Joachimi poetae De uvae sive Gurgulionis usu ubi nonnulla scitu jucunda ad respirationem, artemque respirandi spectantia adjiciuntur. Liber

발행: 1720년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

201쪽

sed quis fratri meo vitam quis fra.

trom mihi reddit quem missum ad mora Germanico exercitu , de communibus commodis , notis proximo jugulavit per gladiatores suos , quor in exitium mi 3-rum habet, atque armat. Responde Blae se ubi cadaver abjeceris ρ Ne hostis quidem sepulturam invident. Cum osculis . eum lac mis dolorem meum implevero .mo quoque trucidari jube, dum inter imesos , nullum ob scelus , sed quia utilitati legionum consolabamus , hi sepeliantaverumtamen non solum iis, qui laetitia perfunduntur, vel ira e Xardescunt , mentisque impetu rapiuntur, non leve corporis , animique erit solamen, si redundanti inspirationi , ignotis naturae legibus , quae tales animi pansiones necessario sequuntur, pIanctu se opponant; sed etiam gravi, & pertinaei moestitiae minime inemoax , mini meque ignavum erit praesidium et nam cum in moerore respiratio , ut demonstravimus, nedum minuatur, sed niajor pars inspirati aeri S non eXpiretur; ideo εorpus a moeroris pondere, fletu, al-Ievatur σ

202쪽

levatur , & animus fere per oculos , t piosis lacrymis , se exonerat. Hinc factum est, ut Veteres ratione , experie

tiaque consulti, eos , qui jugi tristitia

cruciabantur, ad tragoediarum spectacu. la adducerent, ut vehementioribus animi pathematis onusti , in planctus enfundi possent, & per oculorum canales, illa, lacrymis commixta , protruderent. Sed relinquamus fictas , poeticasque imagines. Beneficium, quod percipitur ab iis, qui animi passionibus veXantur, ubi profusum planctum erumpere nituntur , nil aliud est , nisi, ut aer diu in pulmonibus detentus , subita , ac forti expiratione , sine qua , planctus non fit, foras excludatur ; sicuti in infaustis sortunae eventibus Horatiae Comitis Pansuti, quae quodammodo cultis, doctisque Graecorum Tragaed i is antecellit, personarum vocibus , & gestibus , ab altero Roscio , Clarissimo Viro Andrea BeI-vederio compositis, nonnullos, uberrimo planctu, ab animi, corporisque aegritudinibus convaluisse novimus. Unde in-sgne nobis, procul dubio, fuit naturae auxilium, cum laetitia risum, cum ani-

203쪽

mi indignatione, ac maerore planctum, suspiria , gemitus, aliaque similia, quae cum ingenti aeris eX piratione sunt, saepe saepius nectere . simulque miscere . At quoniam inter animi affectiones , nulla est tam immanis , tamque molesta , quam illa , quae latinis haesitatio dicitur, dissicile sane est idoneam.

aptamque excogitare industriam , qua respirationem ab ejus injuria coercere valeamus ; nisi mentem firme , ac comstanter in unam , vel .alteram partem determinemus. Verum dicta perplexitas in maxima animi contentione, contem. plationeque sita est , - & turba opposita. rum cogitationum, mens. veluti flexilis canna P contrariis ventis percussa ,

modo in hanc , modo in illam partem curvatur, necesse est , uti respiratio non solum inaequalis fiat , sed parcior . ; at que debilior : nam , ut satis abunde probavimus , Obstinatae contemplationes respirationem minuunt , ct ut plurimum eam intercipiunt . Pectus igitur industria ar Ie dilatare opus est, ut aer luculenti copia in pulmones irruat et imismo, ut diximus , illud manibur tem

204쪽

ter percutere , & aliquando urgere de. hemus , ut eXpiratio largior succedat, ne aeris portio, in iisdem pulmonibus, in respirantis perniciem , detineatur. In Zelotypia vero , quae propter

trepidantes, atque dissormes mentis humanae circa unum , idemque objectum contemplationeS, varios, ac dispares suscipit gradus; ab iis, in quorum dulciobus amorum flammis, exitiale gelu miseetur, non semper eadem respirandi ratio est adhibenda. Nam si eorum qui que, ut frequenter evenire solet, panico timore fuerit correptus, & dubiis, incertisque malis excruciatus, ne scilicet alius fortasse eo potiatur , quod ipse ardenti desiderio concupiverit; tunc, eum segnior fiat respiratio , maximum

ei erit praesidium diligenti industria, aesollicita cura , praefatam respirationem Iargiorem , uberioremque reddere, nain hypocondriacam passionem, vel alios aerumnosos morbos incidat. Ubi vero bona, quae quondam possedimus , ita Periere , ut nulla spes supersit ea in

posterum recuperandi , cum mox irre

quieta desperatio . atque rabida animi

205쪽

Indignat Io, nedum in nosmetipsos, sed

in eorum possessores , ct in amorem , qui eos alebat , necessario sequatur, quas ingens etiam, ac immoderatus reis spirandi modus comitatur ἔ ne redundans aeris copia pulmones subiens , ipsos vel inficiat . vel liquoribus immo. deratas rarefactiones promoveat ; opera: pretium erit respirationem sufflaminare,st pectus , quantum nobis datum est , coarctare , labia obsignare, &, ut corpus ab effraenata aeris injuria vindice. mus , potius in conclavi , quam sub dio respirationem exercere; ac denique in serias . Ioetasque meditationes se tradere , usque dum animus, a turbulentissimarum cogitationum motibus agitatus , aut eXimiae virtutis vi , aut ab alio quovis principio adjutus, conquieoscat, tranquillusque remaneat . Interea respirandi artem , scuti In caeteris animi pathemat ἰs, ita in dulci , atque mansueto suavis amoris Assedcu , quoquo modo inquirere, atque incogitare , supervacaneum sane esset ς immo

sutilitatis , summaeque levitatis delirium. Et quidem si respiratio ita semper ano

206쪽

his exerceretur ut In amoris delielispersolvitur, alia pro valetudine tuendate irandi non e ut expetenda ratio: nam cum amor in harmon; cis cogitationibus stus sit , quibus corporis motiones iisdem legibus obsequuntur , m lior , atque salubrior ab iis , qui cor-POriS aeconomiam norunt, respirandi ars deligenda non est . At quoniam haestpassio, in mentis domicilio . fere nun. quam incomitata inhabitat ; ideo non paucos pestiferis , Iethalibusque venenis inscit , ut Lueret ius cecinit lib.4., Ne quicquam, quoniam medio de fon. i te leporum

Surgit amari ali 'Ad, quod is ipsis foribus angat: Aut quos conscius ipse animus se ori

te remordet,

Desidiose agere aetatem ἰ lustrisque pM

rire . Aut quod ἰου amfluo verbum jacula ta relinquit,suod cupido ad um cordi vivescit ut ignis, aut nimium jactare ogulos , aliumve

iDiuiligod by Cooste

207쪽

si a

Diod putat, is vultuque fidei vestagia risus: At ae in amore mala hac proprio . summequie fecunuo Isseniuntur: in o verso vero , atque inopi Junt .

Sed sive in amoris a nectu', qui eum Zelotypia plerumque , vel cum alia simili , vel mitiori , vel deteriori cura copulatur, sive in aliis diris , atrocibu que animi passionibu S, quibus pura , ac nitida ratio , nimis valde polluitur , Ia-hefactaturque ; ct immani quodam, ac insuperabili nixu stanquam ingens an iis mantis corpus sine meruis , & articulis comparatum 1' sursum , atque deorsum trahitur , ct huc illucque fluctu alas, etiam splendidissimo rationis nitori, aut

adhaesitat , aut caecutit ς praeter Variani respirandi artem superius traditam, juxta diversas passionum naturaS , a C Proprietates aceommodatam , nescio cur

eoruna', qui se respirandi studio'tradi dere , spes infringatur , aut languescat industria , alias excogitandi rationes , quibus ab insidi is , injuriisque tutari nos valeamu1Z Nam etsi in praes iis

208쪽

tis animi pathematis Iectam, optima misque respirandi artem, etiam diligenti opera inquisitam, consequi minime possimus stamen certum, exploratumque omnibus

est , magna esse ea , quae optimis sun proximiora; quemadmodum inter Sagittarios . is caeteris aliis industrior, atque solertior reputatur , qui in dirigendis,ac emittendis sagittis propius ad datum scopum accedit. Et quidem praestantior illa , ac ex. celsior hominis pars , quae rationis ministratrix , atque consilii particeps est , quamquam majus , ac robustius supra corporis Organa habeat imperium, . quam supra seipsam , quod Augustinus Comis. lib. 8. cap.9. qua inma Ain te prodigi sum esse ex illimavit et Unde foc mouis

strum P ct quare Uiud P Imperat animur corpori, oe staretur satino; imperat animus sibi, ct resistitur . Imperat animust,

si moveatur manus , ct tanta Ut facili. tar, ut Cis a fι rvitio disceruatur Imperium , O animus, animus os ς mcnus autem corpus est . Imperat aximus , ut .elix, qui non imperaret , nisi velut,

nos sis, quod imperat; nihilominus

209쪽

si vi

su pra animum non minor, ac imbecillior est organorum praefati corporisduis, atque potentia, non solum ratione diversitatis motus, sigurae, ac litus , qui in iis, ne eessitate quadam naturae, cientur simul , atque parantur; verum etiam in iis , quae ex artis diligentia, ac di eritate suscitantur, componunturque, Et icerte nos nulla arte , nulloque studio, octi, sed finnatis, atque' nobi ignotis naturae Iegibus variis corporis formis , variisque sitibus, qui sine motuum di similitudine minime sunt, modo in nobis laetitiam , modo maerorem, modo fortitudinem , ct audaciam , modo pietatem , ac mansuetudinem , modo iram , indignationemque, modo deni lito impudiegm carnis concupiscentiam sulci. tamus .it Equidem ubi laetitiam in animo

revocare studemus . nci et Vistibus, hemmatiori hu' urgemus; & praesertim tripudiare, Plaudere, & caput in sublime erigere niti. mur . Gnt inro ubi institiae promovendae damuβ Operam , Omnes Corporis motus , ct respirationem quamma Ai-

me, ut Hira dictum est, quantum pos

. . sumus,

210쪽

sumus, minuimus. Quod si in nobismetipsis pietatem , ac mansuetudines, excitare velimus, tunc flexis genibus ,

ct manibus .in modum crucis aptatis γ' nec non veluti somno fessi, curvato col- 'lo, vel ad deηteram, vel ad sinistram vel anterius , in loco lumine obscuro consperso ; R demum segniori reddita respiratione nostram componimus machinam ς. quemadmodum in Delubris eos quotidie videmus , qui bonum Deum , vel Sanctos suos demissis luminibus.suppliciter deprecantur. Sic ii , qui Lanillaru in artem exercent , ubi fictum edunt proelium , ut ejus cxpeditum acquirans usum , ob peculiarem corporis figuram vac situm, quandam animi fortitudinum, audaciamque adipiscuntur. li enim, qui ad iram, vel animi indignationem se concitare contendunt, in altum se porrigere , incedere, ac spatiari coguntur ; severa fronte, ac vultu ad vindictam parantur et quin etiam omneS corporis musculosa, & praesertim oculorum indignatorios fortiter intendunt , & obni Xe omnia aggrediuntur. Diffluit denique plexumque in , rei venereae Iu uriam , qui

SEARCH

MENU NAVIGATION