Joachimi poetae De uvae sive Gurgulionis usu ubi nonnulla scitu jucunda ad respirationem, artemque respirandi spectantia adjiciuntur. Liber

발행: 1720년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

111쪽

os cocolatia , essi racibusque liquoribus fovisse ; ita ubi pulmones aer subeat, si statim extrudatur, parum, vei nihil suarum vitalium substantiarum corporibus animantium communicat . Unde mechanica necessitate factum est , ut uva , & epigiOttis , asperae arteriae rima insideant, ne ille citius, quam parsit , excludatur a pulmonibus e quin potius . ut in i psis detineatur , prout opus fuerit i sicuti opus est urinatoribus , qui diu sub aquis manere debent , & iis omnibus , quibus in magnis conatibus cohibere spiritum auxilio est.

Quae licet perspicua sint , & per

se cuivis attendenti retum veritatibus, manifesta ; hujusmodi tamen aeris usum libet ulterius experimentis , rationibuS-que confirmare , ne temere , ct incon, sulto videar de ignoti1 rebus , ac dubiis , tulisse sententiam. Hic autem annotandum censeo , cuncta fere animantia i sublatis puta nonnullis , iis praecipue , quae certis , ac determinatis anni temporibus , ab aperto

aere , in locis undique clausis, & quae ejus

112쪽

eius reeiprocationem non sentIunt . tuti delitescunt in cavitatibus, omni eX parte obsignatis , brevi temporis intervallo , cum magno, & evidenti labore interire. Quod multiplici experimentorum apparatu , vel de piscibus, vel insectis in phiala vitrea clausis , Physici diligentiores

evicerunt. Porro si rationem , cur hoc contingat perquiramus , eandem omnino esse comperiemus , quae ex simili-hus rebus manifeste depromitur . Experimur sane , vinum probe gargari Tatumrnotuque oris diutius remixtum iners, ae vappidum reddi: nec absimili ratione crediderim , aerem non recentatum

in phiala clausa , ubi pluries , atquct pluries inspiratus, & expiratus fuerit: ab omni eo , quod est animantibus , utile , & vitae sulcIendae necessarium exui, & ut ita dicam, vappidum serI. x sic illorum mortem sequi . Unde Patet, quare aer prope lacus , patuis desque non satis mobilis et quin immo , S gravis , Austro flante, redditus, respirantium sanitati minus conserat Z. Sicuti enim vinum multa aqua dilutum

redditur ei tum, & plerumque inutile

113쪽

i vIribus nostris augendis; sic aeris Innua meris vaporibus remixti , essicania , ad vitam . animantium subitentandam , ita dissipatur ς ut ineptus , ct improportionatus ad opus tantium e Vadat; quod ipsunt etiam contingere in cavernis, puteisque aere aperto non perflatis, evidens reddit animantium eo demisso.

rum mors propera .

Perpetuus iste , nee interruptus recentis , ac idonei aeris ad viventium

corpora accessus , ct ex iisdem prioris , ct veteris recessus , in quibus magna ex parte illorum posita est vita, ct sanitas; etiam ad conser Vationem eorum, quae viventium recisa organa suere, maximopere conducit . Et certe in locis , ubi frumentum , caeteraque plantarum , ct arborum semina extant , aer, nisi recentetur g ct crehris persetur ventilationibus , in iis , ingentes , S sensibiles mutationes suscitantur; Quinimmo scimus pilos , ct cornua , ct ungues multorum quadrupedum animantium, & rostra volatilium in locis mi. ni me perflatis oeclusa, facillime marcescere, & carie devorari. At frumentia m

114쪽

4n scrobibus subterraneis omnino plenis diu incorruptum , & immutatum permanserit, dummodo nulla scrobium iularum pars , vel frumento, vel palea , vel quocunque alio solido corpore vacua sit : parva enim ac minima aeris quantitas In foveis frumento repletis remanet , quae parum , vel nihil in his ludere potest ; non aliter ac si in machina Boyliana, ut sic dicam , frumentum fuerit inclusum , diutine incorruptum , sincerumque persistet .

Praeter hare autem , quae satis Omnibus man festa sunt . etiam ad ignis conservationem luit aeris , quem supra diximus , necessarius utique est . Nam si sepimento quodam eum CirCum 4 cludimus , in quo nequeat aer suo ju- te. & ut opus est luderς ς mox flammam iii angustum coarctatam deleri , restinguique conspicimus. Hoc autem manifestius elucet, si aqua ardens vase aliquo contenta, igne accendatus; flamma enim non ultra illius superficiem lamis hil , cui supernatat , . scilicet ubi lusus aeris fit eidem alendar proportionatus.

Verum non mod2 igni , sud etiam

aquae s

115쪽

aquae , a putredine prohibendae perpetuus recentis aeris affluXus , admo

dum est opportunus ; cujus rei plentia simam fidem iaciunt lacus . in quibus,

quoniam aer non recentatur, aquae Putridae fiunt. & hostiles acquirunt proprietates et quamobrem in iisdem innuis mera producuntur insecta , ct vieinum ambiens, putrium Vaporum commiXtimne , ita immutatur , ut animantium respirationi utile non sit. Caeterum , ut antedictam veritatem quibusdam aliis experimentis, con-/ jesturisque plenius evincamus; non imo portunum erit nonnulla machinamenta recensere , quar hrevi temporis spatio vel ruunt, Vel pravas acquirunt qualitates , quoniam aer in illis jugiter non recentatur et quod quidem si aliter iis eveniret firmiora , ac diutur. Diora , & ab omni foeda . ct impura qualitate semper munda , ac intacta procul dubio conservarentur . Hujusmodi sunt domus , quae diu ostiis fonestrisque clavss , inhabitatae , & de. sertae et umen diutius excluserint, & a rem . Hujusmodi etiam sunt dolia , t stae β

116쪽

stae , & huiusmodi alia omni ex parte

clausa , quae sensibilibus liquoribus vacua in locis obscuris, & minime peritatis sita , tam gravem , ct mucidum acquirunt odorem , ut is isne tantum misit auferri. Quibus obsecvationibus instructi ignorare non possumus , quare naves in ' porta diu detentae , quem non satis impetus ventorum perflet , facile laxentur , Se pereant . Contra illae , quae assiduis exercentur navigationibus . & ad ventorum , & sluctuum arbitrium jaruntur . durent

diutius .

Illa demum evidens, ac omnibus manifesta utilitas , quam percipiunt ii , qui ex uno loco profecti alias , atque alias terrae regiones Peragrant, ex his, quae hactenus dicta sunt, innotescit. Ad earum enim navium similitudinem,qum si varias, atque varias, ut diximus , marinas aquas cursu trajecerint illis durabiliores , firmioresque sunt , quae semper immotae , ac anchoris alligata in portu persistunt ; ita pere grini, quoniam non in una, eademque Civitate, vel in uno , eodemque

117쪽

oppIdo morantur , secus ac is , qui toto suae vitae curriculo praescriptum . ct signatum locum inhabitat : instat eorum , qui non lacu sed flumi.

ne nudi merguntur ἔ quorum corpora novae semper , atque novae aquae praeterlabuntur , insigne a respiratione semper aeris beneficium, c sequuntur. Nec ratione admodum absimili vinum. si navibus ex uno loco ad partes tu. de dissitas vehatur, pravis amiisis quain

litatibus maturescit , ct ad hominum usum fit salubrius. Pervagatum est , & multorum passim doctorum hominum opinione firmatum , respirationem ad sanguinem e pulmonibus in sinistrum cordis venatriculum cxantiandum , a natura

Paratam esi. 3 quod quidem falsum.

atque erroneum a quam plurimis clari D.simis viris . olim demonstratum suilla novimus . Siquidem aer si ad id tan. tum fuerit opportunus . posset animal

ut dixi , in phiala hermetice clausa diu vivero , cum ibi aer ad respiran dum non deficiat a sed quoniam illius eoaditio, st constitutio talis sit . . ut spo.

118쪽

s 83

spoliatuq vItali, & generosiore sui par te s haud secus ae uva vel olea praeloeApressa , Sc ex scissa non amplius respirationi inserviat , necesse est , ut animantia inessi acem illum aerem , cum respirant , extemplo moriantur . Non mirum igitur , si sagaciores Medici , ubi aer inessicax, & vappidus est, efficacibus eum odoribus reddant salu-htiorem a

Quae supra de respirationis usu recensuimus, non multum ab iis distant , quae de ciborum , dc potulentorum beneficio a Scriptoribus cultissimis tum Medicis . tum Ρhilosophis ,

subtiliter , dc acute animadvertun-aur: nam fere per eadem adminicula λtacitasque secretioris mechanicae leges, tam esculentis , Sc potulentis , quam perflabili , & liquido spiritu nutri-mur , vitamque tuemur . Immo ea prosedio ratione , qua ventriculus concludit , cohibetque accepta , thoraX , Ac pulmones ante legitimum . naturaeisque praeser i ptum tempus aeris ab ipsis α inuere quidquam non patiuntur. Etenim ν ille in inseriori parte habet vi-F a ce

119쪽

ee ostii pylorum . qui interclusus, S prorsus obsignatus est , ut arceat

non modo crassiora esculenta . sed nec

liquoris portionem etiam fluidissimam elabi si nat . Hi vero in superiori par

te tanquam ostium epiglottidem habent , ct uvam , ne aer ab eorum cavitate festinanter , priusquam debeat , egredi possit . Praeterea quem admodum intestinorum laevitate , quae Lienteria dicitur , qua , quae per alvum delabuntur cibis tum substantia , tum colore finitima sunt. corpus animantis vel parum , vel nihil nutrimenti accipit : ita si spiritus in pulmonibus moram nullam faciat , nec ullam mutationem recipiat , ad machinam animalis restaurandam , alendamque inutii s omnino erit. Hoc praeclare Paracelsus asseruisse visus est . Quod uti ventriculus alimenta concoquit , partemque in usum corporis convertit , aliamque partem

rejicit, ita pulmo partem aeris consumit , aliamque proscribit. Nec alienum arbitror ea , quae superius de aeris usu dicta sunt , pr batis

120쪽

hatis experimentis fulcire & noti

quihusdam opportunis illustrare , quae sane rei omnis plenissimam facient fidem . Cornelius Drebellius Alcmarien. sis, celebris, ac insignis Mathematicus, ct Chymicus anno i 628. inter alia machinamenta , quae praestitit miranda atque stupenda , navigium pro

ossi doctissimi Jacobi Angliae Regis

sub marinae navigationi utile , atque opportunum construxit g in quo homines . qui diu sub marinis aquis degere debuerint, polsent, sinu ullo necessario recentis aeris beneficio, incoluismen vitam agere ς nimirum cujusdam quintae essentiae, ut aiunt Chymici, velut melius dicam, efficacis liquoris adiumento , quem idem Drebellius in in- elusum aerem praefati navigii per mphunculum jaculabatur , illum respirationi aptissimum , ac salutarem redde. hat; id nempe quod alimenti , vel via talis substantiae a frequentibus inspirationibus auferebatur , arte S industria illius Chymici arcani, supplebat. Nec illud mechanicum navigium , ct praefatus liquor ad aerem conservan-

SEARCH

MENU NAVIGATION