Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Doctrina inaudita, de causis, modo fiendi, contentis, radice, & resolutione lithiasis. Itemque de sensu, sensatione, dolo

발행: 1644년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 화학

31쪽

poterant. Stratum autem, sive solea terrae, qua haee 6 aquarum ditissima proles, in vacuitatis impletio nem est concredita , dicitur a Paracelso Linea Trivalis, matrix, seminibus mineralium gravida, quibus Dominus implantavit rationes , dona , atque semina, in seculum sat futura. Ita nempe saxorum, atque mineralium semen opulentum , est aquae implantatum , ut determinationem suam , atque fermentum , in terrae matrice suscipiat. Quid autem sit terra Virgo , extra , & praeter mineralia, in Physicis demonstravi. Per Mosen autem, ditissimum hujus promptuarii, theseuriq; semen,exprofesso neglectum videtur: ne Israel, fontibus atque montibus, divinas, ae immortales potestates tribuendo , iis immolaret. Caeterum fabulum , sive terra, sibi undequaque continua, suscepto semine, in colles, rupesque surrexit, saxorumque strata divisit. Etenim ut rerum ortus, a miraculo incepit: sie modo suis secundis causis adhaeret, ut rerum invisibiles Archei, horumque abscondita semina, testentur, saltem se ab mundo intelligibili, regi. Hinc enim aquae, desiderio seminum impraegnatae mansere, suique placiti Ideas, per aquam disposuit

omnipotens. Attamen haec aquae seminalia desideria, non fructificant, per successivam, unius ex altero propagationem, more plantarum et sed visseminalis. in thesauris aquae delitescens, suas de se proles, sigillatim suscitat, easque successive perficit. Includitur nem pe semen ,sive Idea seminalis, atque

mineralis, aquae, quam nec egreditur unquam: sed se ipsum in ista materia obserat, includitque, donec tandem sub dierum maturitate, inde fiat, quod natum est ex ea fieri. Icon ergo operativa in aquis,

sensibilem mox, atque fermenta ceum odorem , eXmonte Siliceo suscipit. Est autem mons Sili ceus, solea, stratum, sive terrae intercapedo, in qua,saXa,

b lapides,

32쪽

lapides, ac mineralia universa. ortum suum ex aqua desumunt. Prout alibi, de origine fontium . Emque porro ille odor, fermentum, unde tandem, completum semen minerale profluit. Hinc quoque omnis petra. Non est autem hoc semen in miner libus, per Metaphoram, aliquod aequivocum, aut analogon, sub licentiosa similitudinis allusione. Nam luccrescunt novi silices,ac lapides in fontibus S rivis. Quicquid autem fit, &tantisper dum fit, neque adhuc est in perfectione, intenta ab Archeo: semen in se habet, ut naturam, in suis constitutis 3 uni vocam , intelligam . Etenim aqua pure pellucida, habens in se, semen, atque fermentum lapidis, evadit cunctarum gemmarum crystallus. Sin insuper purus cujusdam metalli, vel pyritidis color, concurrerit, gemma fit, duritiem & proprietates sui coaguli sequens. Perinde enim ut stannum quod pictoribus flavum colorem,quem Masticol vocant,

praebet omne metallum cplumbo demto) friabile facit : sic & gemmarum durissimam; tingit. S ' lus pro in Adamas, dat pollinem flavum: aliarumque gemmarum , est albus. Sin autem aqua , non pure diaphana, se incorporat colori metallico, fit lapis opacus, Iaspis, Achates, Silex, Porphirus, Marmor: dc j uxta mixti seminis exigentiam. Inte-δ0rim saxa, facilius dissolvuntur, quam lapides, it rumque sponte, Vel per artem, in aquam redeunt qui convertit rupes, in sagna aquarum. Saxa autem dico, convertibilia in calcem: pereuntque ibinde sponte, in agrorum sumen, & cerealia. In i pidicinis etiam, saepe sponte, stillat sal nitrosum, perpetuo stagmate. Quod nempe saxa , redeant in

primam sui materiam. Perinde ut versa serie , P troso odore fermenti, aqua tota migrat in petram,

vel saltem pro parte, qua sibi odor ille, coaluit ra- dieitus. Idque tam inter fluendum, quam stagnan- . dum.

33쪽

dum. At nondum largitati Divinae sat fuit, rupes ab initio, saxa, & lapides fecisse, semenque propagandae novae sobolis contulisse: quo ex aquis, lapides, ac petrae deinceps fierent: quin in se per voluit, i iut semen petrificum, in multis, excederet sua vegetabilia, hisque illa potiora se testarentur : nec enim semen, cum aqua sibi subdita , solum petrescit: quin insuper corpus sibi contiguum, odore seminis petrifici, solo attactu, petrificat. Sic namque Friderici Imperatoris chyrotheca, fuit una sui parte, petrificata, qua scilicet intra fontem, aliquantisper maduerat: altera autem medietate , sigillo munita, corium permansit. Adeo, ut nedum

herbae, ligna, panes, ferrum, ova, pisees, aves, Squadrupedia, miranda metamorphosi, sint petrificata. Uerumetiam Ambrosio Pareo teste, Parisiis, foetus humanus est excisus, adultae magnitudinis, in petram versus.Fractus est illi pedis digitus, intusque tendines , & ossium articuli apparuerunt. . Itemque confracta gingiva serat nempe hiante, ac velut ejulante ore i dentem subtus ostendit, in maxillae theca. Quod mihi testatus est amicus, qui acuendis instrumentis , parando organa Mathesi dicata, s olet faepe in huius foetus dorso , cotem facere. Sic pariter historiae commemorant in Cryptis prope Pergamum, aliquot cadavera petrifica- iata, illorum scilicet,quos belli pavor in abdita compulerat. fuisse inquam a superficie , in centrum usque, petrificata. Unde surgunt plura notatu digna. I. Quod petrae, suo generentur , ac proprio semine: quodque dein etiam alio constent petri ficativo. Id est, nedum aquam, velut obiectum proprium, & proximum, naturaliter transmutent ejusmodi semina: sed & aliena quoque corpora , quae praefatum semen , odore tenus saltem hausierint.

a. Quodque ideo, aliena illa corpora, debeant adb minimum,

34쪽

minimum, synbolizare in aliquo, saltem in mate, ria remota. Cum nil prorsus commune habeant, praeter illam materiam principiantem , quae in petris, est mera aqua. Neque enim alias, possent diversorum elementorum fructus,toto genere ad minus, discrepantes, in unum coincidere. 3. Quod

autem petrae, non componantur ex Tartaro coagulabili, tanquam materia propria , ac vicina: sed ex proprio surgant semine, quod natum est, etiam ex materia, non disposita ad petram, petrificare quidlibet. 4. Quod semen petrificum, unde herbae,

aves, nidus, corium, dic. petrescunt: potentioris sit efficaci si,quam alioqui semina vegetabilium,prae- exigentia, dispositam a generante materiam. Ide non omnis fert omnia tellus. Semen autem petr sum,arripit quaelibet,etiam procul a se aliena .Dein, reliqua semina, requirunt, ut substrata sibi materia, reducatur in liquorem sequacem, & seminis susceptivum, quem primam generationis materiam dixere, postulantque, ut destruatur quoque omnis figura, dc decor praecedentis concreti. At semen petrificum, reservata figura humana, absque intermedia putredine, aut materiae dissolutione, totum per totum petrificat, tam ossa scilicet,quam cutim. s. Quod semen petrificum, consistat in solo odore saxeo, qui est incorporale, atque invisibile fermentum. 6. Quod materia dentis, non sit mereossea : sed inter os . Sc petram media sive neutra. Ideoque & dens, sitio contactu, tandem petrificat,

quicquid sibi pertinacius adhaeserit, sive ex panificio, carne, olere, pisce, pomo, aut legumine, pulsista fuerit. Id est, quanquam in se , neque ex se, ullam habeat dispositionem, ad petrificationem. Hoc semen inquam, Paracelsium, dc suos sequaces nomine tartari, insigniter fefellit. Nam lapis dentalis, non liquatqr in aqua bulliente, instar tartari:

35쪽

nee est eius generatio, tartaro vini finitimat sed est

petrificatio animalis, neutra: ex odore videlicet,&femine petriformi, quem puls denti adhaerens, per attactum haurit. Huc spectat speculatio cornuum. Cornu nempe vaccinum , ut & soleae, sive calcei, armentorum & gregis,sunt proprio & simplici nomine. de materia cornea. Cornu autem cervinum,

partim est de materia ossea: partimque de materia lignea: adeoque & propterea spinas, atque ramos aemulatur,deciditque annue, ob proprietatem frondium, di partis lignesae, retentam. Eburitiam, magnam partem ossis habet, alteramque lapidis , seu dentiformem. 8. Quod licet plura in fontibus petrescant, id tamen non fieri, nisi insigni odore pe- trifico. Ideo enim quotquot res petrificantur,odOre loci transimulantur: non autem, quod petra de se, instar generantis, semen edat. s. Quodque ob id, petrae originale semen, immediate satum sit a Creatore, constitutumque in locis , ad sufficientiam , in terminum mundi, sussiciens. Io. Quod si petrificatio, non indigeat commento Tartari:

multo certe minus morborum generationes. II. I

Quod quaedam insectae imprimis bufo 2 licet in

nascantur ipsis saxis: attamen non petrescant, pro ut alioqui alia fere quaelibet: eo quod, vitalem Archeum, per separationem, receperint a petris ipsis: non secus atque separatur pyrites, vel metallum, a venis saxeis , quibus innascuntur, servantque, illibatam materiam liquabilem . Itaque separatus ille Archeus, manet insuperabilis a semine petroso. I a. Quod falsum sit axioma, nullius formae 1 sfieri introductionem, nisi e praeexistente materiae

dispositione. Siquidem ex subiectis, genere etiam diversis , absque materiae colli quatione, fit petra immediate. Enimvero Magi Pharaonis,dum cyniphes, vidissent immediate ex pulvere terrae, quos

no Verant

36쪽

noverant immediatas aquae soboles, exclamarunt: Digitus Dei est hic. Quia non poterant hunc effectum imitari. Nam cum terrae in aquam, regressus sit dissicillimus, cognoverunt esse longe augustius, Cyniphes factos e pulvere terrae: quam ex Virga serpentem,& vicissim: vel ex aqua, ranas, dc cruorem.

Quam dissicultatem agnoscens Sathan, non dixit.

Dic ut panis iste petrescat nam hoc contingit in natura immediate in sed ut lapides isti, panes fiant.

Unde nimirum Christi omnipotentiam ariolatus fuisset. Etenim ut a fundi fracedine, oborto semine petrifico, conchilia , crusta lapidea loricantur: quorum semen, non tam sexu ali conjugio , quam per ipsam fundi fracedinem, propagatur, & cone his ideo foris adnascitur posteritas. Ita sunt Ecaliae insectae, quarum Archeus, incrustari non potuit, nec stuperari a semine petro . Ρari causa atque bufo, omnem petrificationem forinsecus molestam, a se arcet. Non sussiciunt tamen ejusmodi vermes, medendo calculo. Eo quod horum vita ultima sub qua latet ressistentia adversus semen pe- trosum ) evanuerit, antequam in medendi usumi s assumatur. Fracidus quoque odor saxeus, si in succum vegetalem terrae quem Legas Paracelsius vocat inciderit, oriuntur strata lapidea subter terram. Homo quoque, conclusus loco fracido, primum, odore petroso suffocatus, qui odor, dein arterias, di solida pervadens , transmutat cadaver, priusquam putreat, in petram .Sic namque terra, succum

Vegetalem, odore petroso penetrati surgitque planta lapidea, quasi e semine vegetabili transplantato. Ut patet in corallo, ac Musco ejus. Sed unde foetus apud Pareum, hausisset odorem seminis petrosi 'At non id accidit primum vi seminis petrosi: sed transplantatio, facta est vi praegnantis, attentius admirantis sculptrum saxeum. Alioqui constituto

37쪽

foetu, transmutatoque in saxum, deinceps inde odor xeus dimanavit. Quo factum est, quod matris ut crus, fere totus, una cum foetu illo, petrificatus fuerit. Etenim ut fumus, carnes sale madentes, conspactasque, a circumferentia, ad centrum v lve, penetrat, ac tingit: sic & odor petrosus, carnes. Ur i mnempe e cadavere, fiat vera petra mineralis, nil quicquam habens commune cum Calculo : quem que ideo cum Paracelso, posthac, Duelech nuncupabo. Propter singularem ab aliis petris, naturam, atque proprietates. Ast fumus, etsi carnes tingat: non tamen transmutat. Quapropter inde fiat patet, quod non omnis odor, si ad rei transmutationem: sed is duntaxat, cui accedit fermentum, unde odor fiat totus semine gravidus. Petrificantur ideo na- it turaliter quidem tuo semine, at monstrose plane , supposita genere aliena , quia a semine peregrino loci. Stagnantes aquae, sic conchilia incrustant, fundo contigua, ob fracidum fundi odorem. Non item insectas aquae innatantes. Idcirco aquae decurrenteS, plerumque carent ejusmodi bestiolis Cancri etiam, non nisi locis sexatilibus reportuntur et eo quod alia loca , petrae fermento destituantur. Circa annum I 3ro. intra Russiam &Taitariam, in altitudine graduum 64. non procul a palude Κitaya , Horda Baschirdorum , penitus in petras, tranimulata legitur cum toto armento, curribus, & armamento. Dicunturque etiamnum hodie, homines, cameli, equi, greges, atque omne

concomitans curruum , & armamentorum genus,

sub dio concretum. horrendo spectaculo, adhuc in- saxata stare. Quod si inde absit miraculum , certe totus ille tractus, non nisi petra est continua, rimis pervia, quam silente per multos dies vento, depressisque superne aura, fortis odor saxatilis fracidus

qualis in cuniculis, sive fodinis aliquot, spectatur

38쪽

enecans odor spirasse potuit, suosque inambulo

nes, una necuisse nocte , quae tandem prae loci friagore, putredinem inhibente , transmutavit, creaturas quas pridem ante nec uerat. Non secus atque

Pergameni illi, in Cryptis, dcchyrotheca, in fonte. Estque ideo potus talium sontium , valde insalubris. Quia Archeum disiponit, in saxeam indolem,

torminibus infestat, vitam abbreviat, enecatque ideo praecordia, antequam bibendo, transimulentur in sexum . In Monasterio rubeo, ZOniae, prope Bruxellam, ac templi sacrario, spirant fontes aliis quot , saxa qui parieti apponunt, contra adagium. ς Gutta cavat lapides saepe cadendo. Unco namque,& securi, frequenter saxa adnata decutiunt. Monachi autem queruntur, se Strophos, sive tormina pati, nisi semine Dauci, cere visitis incocto utantur quotidie. Quatenus odor seminis Dauci, odorem saxatilem domat, & comprimit. Discant ergo Tyrones, non minus petrae, semina sua esse, quam rerum aliarum, in vita media . sub pallio odoris fermentalis: non autem in materiae coagulo Τar

I. Q Cholarum ineuitantia. 2. Materia Dueleeb putata , ejusdemque effectu . 3. cause iasse veterum, rejiciuntur. 4. Secepit Seholm putatio, qisa rata sunt , esse tMm , esse ipsam causam. s. Similis est ubique humana natura progressus. 6. Probatur error Seholarum in eausis Duelech. 7. liquor incogitantiae,in elementia, Θ ignavia Scholarum. g. Elenchus Scholarum, ιn esciente rous Duelech. s. σumenta sensu deducta. Io. Duelech, feri ex ιρμο Arro : non autem a contentu , eontra lotrum distinctu. II. Consequentia ad causarum ignorantiam. I 2. Tadium ut horas. I 3. Mechan ea Muthoria, relliciens Scholarum causas, assignaraπDuelech. I 4. Oxioma Scholis oppositum. II. Uansi tartari in calculo. I 6. Orate ei dabitur.

39쪽

NX pu GNATA iam pridem alibi , ac repur- i

gata Tartarorum Horda, quae duce Ρaracelis, morbos invaserat, hoc iam loco bellandum cum Galeni placitis, in causis Duelech. Enim vero Scholae, quaternario causiarum naturalium oblitae, duarum tantum meminere, pro generatione Duelech. Adeoque mecum saltem conveniunt in nomine,& numero causarum duntaxat : non autem in reis

ipse. Si quidem docent, materiam & essicientem, esse parentes Calculi. Adeoque urgente propria conscientia , formam atque finem , vel causas negant; vel insuffcienter de Calculo tractant,vel tandem , Duelech e serie naturalium excludunt. Imo

cum causiam em cientem omnem, velint externam,

relinquunt suis Tyronibus, concludendum. Quod

Duelech, tantum a causa externa essicienti, naturaliter constituatur, & dependeat. Materiem Calculi itaque, Scholae vocant, quandam mucilaginem, quam vocant viscidam, sive mucosam pituitam .Essicientem vero Calculi,volunt esse calorem, tam externum lecti, &c. quam ipsius male affecti visceris. In quo, sub limine , suum deserunt patronum qui essicientem negat internum, in Physicis. Duelech itaque, a solo patrabitur calore. Contra ego . Per mechanicam ostendi, nullam muci la- 3ginem, ut talem, unquam esse, fuisse, ac fore ma- 'teriam ex qua, calculi. Sin autem ipsa mucago, a Vera quandoque calculi materia apprehendatur,&sub eadem claudatur: petrescit quidem a semine Duelech, una eum propria alioqui materia Duelech , at non ratione mucilaginis , Vel, quatenus tenax, aut viscida est . Decepit enim imprimis 4 Scholas, indistincta illarum experientiae observantia. Quippe cernebant urinam mucosam eorum,

qui iam in vesica lapidem gestabant : statimque inde suspendentes ulteriorem indaginem, Victo-

40쪽

riam clamarunt, seque, proximam , atque eontinentem calculi causiam, invenisse gestiebant. Miserae profecto primum Scholae: at multo miseriores infirmi. Nam si semel, post se respexissent, facile vidi sient, rite execto calculo, cessare quoque mortin lotio ejus infirmi , illam mucaginis , &solitam antea faburram . Hinc namque Scholae certo seire poterant, quod si illa muc ago, quae praesente antea calculo, excernitur, esset aliqualis causa, vel mat ria ejusdem; ipsa seret sane, vel ab ipsa vesica, vel a calculo, vel aliunde ad vesicam mitteretur . Si ita que missa fuit aliunde, utique execto duelech, adhuc patrari, mitti, atque in dies excerni deberet: cum sectio, & ablatio calculi, saltem spectent vesicam: nullatenus autem partem dissitam, parientem, S mittentem continuas alioqui mucagines. Sin Vero a calculo, vel a vesica demum, ejusmodi mucago processit. non erit ullatenus causa: sed potius essectus calculi , praesupponens praesentem calculum . Oblaeditur nempe vesica in sui digestione , atam crudeli, & molesto hospite calculo: quapropter impatiens , partem sui alimenti. indigestam, continuo plorat, quia perficere , atque promo Vere eam nequit: novamque ideo accersit successive . Non est ergo ista mucago, materia calculi ex qua: sed hujus lugubris effectus. Atque ideo male, istam mucilaginem, in mat etiam calculi accusant. Vident namque , nec sciunt quid viderint. Pituitam Vocant, unum separatumque videlicet, de quatuor primis humoribus, in sanguificatione ortis: qui est alimentum ultimum in digestione, & proximum

solidorum, spermaticumqtie nuti imentum, e cruΟ-

re totaliter digesto , in via degeneratum , ob indispositionem partis alendae. Nam calculus in se, nil vitale habet, neque extra se habet, quam det, aut de sui semine suscitet, mucilaginem. Multoque minus,

SEARCH

MENU NAVIGATION