장음표시 사용
221쪽
etoo DE STATU IMPERII bantur. Speciminis loco haec esse possunt. In decem Circulis certi autores enumerant urbes, oppida atque arces19 7, excepto Regno Bohemiae, in quo juxta Hagecium Ferdinandi Laetate fuerunt urbes Ioa , oppida 3O8. arces spectatiores et 8. monasteria III. pagi 3o363- Abbatiarum & Coenobiorum quondam, antequam a Protestantibus tanta eorum multitudo destrueretur, numerabantur IIoa4. Sic Ferdinandi II. Zelo ad Ecclesiam Romanam revocata scribunt centies centena millia hominum, in sace dolum crudelis adulatio numerum in majus auxit. Ipsa natio ab omni meminxia bello insignis, & in militiam avida, per totam fere Europam venalem fanguinem circumferens. Cui ut nimius fervor abest, ita plurimum constantiae
suppetit, animique egregiae disciplinae
capaces. Nec minus eadem ad omne genus artium manuariarum solertissima; & quod plurimum ad firmitatem civitatum facit, ad res novas haud quidquam proclivis, & imperii non nimium rigidi bene patiens. s. a.
222쪽
GERMANICI CAP. VII. IOIg. 2. Inter Res primum obtinet locum
ipsa regio. Cujus quanta sit amplitudo, facile intelliget, qui e Cassubia Mum-Pelgardam, aut ex Hollatia extrema in fines Camiolae, aut Leodio in ultimas oras Silesiae iter fecerit. In tam vasta
regione, si Alpium juga excipias, pauca sunt loca, quae nihil producant ad vitae
humanae cultum faciens; is porro rerum ad vitam necessariarum proventUS, ut Eadem extraneorum rebus haud quisquam indigeat, nisi ad luxum,& supernuas voluptates. Auri quidem parum minerae aut flumina quaedam praebent; dc quas Germania gignit gemmas, sequioris pretii habentur. Caeterum magna copia compluribus in locis essed,
tur argentum, cuprum, stannum, plumbum, ferrum, argentum Vivum, aliaque mineralia vilioris pretii. Salis, quantum sufficit, fontes suppeditant, etsi loca, quibus mare , aut flumina navigabilia sevcnt, importato e Gallia, Lusitania, aut Patavia jam frequenter utantur. Fru
223쪽
gnorum, eorum, quae ad rem vestiariam faciunt affatim, ut & equorum, armem torum, pecorum, & ferarum. Nec, qui ebrietati generandae inserviunt, liquores Germania desiderat. Sic ut in univem stim Germania opulenta possit aestimari regio. . Nam praeterquam quod materiam nummorum ipsa generat, Omnia fere producit, quae ad neceSssitatem aut delicias vitae humanae faciunt, Ut non incolis solum sussiciant, sed & exteris communicari possint. Et quibus aliunde
importatis utitur, vel eorum, quae eX Portantur , copiam non eXcedunt, vel talia sunt, ut facile iis carere possint Gemmani, si luxuriam compescere, aut socordiam ineptiamque nossent exuere. Ouam facile enim erat contentis vino & cere-visia sua, aut si haec ad ebrietatem nondum sussiciebant, adjunctis vini adusti tartareis ardoribus , ignorare Hispanica aut Gallica vina r Quam facile item vestiri pannis e domestica lana consems, suosque relinquere Hispanis, Anglis, &Batavis r Aut si horum elegantia arri-
224쪽
GERMANICI CAP. VII. ao3debat, debuerant artem illam melius excoluisse indigenae opifices. Neque vero serico carere GermaniS graUe erat. Aut si utique nitidius vestiri sedebat, saltem tractus ad Rhenum uberrime mOrum ferebat, si a socordia sua isti populi possent impetrare, ut praeter vineas aliquid magnopere colendum sibi sumerent. Suppetente bombycibus papulo, licebat ab Italis modum tractandi serici addiscere. Ea vero non levis est stultitia, quod non solum vestium formae in menses sere mutari solitae, sed & levidenses tape, ac absurdae telae e Gallia petantur, ac nihil elegans credatur, nisi
quod ad praesentem Galliae modulum sit expressum. Quod enim Gallici artifices tam saepe pannorum ac telarum genera Variant, non tam levitaS est, quam astutissima solertia. . Hoc modo enim
prohibent, ne Germani artifices apud se quoque ista opera imitentur. Quanquam plerisque horum is sit stupor, ut Libi tantum nefas esse putent a modo operum semel recepto discedere ; nec
225쪽
sibi politius quid putent faciendum, quia
rarioribus suis id fuit ignoratum. Denique aromatibus, saccnam , aliisque ex utraque India petitis longe ph cius uti posset Germania, si luxuriae fraena injicere nosser.
g. 3. Sed nec Germaniam deficiunt Temedia, quibus aliorum opes ad sese
queat trahere cultura commerciorum.
Ad haec requiritur & situs oportunus adeXteroS commeandi, eosque recipiendi,& ut supersit indigenarum usibus, quod ad exteros possit eXportari, praeter solertiam indigenarum .' Situs exercendis commerciis valde opportunus est iis urbibus, quae mari Oceano, aut Baltico al-Iuuntur ; mediocris, quas navigabilia flumina perstringunt, propter vectigalium importunitatem. Terrestri me ces via tranSvehere minus lucrosum. EGermania haec fere exportari solent: ferrum, & varia eX eo confecta instrimenta, plumbum , argentum vivum, vinum, cerevisia, vinum adustum, frumentum, lana, panni lanei filo crassi
226쪽
re, Variae telae laneae, atque lineae, equi, Oves, & sit quae sunt alia. Non tamen dissiteor, in quibusdam regionibus Europae majorem, quam in Germania, pecuniae.copiam adparere; cujus rei non una videtur causa. Quid enim mirum est, exhaustam esse regionem, quae triginta per annos exteriS in praedam parituit, deinceps quoque non modicos insultus perpessa. Deinde sunt regiones Europae, quae ad commercia cum exteris exercenda longe commodiore gaudent situ, quam Germania. Nam mariS Opportunitate pautae duntaxat urbes Germaniae gaudent 7 cum contra mare vehementer faveat Angliae, Italiae, Hispaniae, Lusitaniae, Galliae, Belgio. Dantur praeterea regioneS, quae alias sibi terras habent subjectas,quaeque adeo omnes earundem opes velut in angustum constipatas uno obtutu repraesentant; uti est
Hispania, Lusitania, Anglia, Belgium. Germania extra se nihil possidet. Solet quoque exterorum oculos perstringere splendor & amplitudo primariarum bium
227쪽
ao6 DE STATU IMpER1r 'bium in quibusdam regnis, intra quas
maXima vis opum confluxit. Sic multi imperiti e Lutetia de tota Gallia, aut e
Londino solo, & Uyssipone de Anglia dc
Lussitania iudicant. Germaniae autem opes in tam vasta regione per tot Princiapum sedes dispersae tenuiores easdem faciunt adparere. Nec modica pecuniae vis ad exteros transfertur per stultitiam Germanorum, dum ab istis merceS petunt, quas vel apud se producere, aut quibus omnino caruisse, in proclivi erat. Nescio, an & hoc addi debeat, per discursationes juventutis Germanicae ad exteros non parum argenti eXtra natale solum trahi. Nam etsi1 genium Teutonicum
conversatione eXterorum temperari,
fors non inutile fuerit; tamen merito ludibrium, an miserationem merentur, qui ex Italia nil nisi delicias quasdam vitiorum, Transalpinis vulgo ignotorum,&rariores blasphemandi formulas domum reportant. Neque vero Gallia plerosque peregrinatores,aliisl nstructos
artibus dimittit,quam ut sordidius tuta
228쪽
cinari deinceps norint, gradusque Venereae scabiei e propriis utplurimum ex- erimentis recensere. Nonnullis tamenucro habetur Italiam & Galliam vidisse, quos in patria tot per ambages ad inania titulorum scholasticorum taedet adspirare. Nam ibi minore cum pudore& sumtu domum licet reportare titulum Doctoratus & inscitiam. Eissi apud nos quoque sat rudi ex ligno tales Mercurii effigiantur.
g. q. Enimvero cum nemo robustus
aut debilis possit pronuntiari , nisi cum aliis comparetur; dispiciendum porro
est, quomodo vires Germaniae aci vici nos sese habeant. Contingit igitur Germania una ex parte Imperium Turci-
cum in Stiria , & quae tanquam istius propugnacula possunt haberi, in Hungaria & Croatia; quas salvas manere, istius quam maxime interest. Ubi manifestum est, utut Turcae e latissimis suis ditionibus longe gravius auri pondus redeat, ac fortasse ampliore hominum turba campos inundare queat ;
229쪽
ao8 DE STATU IMPERII eundem tamen Germaniae parum videri metuendum. Nam stringit iste Germaniam extrema duntaxat & modica
ora sui Imperii, qua illud velut in cuneum tenuatur, & quidem procul a sede regni primaria; sic ut non sine maxima molestia ab eodem bella FIungarica gerantur. Praeterquam enim quod Tu cicus miles Germanis bene exercitatis
haud quidquam par sit, si praetorianum
Turcae militem excipias, magno molimine ex Assia copiae sunt transferendae,
coelo asperiori parum adsuetae, & hymmis impatientes. Et postquam Omnes vires in extremam imperii oram sunt collectae, oppositae partes in Persidem vergentes intumescere solent. Cumque vicinae regiones, Servia, Bulgaria,& ipsa I ungaria Turcica non sumciant diu alendae tantae multitudini, terrestri itinere dissicili & longinquo commeatus est subvehendus, postquam magno Ge maniae bono versus Orientem Danubius evolvitur. Et vix unquam ultra qua tam suarum virium partem adversiis Turcam
230쪽
Turcam vertit Germania, eamque plerumque inter Ducum ignaviam aut discordiam , pecuniaeque ac disciplinae defectum destitutam. Et tamen plura Germanorum de Turcis, quam horum de illis tropaea extant. In vulgus autem Turcarum nomen adeo formidabile est factum, tum propter truculentos ipsorum mores, tum per astutiam eorum, qui tali terriculamento Germanos ad pecunias conserendas promptiores redditum ibant, accedentibus sacerdotum clamoribus & vaticinandi prurigine, quod & horum intersit, plebis an,
s. s. Italia & viris & opibus Germania longe inferior, ac in plures discedipta particulas ad vim aliis faciendam fere est inhabilis. Quin satis habent itali,
quod Germani Imperatores antiquum in Italiam Jus non eant renovatum; prae sertim cum per culturam seculi reverentia fulminis Pontificii, quod saepe istos in terrorem olim dederat, nunc penitus videatur exolevisse. Helvetio vicino ni-
