem uva parum . vel nihil urgere , Vel premere posset epiglottidem ;ubi rimam asperae arteriae fortiter , ac arctae claudere , ac tegere necessum est. Etenim cum uva cpiglottide immediate non insideat , sed ab hac aliquantisper distet . operae pretium fuit corpus aliquod inter illam , & epi-ί glottidem
102쪽
elottidem interponi , ut in hoc orga. num potentior fiat ab uva pressio , po. tissimum , vel quando aerem cohibere , ac compescere cogimur , impellimurque , vel eo tempore , quo cibos , potusque degluti mus , ne ipso. rum aliquid fortassis in asperam illabatur arteriam e quemadmodum in praelo experimur , in quo strictior accidit corporis alicujus pressio , si inter corpus , quod premi debet , Sc praeli tabulas aliud corpus durum interjectum fuerit . Dictum quidem supra iam est ,& rationibus confirmatum , uvam cum occasio postulat , contiguae carunculae auxilio , quae dorso' epiglottidis in se. dit , connectiturque , hanc impellere , atque cogere ς nunc aperiendum , atque animadvertendum remanet , Uvam non semper , ct eodem modo epiglol. iidem pellere adversus rimam asperae arteriae , ipsamque loco movere . Et quidem non iisdem prorsus adminiculis ab uva premitur epiglottis , eXem. pli gratia , in clamor hus edendis , ac
sectendis lenibus , dulcibusque Voci.
103쪽
bus modulandis , vel in frequenti Sc claro sermone , vel in cantionibus canendis , vel in risu , vel tussi , vel planetu , vel singulta , vel suspiriis ab imo pectore ducendis . Equidem
non eadem mechanica lege , rima trachaeae clauditur , a jam diotis . uva, Sc epiglottide in his potius , quam
in illis vocum speciebus et nam conspicimus animantia in magnis , Sc vehementibus clamoribus colli , dc per consequens trachaeam exporrigere, quod quidem non accidit in planis , remissisque vocibus a quoniam non solum ,
cum extenditur ejus cavitas . angustior fit . sed ejusdem principium magis, atque magis ad epiglottidem, atque uvam accedit ; ideoque illud ar- Aius ab his obstruitur , atque obtegi. tur , quam in infirmis , de non altis , acutisque vocibus. Sic cogitandum de aliis vocis speis ciebus , Et differentiis. Immo in somno uva , Sc epiglottis , in quo e quemadmodum reliqua organa paucis tam tum demptis j inertes sunt ad motum. ximam asperae arteriae , sicut opus est.
104쪽
non claudunt ; quapropter nonnulli non minus ac Apoplectici , sere a vehementi steriore Corripiuntur , quia eXPiratio sine propugnaculorum vi ab solis vi cur , nec debita fit soni inflexio, vel infractio : nam promtus , atque expeditus, ct in aperto est aeris a pul. monibus aditus . At diversis sane docausis acuta vox , ct clangosa , praesertim in acutis , lethalibusque febribus , caeterisque gravibus morbis accidit ; nam illa querula , ct languida
vox indicat, non solum ingentem mutationem organorum vocalium , & ut plurimum magnam ipsorum siccitatem, asperitatemque , sed etiam laesam expiis
Verum tametsi nonnulli a syphili.
de . vel ab alia erodente causa integram amiserint uvam , nec ideo voce fuerint destituti , neque alio quovis thoracis morbo affecti ; tamen uvae opportunitatem supplet quandoque eXimia , & excellens asperae arteriae conis
struesio , quae ipsius rimam adversus aeris injurias . & ciborum incursiones taliter munit , ct claudit , ut si uva
105쪽
In sua adesset sede . Sic dentes nobis ab eadem natura ad dividendos , molendosque cibos comparati fuere ς at nos ipsis jam destituti , tantam in gingivis soliditatem acquiramus, quanta insolidissimis , & ainissis dentibus inerat. Immo quibus lien arte fuit evulsum, di a reliquis corporis partibus divisum, quoniam non credi debet inutile , Scotiosum organum a supremo rerum artifice caeteris animantium organis ad.
junctum ς statim mult- , atque muli de novo fieri machinamenta , arbitrari par est , quae vel prorsus , vel magna ex parte vicem lienis gerunt, hujusce usum praestant , adimplentque . Nec latet eos , qui physiologiae . mysteria diligenter perquirunt , quod
si membrum aliquod amputetur , volin suis vasis obstruatur , ubi scilicet id , quod in eo reseratum erat , DP-pletur, ita ut exempli gratia, per du- Eius majorum arteriarum, Venarumque sanguis meare, ac remearu non possit. non semel aperiuntur mi uores , atque minores aditus , ad illarum diametrorum proportionem, per quos aeque sau
106쪽
Suis permeat , ac per illos in circulum agebatur . Ita aliis deficientibus in corpore animantium Organis , alia remanent , quae ves eadem exercent munia ,
vel de novo quaedam machinae fiunt , eorum supplentes defectum . Praeter haec , quae hactenus de voce dicta sunt , prae Onere etiam Oporistet , quaedam insecta , ut Culices. Si Cicada: sunt , ad voces ei formandas non iisdem organis uti , quae a nobis , indu murisque aliis animant bus in usum adhibentur. Si quidem si Plinio aliquat do credendum est , saltem Cicadae ore prorsus carent , voces emittUnt de pectore. Sic ipse ait .lib. ι I. cap. 16. Aust Tor est Cicadam ex omnibus ', quae vivunt sine oro esse , pro ςo aculeum
quoddam in pectore habere simile liu-Auα , quo rorem lambit, O proas ipsum MVlofam , quo vocem emit It . At quamvis Cicadae sine stimulis admodum canorae , & garrulae sint ; tamen si eas ala praeheodamus , clari ua , A vehementius obstrepunt ; undC Vetus illud obvenit adagium Cicadam pilis corripuisti , quod iis sponte quem-
107쪽
piam impudenter provocantibus rectis. si me congruit : ex quo eXperimento , lare patet , alas Cicadarum , vel ma-Ximum habere consensum cum harum vocis organis ς qualem , . eXempli gratia , umbelicus cum vesica , mammae cum Utero , septum transversum cum Organis cerebri r ni asserore velimus , illas stridere propter improportionatum , sic indebitum machinae situm : quemadmodum nonnullae aves , si alis suspendantur , stridulis vocibus maximopere
Aristoteles, qui Zootomiam , mira diligentia , de profundis, densisque tenebris in diem retraxit , & non parum illam a confusione , ct inscitia vindicavit , multa circa Cicadas notatu digna in tib. de hisoria Animalium , quam plurima vero in lib. de respiratione scripta reliquit , Sc praecipue cap. 9. loquens de quibusdam ani.
malibus respiratione carentibus, evidenter atiirmat , illa , dissimilibus organis ,
Cantum , & voces foras emanare , aliter ac nos, Sc innumera alia animantia in morem habemus 3 scilicet attritu l
108쪽
tu spiritus ad membranam , strepitum edere; haud dissimilem et , quem pueri per arundinem perforatam , superposita tenui membrana, emittunt r ob id enim , & Cicadae illae , quae canunt,
Sed quidquid sit de Cicadis , '
Culicibus , quorum vera , & genuina partium constitutio nobis non omnino innotescit , tantum dicere satis est,hoz unum verum , ct infallibile osse , magnum , ct admirabile in horum pusilis corporibus elucere mechanicum opificium , quo voces emittunt , efformantque ς nam Culices , qui minimis insectorum annumerari possunt, noctu , nobis in cubui adquiescentihus , obstrepunt faciem nostram ciris cum volitantes , & quasi tuba in illorum ore adesset , acutissimum edunt
Quisquis autem Volet , quae ante conscripta sunt dilucide assequi , e, que sibi ante oculos ponere , in Aristotelis lib. de respiratione suum intendat animum , & praecipue cap. II. de πα , ubi haec asserit et quadrupe-
109쪽
operculo artoria cla xditur . At ouiparis quadrupedibus . atque avib s eadem illa adjundira non est quorum idem contractione Icitur. Libet etiam hic perquirere , diligenterque investigare , quae causa iit tam potens , & eifica X , ut corpu. nonnullorum , quibus uva prorsus deest . atrophia deficiat , ct in senilem
fere marcorem Praeceps ruat P At hujus quidem rei facilis videbitur explicatio , si ad quendam mirabilem aeris usum confugiamus. Et sane visum mihi non semel est aerem innumeris animantibus , quae respiratione egent , commoda prae-itare , si propugnaculorum obstaculis detentus , paulo intra Pulmonum ca-Vitates moretur , & non illico ab illis excludatur : sicuti in aliquibus thoracis morbis accidit , in quibus inspiratio , & expiratio tam veloces , ct frequentes sunt , ut sere inter se confunditatur . Unde aeris in pulmones
ingressus , & ab iisdem egressus ; sum. ma velocitate absolvitur : si e ct in
110쪽
quibusdam cordis affectionibus systoles.& diastoles , propter eorum nimiam Veis locitatem , tactu inter se , minime di. stinguntur. Quantas vero in pulmonibus a deis bita , & proportionata aeris mora, an iis
mantium corpora utilitates suscipiant, is deprehendet , qui respirationis usum non leviter attigerit et nam quemadmodum vinum , veI alii essicaces liquores , si statim ac in os introiverinteXPuantur , parum , ve F nihil , vel fere nihil virium organis viventium machinarum tribuunt , nec ab his validitatem totum corpus acquirit . At si exigui temporis spatio per OS revol-Vantur , ita ut ab iisdem hoc foveatur ;tantae ex illorum substantiis particulae per porositates linguae , aliaque oris spiracula intus communic*Πtur , ut non solum imbecilles , & debiles animantium machi me , extemplo reficiantur ; sed aliquando ex vino homines inebrientur . Immo scimus Eminentissimum Cardinalem Pallavicinum diu voluntarie in ventriculum nihil cibi , nihilque potus imini sisse , ted tantum