Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars quarta. In qua ex

발행: 1691년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

811쪽

784 Prodromi ad

talia Illii strissimae Societatis Iesu supremus ac sapientissa mus Moderator , in Opere suo egregio , Mantiductionis ad connesonem Mahumetanorum 2.C.9. allegans eius atlthorem S. Eulogium finiscopum Toletanum & Martyrem, in libro , cui titulus , . emoria Sanctorum . Ita igitur se res habuit. Dum Hispania sub durissimo Maurorum iugo ingemisceret, iuuenis quidam Cordubensis, quamuis amitam Christianam haberet, in Agarenica tamen superstitione natus, & enutritus, eam, ut ita dicam, innocenter profitebatur. HO tabatur eum identidem amita , ut Mahumeto valedicens, Christianam susciperet Religionem. Senserunt id caeteri cognati Maliti metani ; quamobrem ut pice Deminae solicitam pro nepote curam eluderent, curauerunt ut is in Arabicis literis probe instrueretur, quo Alcoranileectione Mahumeticam legem & a sundament is addisceret,& constantius deinde retineret. Erudito eum Magistro como miserunt: ipse vero, ut pote prompti vi- uac is-

812쪽

fui. Alc. P. IV. 78 s

uacisque ingenij, breui in Arabico idi

male tantum profecit, ut Alcoranum&Iegere , di intelligere commodb posset. Existimauere consanguinei se iam adole- 'stentem contra pias amitte insidias, in tuto habere. Alcoranum illi statim legendum,attenteque Considerandum tra.didere . Adolescens , qui iam Arabici sermonis gustum aliquem accepisset,auidius librum illum , quem adeo celebrari audierat, arripuit, statimque legere Caepit . At cum semel , atque iterum legistet, longe alium ab eo, quem a suis audierat, inuenit. Omnia in eo perturbata & consula animaduertit : pleraque obscura , & perplexa : stylum fluidum quidem, & aures vellicantem; sed meras

inanias continentem : Surarum titulos ridiculos, nec sere unquam earum materiae respondentem: Idem in una Sura dictum , & in alia , imo aliquando in eadem, retractatum et apertas pa sit m contradictiones: in numeras ineptias, ac sabulas aniles: Perpetuam in toto Alcorano earumdem rerum cantionem: Para.

813쪽

86 Prodromi asili si felicitatem in scortis,Ganymedibus

lectulis, poculis, pomis, nemoribus, fluminibus , armillis , sericis , de huiusmodi partim obscaenissimis, partim vilissimis deliciis ac voluptatibus positam : Deum partim periurum; partim per res inanissimas atque indignissimas pro aeque inanibus & indignis iuramenta bis,ter,quinquies , septies , novies eodem tempore effundentem;& prophetae suo Mahumeto in lasciuiis, adulterijs, furtis, ac periuriis lenocinantem: Prophetam ipsum totum feminis, deliciis, gulae, praedis, latroe insis, humano sanguini effundendo addustum : nihilque aliud in Alcorano , quam propria commoda curantem:

Subditornm marsupiis ad iniusta bella gerenda sub specie religionis semper inhiantem: Deminarum honestarum pudicitiae insidiantem:: diuinas reuelationes ad probra sua cohonestanda , vel ad contribulium &consanguineorum suorum , quos exosbs haberet , famam dila-Cerandam , semper paratas habere : ΤΟ- tum denique Librum a capite ad calcem,

armis ,

814쪽

armis, seminis, praedis, caedibus, sebi lis , nugis, mendaciis, superstitionibus esse referctum : Pauca tantum nescio quae,ex Christianorum libris fortasse furto sublata, di centies repetita, sani aliquid phque redolere. Haec, & alia huiusmodi ubi prudentissimus iuuenis animaduertit contineri in Libro illo, quem diuinitus traditum, atque in throno, atque in essentia Dei custodiri , nullumque parem aut similem unquam habuisse , aut habiturum esse Mosse mi sui iactabant: obstupuit: atque apertis intellexit, nullo modo huiusmodi librum esse posse a Deo traditum ; sed

vel 1 nequissimo omnium mortaIium , velaminone ipso compactum Con cinnatum, atque ad humani generis per- .niciem editum, ac vulgatum fuisse, ce 'tissim ε sibi persuasit. Alia ex parte animo reuoluens ea , quae ab amita, di aliis audierat de Christiante Religionis dignitate , deque mχsteriorum eius maiestate, idc grauitate, legisque Eliangelicae puritate ac sanctitate, dc qiuae Mahumetam

815쪽

788 Prodromi ad N

ipsi de Christo,eiusq; matre Virgine Maria gloriosissim ε praedicabant et Alcoranum cum Euangelio: M ahumetum Cum

Christo: Agarenicam superstitionem cuChristiana religione componens, clariuSac manifestius Mahumeticae sectae vanitatem ac falsitatem, &Christianae fidei veritatem agnoscebat . Quid multa . ΘΕodcm momento se Christianum esse velle firmissimὸ deliberauit . Nec mora z. ut salutari lauacro ad vitam aeternam regeneraretur, Sacrisque Christianae fidei mysterijs initiaretur clam curauit,& obtinuit. Mox palam,nec sine multis testibus, Mahumetum, impiamque eius legem eiurauit: Christo se iam nomen dedisses illius fidem ac legem sequi velle,

liberε constanterque pronunciauit. Obstupuere Mauri, prae serti m cognati, tam sibi tam adolascentis mutationem . Lenibus primo blandisque verbis illum a

proposito remouere, & ad auitam super- .stitionem reuocare conati sunt. Verum , ubi semper constantiorem viderunt, ad minas ac terrores cohuertis flagia illi, Ianie-

816쪽

lanienam , ignem , palum intentare reperimi. Sed fortissimum adolescentem nihil haec mouo bant. Quainobrem illi in furorem acti , ut tantam Pirophetae sui

iniuriam ulciscereo tur,innocentissimum iuuenem barbaris trucidauerunt, atque

eius spiritus purissimus statim in casestes sedes inter Martyrum choros euo lauit. Ita ars arte delusa est i& medela venit unde malum parabatur . Prosuit huic adolescenti ad cognoscendam Mahume. tanicae sectae falsitatem ac vanitatem , atque ad aeternam felicitatem per Mortem tam gloriosam promerendam, Alcoinrani lectio, ex qua laqums erroris, aeternaei perditionis illi curabatur. Νeque dubito alijs etiam profuturam, dum modo sine animo ab errore praeoccupato , illum & legant, & expendant: nam, ut verbis S. Eulogij concludam : Si ali--

quis Catholictis veritatis scilicet amicus velit falsitatem secta OMahumetana clare deprehendere , nullo alio opus ipsi es, quam cum Sapientioribus Nahumetanorum ser

mones

817쪽

FINIS

818쪽

Nihil tam falsum aut absurdum

a nouarum feetarum authoribus excogitatum est , quod laruam aliquam veritatis 8 Sacris Scri-Pturis perperam intellectis sibi non amimat. Quid magis a veritate 3c ratione alienum , quam non solum brutis animantibus, sed etiam arboribus , ac lapidibus,& intellectum, & loquelam , non secus ac hominibus tribuere ρ & nihilominus tribuit Alcoranus, ut iam Vidimus. Si obiicias Mahumetanis . hoc di omni reetae rationi , & naturae ipsi Iepugnare: satim ad sacrarum scripturarum testimonia te prouocabunt. Primo: Genesis cap. 3. Serpens alloquitur Mulierem, dicens: Cur praecepit vobis Teus , ut non comederetis de Omnisgno Paradis P Cui respondit mulier: De fructu lignorum , qua sunt in Paradiso Uescimur: de stuctv vero ligni , quod eri in amedio Paradis , praecept nobis Deus , ne

819쪽

eomederemus, ct ne tangeremus illud , ne forte moriamur . Disit autem serpens ad mulierem: Nequaquam moriemini e Scit enim Deus, quod in quacumque die comederetis ex eo , aperientur oculi vestri r ct

eritis sicut dij, scientes bonum ct malum . Ex his patet , serpentem habuisse usum rationis; & ex vi illius , cum muliere loquutum fuisse. Respondeo , Mahumetanos ipsos communiter docere, non serpentem , sed Diabolum a serpente in Paradisum delatum , cum Helia loquutum fuisse,

eamque decepisse. Verum tamen est, Diabolum voces humanas in ore serpe tis materiales efformasse, quasi in organo certa ratione moto, Colliso, ac modulato s absquc ulla serpentis praeuia ratione , aut cognitione. Secundo: In libro Numerorum, capite a a. Asina cum fuste a Balaam peracuteretur , dixit illi: βuid feci tibi ξ eur percutis me P ecce iam tertio. Cumque Balaam acrius in eam desaeuiret; subdidit illa: Nonne animal tuum sum, cui gem- per

820쪽

per sedere consueuisi usque in praesentem diem P Die , quid sinite unquam feerim

tibi ρ At ille ait I Nunquam. Non poterat asina ita cum Domino sitio disceptare , nisi intelleetu dc ratione praedita esset. Respondeo: eodem modo, quo se Pentem, asinam hanc loquutam suisse, nempe materialiter tantόm, absque eo quod intelligeret , quid voces suae significarent quippe a mouente extrinseco , nempe ab Angelo, in ore illius, dc per illius organa sermabantur. Id quod non obscuro innuitur verbis illis: Aperuitque Dominus Os asina ct loquuta es: quia loquutio illius habuit motum tantum ab extrinseco, non autem a praeuia cognitione intrinseca.

Tertio: in libro Iob cap. 38. in te rogatur ipse Iob a Deo: Qis posuit in visceribus hominis scientiam Dei quis dedit gallo intelligentiamὸ ex quibus verbis Colligitur , gallum ratione praeditum

esse. Respondeo : Hebraicam vocem E e e a a m ul-

SEARCH

MENU NAVIGATION