장음표시 사용
801쪽
Εκ Sura 38. tali operiens. In hac etiam producitur Paradissius eum hortis, sontibus, lectulis, crateri μbus, puluinaribus, ac tapetibus .
Ex Sura 89. Aurora . Redeunt Aadaei , Themudaei,& Pharao, cum suis quisquilijs. Versa 6. Loquens de die Iudicij, ha-
het . : ct adducetur insita dio Gebenna . Gel Ieddinus. -
Adducetur Gehenna in die Iudicij l Praseptuaginta miltibus habenis e ct unaquaque habena trahetur a septuaginta millibus Angelis. Ipsa vero cum indignationes ira mugiet. Magnum figmentum: sed tamen apud Mosemos habet fidem.
802쪽
Ex Sura 9 I. Sol. Vers II. Recoquit crambem fabulae Themudaeorum & Saleli, & camelae xupe Productae. Ex Sura 97. b. t Alcader. In hac Sura recinitur ex prose com- . mentiam de Nocte Alcader, in qua delapsiis e st Alcoranus a Throno Dei ad caelum lianae. Ita autem in illa introducitur Deus l0quens: l ira o
803쪽
76 Prodromi ad geli ct Spiritus r. Gabriel) in ea per
voluntatem Domina fui pro omni re I. ad executionem decretorum,quae fecit Deus illa nocte , quibus disposuit de omni re pro eo anno . Pax s in ea nocte tota
Ex Sura Euidentia In hac Sura, Lector te reliquo ut in Paradiso Mahumetico, qui in ea re truditur, inter sontes-arbores , quantumii erit, respires nisi sorte in domesticis tuis praedijs aliquid melius habueris r de certe habebis. Insequentibus suris omnia nugae requisquiliae , in quibus tempus tam mihi pretiosum terere, magnum μpiaculum existimarem . Te quoque ha- tenus expositis ineptijs ac fabulis iam ad 'nauseam saturum esse non dubito .
804쪽
Actenus Alcorano con tra Alcoranum pugnaui: & Mahumetum gladio suo iugulare pro mea virili conatus sum . . At enim , neque illum eX pugnaui ; neque hunc iugulaui. Per me non stetit : sed utraque victoria non ex Alcorano, vel Mahumeto , verum e x ijs , qui illos sequuntur, depen . det. Tu vero quid facias cum ijs, qui non rationi ac veritati , sed obstinationi , & praeoccupatae ab errore menti sese totos commiserun t Θ Nonnullos legimus,
ec sortasse etiam nouimus , qui ob laesam Phantasiam , & crederent fixis , & firmiter assererent, se mortuos esse; ac propterea cibum potumq; reucerent. .
805쪽
qui se vitreos esse existimantes, omnem Contactum , cane peius & angue, resu- gerent. Alios , qui se in aues versos putantes I per tecta domorum brachia in
modum alarum molitantes, volare tentarent. Ita in his imaginatio depratiata Praevalebat, ut ne apertissimis quidem
rationibus, & palpabilibus, ut ita dicam,
argumentis , possent ab errore suo rem Oueri. Ilispersimiles Mahumetanicae superstitionis assectae mihi esse videntur. Contendunt, se in bona religione versari s non quia vere id agnoscant, sed quia a Mahumeto fascinati sunt. Aia firmat hic, se nihil aliud docere in Al- Corano , quam quod Moyses in Pentateucho , Christus in Evangelio tradidere et seque suamque doctrinam fuisse ab utroque praedici am . Manifeste ostendo eis in prima parte huius mei operis , neque in Pentateucho , neque in Evangelio , neque in ullo alio Sa-Cro libro, quidquam, quod ad Mahu- meti prophetiam spectet, reperiri : Al- ramim Porro longilsime ab his omnibus
806쪽
bus dissidere. At illi , & Iudaeos Penta
teuchum , & Christianos Euangelium Corrupi Te reponunt. Hoc verti non δε-lum falsum . sed impossibile, meridiana luce clarius demonstro. Quid illi λ Contendunt nihilominus , Ac in Pentateuchi, cte in Evangelsi codicibus, etiam quales
nunc habemus, sexcenta esse de Mahumeto eiusque secta vaticinia. Exquirimus, ubinam, vel quaenam ea sint. Nugas ct ineptias vaticiniorum loco producunt et quascum ipsi met nihil pro Pseudopropheta suo, eiusque superstitione sa-Cere aperte cognoscant , ad miracula coniugiunt . Ea dc multa, dc magna Mahumetum patrasse assirmant, Sed ex ipsis Alcorani verbis, ipsiusque Mahu-
meti,& sapientiorum Mosemorum Confessione, nullum verum ab eo miraculum
factum fuisse, in secunda parte euidentissim ε probo. At vero illi: Satis est, inquiunt , qu6d Mahumetus & religionem veram tradiderit; & legem bonam docuerit r nam ipsemet se ad hoc tantum misium a Deo suisse, non autem a D mi
807쪽
raculas sexcenties in Alcora notestatur. Hoc etiam eorum propugnaculum, seu effugium , landitus dirui in tertia parte et ibi enim quae dogmata Alcoranus Contineat , quam falsa, quam absurda,quam a diuina in Sacris literis reuelatione aliena , unusquisque videre potest . Neque vero meliora iura quam dogmata Mahu- metus Asseclis suis proposuit. Satis sint ea, que in quarta parte circa eius leges ct sanctiones praeticas tam sacras,quimpoliticas disseruimus : quibus si Alcoranicarum fabularum, mendaciorum, impietatum , ac superstitionum colophonem imponas, planissime Cognosces, ingenueque fateberis caecos prorsus esse,vel in plusquam cymmersis tenebris iacer Mahumeta nos, qui errores tam cras s&apertos ab Impostore suo sibi prodiuinis orac ulis obtrusos non videant; seque ab eo fascinatos ac dementatos esse non agnoscant. Alia ex parte Christianae religionis veritatem ex aperti si1mis Sacrarum Scria
808쪽
inficiantur: ex innumerorum miraculorum,quae sidem in dubium non reuocant, testimonio : ex dogmatum in diuinareuelatione landatorum, quae ipsi quoque admittunt , veritate: quamuis a legitimo sensu ea distorquere, sed frustra , conentur et ex legis Euangelicae a Christo traditae summa profectione ac Snistitate , quam vel inuiti agnoscunt, ac fatentur, euidentistitii ε demonstraui. Nescio ,.quid ad haec respondere , vel contra haec obijcere possint Mahumetani ; nisi sortis straminea illa argumenta s diuturnitatem sectae: numerum asseclarum et amplitudinem imperh: victoriarum feliciatatem t quibus addere etiam consueuerunt, morum vitaeque probitatem : superstitionis suae in precibux, purificati nibus, ieiuniis, peregrinationiblis, ele mo*nis exactam obseruantialix educor ruptum iustitiae tenorem , dc alia hinusia modis quae partim falsa, partim ad meram ostentationem, partim nullius momenti ad veram religionem , & quo a praecipuum est , innumeris vitiis, se eri bus
809쪽
hus, ac flagitijs admixta esse iam vid inus; re omnes qui inter Mahumetanos versati sunt, uno ore testantur. Praeci sum est igitur illis omne effugium, quo possint se in superstitione sua sustinere ac tueri r sublata omnis excusitio, qua Christianae veraeque Religionis ignoram etiam praetendere queant . Noui ego ipse nonnullos Mahumet nos, qui his argumentis conuicti, cum aliud quod responderent non haberent; tam ipsos in sua lege, quam Christianos in sua, etiam iuxta Alcorani doctrinam, aeternam salutem cφnsequi posse contenderet. Atqui impossibile hoc esse,iam satisin principio mei cistis demonstraui. Et Mahumeliis ipse iuaeta eorum receptam traditionem contra id, quod in
Alcorano toties apertε assirmat; unam tantum esse religionem, quae ad arte nam salutem duceret, pronunciauit. . Ex hactenus dictis, nemo non videt,
quam facilis possent Mahumetani de e rore suo conuinci , si ipsi conuinci vellent . Sed volent, ut spero , aliquando,
810쪽
diuina aspirante gratia,eum durissimum Tyrannorum suorum iugum excusserint, et in Christianorum Principum tutelam sese s ,nte receperint, vel sub eorum Potestatem vieti deuenerint. Tunc vero cum libera crit eis religionis eleetios neque ignem, neque infame lignum somnaidabunt; facilὸ argumentis meis ad suis Perstitionem suam deponendam, & ad Veram religionem suscipiendam perdu- Centur. Imo satis erit ad hoc; si Alcoranum suum pia illa, quam nunc impiis stulteque habent , assectione seposita
attentius legerint, ad veritatis examen expenderint, ac trutinauerint. Videlicet nulla alia sunt validiora ac sortiora Contra Alcoranum , eiusque vani talem ac falsitatem argumenta , quam ea, quae ab Alcorano ipso suppeditantur. Satis luculento exemplo assertum meum comprobatur, quo huic operi coronidem imponam . Refert illud , a me in principio laudatus, nunc in sine