Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Doctrina inaudita, de causis, modo fiendi, contentis, radice, & resolutione lithiasis. Itemque de sensu, sensatione, dolo

발행: 1644년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 화학

21쪽

IHILIA TR O LECTORI. II si Intellectus a qualiter a Natura daretur. Porro da eas Intellectuου de quo hie pradicant) actum siuum

naturalem , sive intellectualem , non exercet, nisi quatenm notiones aliquas , discurrendo trahit, abo revationibu . quas asensuum perceptione accepit, eum causas a priori, penitus ignoret. Adscientiam autem medicam, requiritur quadam luminis elariatas, qua siverat illam cognitionem per siensus, imo , per consequentias ea arum ad essectus, juxta putationes plerumque fallaces a ratione, sibi inductas. Nam de fide est, quod intellectus, una eum totalisate

natura humana,atque ita deinceps, utcunque clarus,

non percipit propositiones primo veras, sensum superantes, nisi cum a 'ixu luminis superni. Puta, Deum libri sapius lego attente ; ct , licet verba intelligam , semel tantum sensum illius , inhst

rato haurio , cum admiratione prat eritarum lectionum. Eiusmodi autem cognitionem, voco gratia. Sic nempe, Intellectus , utcunque clarus , non semperassentitur vero , quia naturaliter nec hoc percipit.

Hinc namque factiones in scientiis , ct religione. Sic in dono medendi, e fit aliquid nobilius, ct superius, quam quod e cognitione praexistente siensivum, formatur in imaginante : Luod es υεrum , solidum,

bonum . superans authoritatem eonsequentiarum rimo quod nec proprie doceri, vel demonstrari potest. Nolim tamen intelligi, quod adeptum medendi, sit sientia infusa , qualis obm illuxit Bereliel, ct Oolias: multoque minus, qualis die Pentecostes , in Apo solos, largo imbre pluit, ut variis confestim loquerentur idiomatibus : nec est item proinde Adeptum me-ὰ ndi de planesublunaribus . Nam Sapientia aterna, creavit gulariter Medicum suum pra cateris creatis r adeoque aliquid augustius requiri yro ipso videtur, quam pro aliis professionibus; qum i eo nec man- avit

22쪽

14 PHILI ATRO LECΤORI. davit honorari. Alioqui omnis quidem intellectἐa nostra in natura,siureis tantum her modum discursus, observationis stupposit, ct consecutionis, indagationi que , idque totum a nosteriori. Luocirca ejusmodi omnis cognit O , stipatur incertitudine. Ergo inter ordinarium intelligendi modum, sementias infus, primorum graduum , fiunt amplitudines quadam, singulari quaque gradu distincta in Intellectu, -- ρ ematuraliser oriundo. Luod sic probo. Omne δε- num bonum destendit a Patre luminum . Adeptum Medendi est donum bonum, ergo descendit a Patre

luminum. Maior e II fidei. Minor vero constat, quatenus Me icus, ut talis, est ereatus a Patre luminum. Replicant per quandam similitudinem, ct nil ad θP gismum, hoe modo. Di cilior eis cognitio

Dei, quam Medicina . Sed Gentiles naturaliter invenerunt, per Intesteam operationes, Deitatis exiis sentiam. Ergo longe facilias adepti sunt naturatim Hentiam Medendi. Re spondeo: totum concedendo, si non adduxerint quatuor terminos. Itaque, prout per naturam nemo potest haurire lumen fidei: sed tantum umbratilem aliquam cognitionem : ita ct in dono Medendi eoncedo, naturaliter, per obse vationes juvantis ae nocentis acquiri cognitionem aliquam Medendi: Usane, est ista cognitio tam umbratilis. Scaea, ut plane repugnet textui qui frustra diceret, Deum creasse Medicu ut talem eumque honorandum , nisi aliquod lumen in hoc ereato Medico elucesceret, supra vulgarem, ordinariam, μtque naturalem potestatem anima intellectualem. Tandem, quod nec Athei, nec Gentiles, ut neque Iudai, donum sud Medendi unquam receperint. non aliunde, nec longim deducendum es , quam quod de facto, morbuι, remedia, horumque omnis' propriatio, adhue hodiesint mortalibus ignota. ER

23쪽

PHILIATRO LECTORI. Is namque argumentum ineluctabile r hactenm Ade- petim Medendi fuit ignoratum : ergo non dedit Deus iic d paganismo anteactis seculis , ut neque Seholis, eos ductores sequentibus. Cujus eorrelativum esLquod quicumque assentitur scholarum paganicarum doctrinis , seclusus sit a principiis veris Medendi. umtum enim, demon abo , Deo favente, amplo volumine. Mansisse nimirum ignorata prineipia

cognitionis causarum ac radicum, in morbis, rems-inis, is appropriationib- . Consequentia per se clara est: nisi obtenderint, aliunde, quam a Deo, deri-mnri omne donum bonum. Nam pro sabilimento doni Medendi sat esse deberet, quod, licet Adeptum medendi tam prope naturam Inteluctus sit, us propter ofectorum naturalium propinquitatem, ct necessitates, consuetum sit. tribui naturalibuου mentiis, per simplicem Intesiectum apprehensis.attamen, quatenus saltem includit dona prudentia , consilii, oec. qua sunt charisimata Spiritin Sancti , debet profecto , donum Medendi ferri, is expectari, ab initio tali, quod plane fertur supra natura orbitam . Et

enim non raro quis, mediis demersm somniis, extemplo cognitionem concipit, quam nunquam vigil erat

assecutuε. Nox nocti enim indicat iesentiam. Sapesie quis legit locum, multoties lectum, absque fructu, unde demum vitam emendatiorem insiluit. Nonne enim ista descendunt a Patre luminum 3 Sunt ergovusmodiscienria , infusa quidem , licet non de ordine excelientiori. Sunt, inquam , talenta , super quα Intellectus bene format in postmodum struit doctri-nm utiles. Docti erum ut tales) fulgebunt pra indoctis in regno coelorum, si doctrina ergo, animε se habilitaverint ad majora chari ata. Placuit nempe sibi Omnipotens in diversitate mansionum , chororum, claratapis, ct Intellectu. Angelorum, ho

minum Di iligod by Cooste

24쪽

ta PHILIATRO LECTORI. minumque hos comitantium. In favorem saltem 'Adoti medendi, facit, quod inter septem spiritus,

proximos throno Dei , unius nomen est, Medicina Dei. JΞΗ enim supra Principatus, thronos , Potestares, ct Dominationes. Attamen Caelites non eo tant, nee Medicina indigent. Nee Hy ejusmodi MN dicina Dei, Methaphorice sumenda, qua cadebat proprietates. etiam infeste piscis. Hoc loco autem su- sol Lithiasis ortum, quem promisi, qualemos caiaeulus metamorphosim continet , qua nullatenus, ab humoribus ortum ducere pote I, sed a mero lotii exeremento . Ideoque hic tructaim, facile carere potuit tractatu, De figmento complexionum&hu

morum.

25쪽

TRACTATUS

t. Α Nω Taracelsium jam nutabant Sehoia Medica. 2. Veterum opinis de causis petrificationis. 3. Sanior doctristia Taraces. Φ. Fluxin siminum ad petram. s. Tispositis mineralium re condito mundo. 6. moae linea Trinatu. 7. Σωid monipliceus. g. Unde petrarum dives . s. Ῥtiuuu adamantu semper savus. Io. Saxa se lapides, ut di ferunt. II. Semen petra, in quo excedit semen vegetabile. Ir. Petri alio Humana, ct eur denti perra adnasiatur. I 3. 2 stabilia aliquot. I . Insiecta quadam cur non petresant: perfectiora autem animalia, quandoque prorsuo. Is . Formam non intro ei ex potentia materia. I 6. Suomodo homo petrificatur . II. Terra nil commune cum calculo. IS. Duelech Gracep. I s. Encomtum Dauci, sec.

MuNCTIORES Medici exacti pri- idem seculi, stupuere silentes, tam infaustam, ac inobsequentem suis thesibus, doctrinam Scholarum, de Elementis, Temperamentis, & humoribus. Neque enim sibi satisfacere potuere, quaternario humorum, pro omnibus morbis. Quamobrem paracello longe fuit facillimum qui praepollenti medicaminum testimonio, totam Germaniam, in sui admirationem traxerat) jam nutan- ' tibus persuadere figmentum sui tartari, e cibis, ac potibus, proditorie intrantem tartarum , morborum quorumcumque veram esse causam . Quae sua

putatio, fidem fecit, sicque modo radicem stabilem fixit, ut non sit fere quisquam, qui ad tarta , b xlini

26쪽

rum Paracelsi non confugiat. Debebam quidem Tartaro tractatum singularem, qui ad historiam calculi accinctus eram, nisi inter initia physica , de illo abunde scripsissem. Ideoque volumen istud truncatum deseruissem, si inde tractatum de Tax-taro, huc transtulissem. Si quidem constituta ibidem, primaeva naturae integritate, intra materiam,

cheum, & vitam, si ve formam, cum seminalibus initiis, inauditis hactenus, fermentis quoque,

transmutationum quarumcumque aut horibus

noviter detectis, rejectis vero elementis, qualitatibus, complexionibus, horumque pugnat lucta, con trarietatibus, & victoria. Humorum item, &Catharrorum figmentis , extra naturam, & Medicam considerationem, relegatis: Flatibus demum,Τartaris, dc tribus primis Chyim corum principiis, extra morborum palaestram praescriptis : sensim deina theoricis, ad pathologica deflectens, naturae defectus, & alteritates explicui : atque medullitus

Veram morborum causam, antehac inauditam, mundo manifestavi. Igitur Calculo , ut monstro domi nato , hunc librum, velut ex legem, nuncupavi, desertoque nunc tartari errore, a Paracelso

mutuato, ad ignotam Scholis petrificationem jam . Venio. Enimvero Veteres, sua Aristoteli nomina dantes, juxta principia hujus , adhuc arbitrantur, lapides, atque mineralia universa, absque discrimine, fieri ex terra potissimum, mediante calore, & frigore, opificibus externis, cum additamento tamen trium aliorum elementorum . Attam ea pondus axi, cum aquae pondus excederet : conjece re inde , terram fore omnium mineralium materiam propriam. Et quanquam haesitarent in pondere auri, scirentq; tamen, ex pondere peti demo strationem Mathematicam ,quovis Syllogismo fortiorem et nec interim crederent, aurum,esse terram, negle

27쪽

neglectis sui dimensionibus, multoties seipsam penetrantem. Multoque iam magis, suis diffidebant

thesibus ; eum aurum, non ex sola terra, caeteris tribus ponderosiore : verum ex levioribus aIiis, iusta, sive aequa lance,atque proportione mistis, componi statuerent. Idcirco consilii inopes, indaginem ponderis, suspenderunt ad clavum, ac posthabitis litibus, velut pore pressi, contenti fuerunt dixisse, metalla , velut frigore glaciata eo quod ignis

tortura, fluerent denuo exsiccatoque aquae super-ssub,aere vero & igne, propemodum exclusis,mansisse quasi arefacta. Hoc , sic tulit arida Aristotelis Philosophia. Thesim autem suam probarunt, ut dixi. Nam metalla, contrario ut putant) calore diffluunt. Quasi vero, glaciatum opus , non nisi follium ministerio liquescereti vel terra, esset liquabilis per ignem , rursusque pro lubitu, terrae faciem repeteret, quoties frigus sentiret. Itane sui tam immemores Scholae, quod non ita pridem, aquae elemento ex se intense frigere dixere , & remisse madere adeoque metalla non ex terra : sed ex aqua glaciari debere 3 Terram vero ex se, intense siccam esse, atque remisse frigidam 3 Adeoque glaciari nesciam 3 Adeo ut hinc sequatur: Si metalia, potissima sui parte, sint terra: nunquam fluere,

aut deglaciari poterunt: cum tantum poterunt, ad summum, esse remisse frigida . Nec per intensum calorem, terra poterit unquam converti in aquam, aut aqueam substantiam , dum liquesceret in metallo. Siquidem dant terrae, intensam siccitatem, quae ab igne, non potest non fortificari ; non autem destrui. Similiter nec possit remissiim frigus praepollentis terrae , hanc, dum vi ignis , in aquam esset liquata, convertere denuo in terram. Quia credunt remissas elementorum qualitates, non tan rum activitatis habere , quod alterius elementib a fran-

28쪽

frangant intensas qualitates. Etenim eodem stupiditatis pede, quo ceperunt, pergunt dicere, saxa, atque lapides, esse terram , calore induratam , ac velut arefactam. Quod per terram figuli probant, quae calore solo lapidescit, ut volunt. Etenim, quia lapis non liquescit per ignem, prout alioqui metalla : ideo a negativo, naturam conjicientes, se nodum omnem dissolvisse sunt ratae. Atque haec crassa Minerva, unicuique suspecta esse debuisset

iamdudum , si unum veternum non dormirent omnes. Quid enim desiuisure dicent, quod igne fluit An aqua, vel terra glaciata, sulfuri dedit initium, quia liquescit ' Quidve de vitri condensatione, quod calore iterum liquatur eodem,quo fit Z Quid denique de sale , quod uno caloris gradu coagulatur, &arescit, atque altero, liquatur, liquaturque rursus ab humidis 3 Pudet sane, in Aristotelicis

nugis , qualitatumque elementariarum fabellis, diutius immorari, dum de rerum causis, atque oris gine, indagandum . Quapropter avos primus docuit Paracelsius, omnia mineralia quae credidit ex quatuor elementorum congressii fieri, atque alibi, ex tribus suis tantum initiis, materialiter ex aqua potissimum, adeoque esse fructus elementi aquae, non secus, atque vegetabilia, esse fructus terrae. Αst ad me usque, nestitum fuit, cuncta corpora, quae mista creduntur, materialiter duntaxat ex λ-la aqua esse, nullo excepto. Corpus autem ill

Tum, cogi, cujusdam proprii, atque specifici seminis necessitate, ad fines soli Creatori cognitos a priore. Quam propositionem ex pleno probavi,in.

. initiis Physicis. Neglectum quoque fuit hactenus,

quomodo haec rerum semina, sub lucem veniant, se corporum involucris tegant, eademque disponant, ac qualiter ipsa semina, corporum importunitatibus, tandem uecessario auscultent. Quapro- pter

29쪽

pter nec erit ingratum , ex doctrina, a me alibi fusus tradita, seminum progressum, fluxumque ad formam, suique maturitates in mineralibus, hoc loco succincte repetere. Enimvero si non petra, fit petra, necesse est, petrificationem , entis alicujus

novi generationem , includere: omnis autem generatio. praesupponit aliquale semen, quod materiam, ad ens in potentia, disponat. Cum nihil, quod non est vitale, se ipsum, ad perfectionem promovere queat. Essetque ideo stulta , ac fortuita perfectio, quae a corpore, absque ductore interno,& statuto sibi fine, procederet. Itaque si corpus distinguatur dispositive, ab efficiente interno, prO- fluatque in productione ad fines sibi in natura propositos: ergo & seminis etymon, ipsi jure competit :quia ex initio prorsus incorporali procedit. Hoc autem initium ab imagine, sive iuxta Ideam, a generantis conceptu, sive cogitatione, fabricatam quae proinde vis imaginativa vocatur in vitalibus profluere, facile mihi concedetur. Sed quod inanimata , in suis primis entibus, insita habeant dona seminalia, quae per modum recipientis, etiam analogice, quadantenus imaginationi respondeant, docent antipathia , & inanimatarum synpathia. oportet namque non sensitiva puta Magnetem sentire quodammodo poli situm, si ad eum, sua sponte se dirigat, non autem a polo trahatur prout libro de Peste , manifestis argumentis doceo) sentire item fetrum, si polo neglecto, per electionem, ad ferrum se inclinet. Quae ne taediose,a me hic repetantur, tufficit obiter sic sepposuisse. Porro, seminis isthaec Idea, & entelechia entis novi, semina- βlis nempe causa efficiens ,etiam in non sensitivis, suo fungitur munere, non secus atque si vita, & sensu

polleret. Quae Idea, auram sui Archei vestit, eiusque medio deinceps, dispositiones corporis,& Or-

30쪽

gana perficit, completque tandem, quae in adumbratione seminalis suae imaginis, sunt designata, ad fines soli Deo cognitos. Atque hactenus etiam, omnis creatura originaliter a Deo dependet. Hic namque, animalibus, ac plantis, seminalem fabricandae ejusmodi Ideae, id est : multiplicandae suscitandaeque sobolis foecunditatem, gratis indidit, vi

vocis serescite se multiplicamini) in seculum duratura. Quae sub Ecclesiae correctione, sic a Sacris mutuo. Terra initio erat inanis fi vacua. Duplici nimirum inanitate, erat obsepta. Quod tamen de elemento aquae, non item dicitur. Terra namque in sui condo , nondum habebat mineralia , si vacua. Erat nempe terra, merum, putumque fabulum nondum numerosa varietate, atque mineralium classibus distinctum. Sed Spiritus Domini, ferebatur μ- per abessum aquarum . Non quidem quod ista latio, esset inane , otium mysterio carens , aut Vol Ptuosum natandi solamen: Sed continebat mysterium benedictionis, per quod, aqua repleret terrae vacuitatem fructibus, una inanitate: ex altera vero parte, per vegetabilia, & animantia, terrae vacuitati satisfaceret, inanitatemque saturaret. Ergo 1nte natam lucem , in fluctitatione divini Spiritus. metalla, atque mineralia universa, simul incepere. Quod mihi imprimis persuadent occulta metallorum lumina astrorum aemula,& praegressa testimonia. quae noctu in fodiniferis montibus, splendere solent Saltem Spiritus Domini, qui replevit orbem terrarum, jam creandi avidus,in spondo abyssi aquarum ,suo verbo sigillavit foecundam desiderii sui Ideam, quae in instanti, universam terrarum, lapidum, mineralium, atque metallorum opulentam diversitatem protulit, quibus terrae Vacuitatem , multo replevit scenore, quam scilicet non

mammantia diplanis,ut neque ad equatq implere

poteran

SEARCH

MENU NAVIGATION