장음표시 사용
61쪽
proferatur. Oecvltorum cognitio . Frater quidam Ri-eerius nomine nobilis genere, sed nobilior moribus,
amator Dei, & sui contemptor cum pio spiritu ,
ac voluntate plenissima duceretur, ut sancti patris Francisci gratiam perfecte posset assequi, & habere , timebat valde, ne sanctus Franciscus eum occulto ali quo iudicio abhorreret, & a gratia dilectionis quae redderet alienum. Putabat frater ille, quoniam timoratus erat, quemcumque Sanctus Franciscus intimacharitate diligeret, dignum etiam fore divinam gratiam promereri , e regione vero cui non se benevolum ostenderet, & placatum , arbitrabatur eum iram superni iudicis incursurum . Haec autem dictus fratervolvebat in animo , haae secum frequenter tacitus loquebatur ἡ nulli prorsus revelans suae cogitationis a canum . Cetero cum die quadam beatus pater in e ellula esset orans, & dictus frater solita cogitatione turbatus venisset ad locum , sanctus Dei & adventum ejus cognovit, & quod volvebat animo intellexit. Statim proinde secit eum ad se vocari, & dixit ad eum e nulla te conturbet tentatio , fili , nulla cogitatio exacerbet, quoniam quam charissimus mihi es, ct inter praecipue mihi charos mea dilectione, ac familiaritate dignum te noveris. Securus ad me intra, quando volueris, & de familiaritate sume facundiam . Miratus est frater dictus admiratione permaxima , &exinde reverentior factus quantum crevit in gratia dicti patris, tantum coepit in Dei misericordia fiducialiter dilatari. Quam aegre, pater sancte, debent 'absentiam tuam ferre qui omnino disperant in terris ultrα tui similem invenire. Juva, quae o, intercessione quos obvolutos cernis noxia labe peccati . Cum esses omnium justorum spiritu iam repletus futura praevidens, & praesentia sciens, ut omnem iactantiam
62쪽
fugeres , sanctae simplicitatis semper imaginem preserebas . Sed ad superiora recurramus, historiae ordinem requirentes.
De eustodia, qua super fratres vigilabat; ct de contemptu sui, o vera
humilitate. XIX. R Eversus est vir beatissimus Franciscus corporaliter ad fratres suos, a quibus, Sicut dictum est, nunquam Spiritualiter recedebat, sancta, & diligenti examinatione omnium acta perquirens, si quid minus recti comprehenderet perpetratum. Et primo quidein spiritualia vitia decernebat, deinde diiudicabat co
poralia, ad ultimum extirpans occasiones omnes, quae peccatis solent aditum aperire. Raupertatis custodia. Omni studio, omni sollicitudine custodiebat sanctam, S dominam paupertatem , non patiens, ne quando ad superflua perveniret, nec vasculum in domo aliqua residere, cum Sine ipso utcumque poSSet extremae necessitatis evadere servitutem. Impossibile namque fore aiebat satisfacere necessitati, & voluptati non Obedire . Abstinentia . Cocta cibaria Viae , aut rarissime ad mictebat, admissa vero saepe aut conficiebat cinere, aut condimenti saporem aqua frigida extinguebat. O quoties per mundum ambulans ad praedicandum evangelium Dei, vocatus a magnis prin- cipibus ad prandium , qui eum miro venerabantur affectu , gustatis parumper carnibus propter observantiam sancti evangelii , reliquum , quod comedere vi .debatur ' . . . . manu Ori adducta, nequis Posset perpendere quod agebat. De potu vini quid dicam, cuin nec ipsam aquam desiderio sitis
63쪽
aestuans ad suffcientiam bibere pateretur. Somhus f hrius. Accubitum vero suum ubique receptus hospitio nullis sinebat stramentis, seu vestibus operiri , sed nuda humus , tunica interposita, nuda suscipiebat
membra ἔ cum quandoque corpusculum suum somni beneficio recrearet, sedens saepius , nec aliter se deinponens dormiebat, pro cervicali ligno, vel lapide
utens . Cum comedendi aliquid suscitaretur , ut m ris est, appetitus, vix acquiescebat illud postmodum manducare. perfectus sui contemptus. Accidit namque quadam vice, cum infirmitate gravatus aliquantulum pullorum carnium comedisset, resumptis utcumque eorporis viribus, introivit Assisii civitatem . Cumque pervenisset ad portam civitatis, praecepit cuidam fratri, qui cum eo erat, ut funem collo ligaret, & sic eum per totam civitatem traheret quasi latronem , VΟ-ce pricconis clamans, & dicens: ecce glutionem videte, qui impinguatus est carnibus gallinarum, quas, vobis ignorantibus, manducoit. Accurrebant proinde multi ad tam ingens spectaculum , & ingeminatis Suspiriis collacrimantes ajebant: veh nobis miseris ,-quorum vita tota versatur in sanguine, & in luxuriis,& ebrietatibus corda, & corpora enutrimus. Sicque compuncti corde ad melioris vine statutum tanto provocabantur exemplo . Multa quoque in hunc modum saepissime faciebat, ut Si se ipsum perfecte con temneret , & ad honorem perpetuum teteros invit ret . Factus erat sibi tamquam vas perditum , nullo timore , nulla sollicitudine pro corpore oneratus strenuissime obiiciebat ipsum contumeliis , ne ipsius amore temporale aliquid concupiscere cogeretur. Verus sui contemptor omnes se ipsos contemnere Uerbo, . & exemplo utiliter instruebat. Quid enim p Μ gnificabatur ab omnibus, di laudabili iudieio effer
64쪽
hatur a eunetis, sed solus ipse se vilissimum reputabat, solus se ardentissime contemnebat. Saepe namque ab omnibus honoratus dolore nimio sauciabatur,& favorem humanum pro foribus arcens faciebat sibi e regione ab aliquo exprobrari . Vocabat quoque ad se fratrem aliquem dicens ei e per obedientiam tibi dieci , ut mihi duriter iniurieris , & contra istorum mendacia vera loquaris. Cumque frater ille licet invitus eum rusticum , mercenarium , & inutilem diceret, subridens, & applaudens plurimum respondebat rhenedicat tibi Dominus, quia verissima loqueris, talia enim decet audire filium Petri de Bernardonis ;sic loquens nativitatis suae primordia recolebat. Nam . ut se persecte contemptibilem demonstraret, & verae eonfessionis exemplum ceteris exhiberet, cum in aliquo delinquebat, non erubescebat illud in praedicatione coram Omni populo confiteri . Nuda , O veraeonfessio . Imo si sorte sinistra cogitatione de aliquo
tangeretur , vel casu in quoquam invectionis emitteret verbum, statim cum omni humilitate illi mei, de quo sinistrum quidpiam cogitaverat, vel dixerat, pec eatum confitens, ab eo veniam postulabat. Τotius innocentiae conscientia testis non sinebat eum quiesce re , omni sollicitudine se custodiens, donec vulnus mentis mulcendo sanaret. In omni certe genere nobilium proficere, non prospici cupiebat, modis omnibus fugiens admirationem , ne unquam incurreret vanitatem. Heu nobis, qui sic te amisimus, Sancte pater, totius beneficentiae, ac humilitatis exemplar. Justo quippe iudicio amisimus quem habentes cogno
65쪽
46 S. FRANCIsCI As Is IAT Is De desiderio, quo ad suscipiendum martyrium ferebatur, Hispaniam primo, deinde Syriam deambulans; is quomodo Deus per eum nautas de periculo , multiplicatis cibariis, liberavit. XX. A Μore divino fervens beatissimus pater Franciscus studebat semper ad fortia mittere manum ,& dilatato corde viam mandatorum Dei ambulans persectionis summam attingere cupiebat. Sexto nam-Jue conversionis suae anno sacri martyrii desiderio agrans maxime ad praedicandam fidem christianam ,& paenitentiam Saracenis, & ceteris infidelibus ad
partes Syriae voluit transfretare . Qui cum navem quamdam , ut illuc tenderet, intravisset, & ventis eontrariis flantibus in partibus Sclavoniae cum ceteris navigantibus se invenit. Videns autem a tanto desiderio se fraudatum , facto modi eo temporis inte Vallo , nautas quosdam Anconam tendentes, ut eum Secum ducerent, exoravit, quoniam illo in anno vix ulla navis potuit transmeare . Uerum illis hoc agere pertinacius recusantibus propter desectum expens
rum , sanctus Dei confidens plurimum de Dei bonitate navem latenter cum socio introivit. Adsuit divina providentia tunc quidam , omnibus ignorantibus , secum necessaria victus serens , qui quemdam Deum timentem de navi ad se vocavit , & ait ad eum e tolle tecum haec omnia, & pauperibus his in navi latitantibus necessitatis tempore fideliter exhibebis. Sicque factum est, ut, cum, tempestate nimia exorta per multos dies, laborantes in remigando cibaria omnia consumssissent, sola pauperis Francisci
66쪽
eibaria superessent. Miraculum . Quae tantum divina gratia, & virtute multiplicata sunt, ut, cum adhuc dierum plurimi forent navigationis itinera , ex sui copia usque ad portum Anconae omnium necessitatibus plenissime subvenirent. Videntes itaque nautae, se per servum Dei Franciscum maris pericula e asis- Se , gratias egerunt omnipotenti Deo, qui semper in servis suis mirabilem , & amabilem se ostendit i Sem
vias Dei excelsi Franciscus relinquens mare terram deambulabat, eamque verbi vomere scindens, seminans semen vitae, fructum proferens benedictum . Statim
namque quam plures boni , & idonei clerici viri , &Iaici fugientes mundum, & diabolum viriliter elidentes gratia, & voluntate altissim 3 vita, & proposito etiam devote secuti sunt. Martyrii fervor. Sed licet electissimorum fructuum evangelicus palmes copiam eκ Se producat, martyrii tamen sublime propositum, G desiderium ardens in eo nullo modo frigescit.
Post non multum vero temporis versus Marochium
iter arripuit, ut Miramamolino , & complicibus suis laristi evangelium praedicaret. Tanto namque deSi Hecto ferebatur, ut peregrinationis suae quandoque celinqueret comitem , 8c ad exequendum propositum Spiritu ebrius festinaret. Sed bonus Deus , cui mei , ει multorum sola bonitate placuit recordari l cum Iam ivisset versus Hispaniam, in faciem restitit, &rie ultra Drocederet, Uritudine intentata eum a coe- .Pto itinere revocavit. l Revertente quoque ipso ad ec- o Hoesiam sanctae Marite de Portiuncula, tempore non
Stilio post quidam literati viri , & quidam nobiles
V ratissime ad harierunt. Sancta discretio. Quos ipse, animo nobilissimus , & discretus, honorifice, bise pertractans , quod suum erat unicuique que ψ'5 --riendebat . Revera discretione pmcipu M prae-
67쪽
praeditus considerabat prudenter in omnibus euneto. rum graduum dignitatem. Sed nondum valet quiescere , quin beatum imperium animi sui adhue ferventius exequatur. Nam tertiodecimo anno conversionis Suae ad partes Syriae pergens , cum quotidie bella inter christianos, & paganos fortia , Si dura ingruerent , assumpto secum socio, conspectibus soldani S racenorum se non timuit praesentare . Magnanimitas .
Sed quis enarrare suffciat, quanta coram eo mentis constantia consistebat, quanta illi virtute animi loqueretur , quanta facundia , & fiducia legi. christianae insultantibus respondebat Nam primo quam ad sol-danum accederet, captus a complicibus, contumeliis affectus, attritus Verberibus non terretur , comminatis suppliciis, non veretur , morte intentata , non expavescit. Et quidem licet a multis satis hostibili animo, & mente aversa exprobratus fuisset, a soldano tamen honorifice est susceptus. Honorabat eum prout poterat, &, oblatis muneribus multis, ad divitias mundi animum eius inflectere conabatur . Sed eum vidisset eum strenuissime omnia velut stercora contemnentem, admiratione maxima repletus est, &quasi virum omnibus dissimilem intuebatur eum, per motus valde verbis eius, & eum libentissime audie-hat . In omnibus his Dominus ipsius desiderium non implevit, praerogativam illi reservans gratiae singularis s
De praedicatione avium , ct obedientia
INterea dum, sicut dictum est, multi appositi sunt ad fratres, beatissimus pater Franciscus iter facie bat per vallem Spoletanam , qui ad locum quemdam
68쪽
VITA P R I Μ A . 69 applicuit prope Mevanium, in quo diversi generis
congregata erat animalium maxima multitudo, columbarum videlicet, cornicularum , & aliarum , quae vulgo monactae vocantur. Has cum vidisset beatissimus Servus Dei Franciscus, quia homo maximi servoris erat , magnum etiam circa inferiones, & irrationabiles ereaturas pietatis, atque dulcedinis gerens asse ctum , alacriter cucurrit ad eas, in via sociis der lictis. Cum autem satis prope iam esset, videns quod eum praestolarentur, ipsas more solito salutavit. Sed
admirans non modicum , quomodo aves non Surrexissent in fugam , ut facere solent, ingenti repletus gaudio humiliter deprecatus est eas , ut verbum Dei deberent audire, ' inter plura, quae locutus est eis, hoc adiunxit: fratres mei volucres , multum debetis laudare Dominum creatorem vestrum , ' ipsum di- Iigere semper, qui dedit vobis plumas ad induendum, pennas ad volandum, & quidquid necesse fuit vobis . Nobiles vos secit Deus inter creaturas suas , & inpuritate aeris vobis contulit mansionem , quoniam Cum nec Seminetis, nec metatis, ipse nihilominus sine omni vestra sollicitudine vos protegit, & gubernat . Ad haec aviculae illae, ut ipse dicebat, & qui
cum eo fuerant fratres, miro modo super naturam SVam exultantes eceperunt eXtendere collum , protendere alas, aperire os, ct in illum respicere . Ipse vero transiens per medium illarum ibat, & reverte- Datur cum tunica sua capita eorum contingens, &corpora. Benedixit denique ipsis, & signo erucis facto licentiam tribuit, ut ad locum alium transvola. xent . Beatus autem ibat cum sociis suis per viam suam gaudens , S gratias agebat Deo, quem omnes creaturae consessione Supplici venerantur. Saneta simplicitas. Cum es et iam Nireplex gratia, non natura,
69쪽
ecepit se de negligentia incusare, quod olim non
praedicaverit avibus, postquam audirent tanta cum reverentia verbum Dei. Sicque factum est, ut ab illa die cuncta volatilia , cunctaque reptilia , R etiam creaturas, quae non Sentiunt, ad laudem , & amoremereatoris sollicitus hortaretur , quoniam quotidie , invocato nomine Salvatoris, propria experientia ipsarum obedientiam cognoscebat . Nam cum die quadam ad eastrum nomine Albianum, ut 3 verbum Dei proponeret , advenisset , ascendens in eminentiori loco spectandus ab omnibus, coepit silentium postulare. silentibus vero cunctis, ' reverenter astantibus, hirundines quam plures garrientes, & perstrepentes multum nidificabant in eodem loco . Quibus garrientibus, quia beatus Franciscus ab hominibus audiri non poterat , avibus locutus est . Obedientia hirundinis. . Sorores meae hirundines, iam tempus est, ut loquar& ego, quia vos satis dixistis. Audite verbum Dei, . & estote in silentio , δέ quiete , donec seraeo Dei compleatur. At ipsae aviculae, stupentibus, & mira a-tibus omnibus , qui assistebant, statim conticuerunt, nec motae sunt de loco illo, quoadusque praedicatio finiretur. Illi ergo viri cum vidissent hoc signum , repleti sunt admiratione maxima dicentes: vere hic homo sanctus est, & amicus altissimi. Et festinabant
devotione maxima vel eius saltem contingere vestimenta laudantes, & benedicentes Dominum. Et mirum certe , cum ipsae irrationabiles creaturae ipsius erga Se affectum pietatis cognoscerent, & amorem dulcissimum praesentirent. Nim cum tempore quo dam apud castrum Graecii moraretur, lepusculus unus captus laqueo a fratre quodam vivus aportatus est
ei, quem videns beatissimus pietate eommotus ait. Lepusculus . frater lepuscule veni ad me . Quare sic
70쪽
VITA PRIMA s 1 te decipi permisisti λ Statimque a fratre dimissus, qui
eum tenebat, ad sanctum confugit, & velut in tuti simo loco , nullo cogente, in eius sinu quievit. Cumque aliquantulum quievisset ibidem , pater sanctus eum materno. affectu demulcens dimisit eum, ut liber ad nemus rediret. Cui cum saepe in terra positus ad sanctissimum recurreret, iussit eum tandem
ad Silvam , quae propinqua erat, a fratribus deportari . cuniculus. Simile quoddam 'contigit de quodam cuniculo, quod animal valde indomesticum est, cum esset in insula Perusii. Eodem quoque pietatis affectu
erga pisces ducebatur, quos, cum oportunitatem ha- heret , captos in aqua vivos reiiciebat, praecipiens eis cavere ' s bi, ne iterum caperentur . Piscis. Cum
enim tempore quodam in lacu Reatino juxta quemdam portum in navicula resideret, piscator quidam piscem magnum capiens , qui vulgo dicitur tinca illum devotus obtulit et . Qui eum hilariter, Se benigne suscipiens fraterno nomine ipsum vocare coepit, & extra naviculam eum in aqua reponens, codipit devotus benedicere nomen Domini, sicque ali quandiu dum in Oratione persisteret, dictus piscis iuxta naviculam ludens in aqua non recedebat de lo. co , in quo eum posuerat, donec , Oratione compi ta , sanctus Dei recedendi sibi licentiam exhiberet. Sic enim gloriosus pater Franciscus in via Obedientiae ambulans , divinae subiectionis perfecte iugum amplectens in creaturarum obedientia magnam eoram Deo adeptus est dignitatem. Nam aqua in vinum ei conversa est, cum quodam tempore apud heremum , sancti Urbani aegritudine gravissima laboraret. Ad cuinius gustum tanta facilitate convaluit, ut divinum fore miraculum , sicut & erat, ab Omnibus crederetur. Et Vere sanctus, eui sic Obediunt creaturae, cujus & ad nutum in alteros usus ipsa transeant elementa. Da