장음표시 사용
221쪽
ptas vires sibi applicat, atque inde novam sitii quandam actionem propriam , ac prorsus vitalem fabricat. Ideo vires , quas anima sensitiva aior pharmaco suscipit, sunt causae effectivae occasionales duntaxat, possetque si vellet. easdem praeterire. ac negligere. Quod patet in robustioribus, qui laxativa, etiam violenta, absque molestia , irritoque potu digerunt , tanquam cibos. Itemque inmorientibus: quibus est quidem pharmacorum applicatio: sed non appropriatio; ob neglectum se ilicet atque desectum potestatis sensitivae. In rob stioribus enim, non deficit calor excitans , dc tamen effectus nullus. Etenim suscipiuntur alias sta-io tim Vires pharmaci, sensimque magis magisque procedunt: dein susceptis illis viribus per animam sensitivam : haec, mox bene, aut male se gerit ad illas. Si bene: tunc suis utitur objectis in fomentum suarum virium , vel in expugnationem noxii. Sin autem perperam, jam se habet vita sensitiva morose, furiose, iracunde, anxie,&c. horumque Pathematum Ideas seminales spargit, in spiritum Gnormon in cruorem, inq; organa a pharmacis affecta, remanent effectus, id eis praefatis conformes.
Quod tractatu de morbis, itemq. de pse, luculenterio 8 demonstravi. Adeoque si mora intercedat inter applicatum pharmacum, eiusdemque eminini : id nequaquam propter defectum , aut exigentiam activitatis rerum: sed contingit propter necessitatem activitatis vitalis, emergentis, ac subsequentis ex impressione, facta per pharmacum. Non enim vis virulenta deest in ictu serpentis, licet quandoque ob impedimentum non operetur. Nam agens, ut in nos agat, indiget applicatione, impressione appropriata, di Vi sensitiva, velut receptrice pol satis agentis alterius. Idque, ut pariat productum,
quod revera, ac immediate est fructua novus, seu
222쪽
vitalis, tanquam testimonium sensiationis animae. Etenim sic multi ita assuescunt laxativis, quod nequicquam tandem operentur. Non quidem, quod calor in homine defecerit , aut quod laxativa Vires pristinas amiserint: sed anima contraxerit familiaritatem , ex frequenti illorum usu, adeo ut mitius excandescat tandem istis venenis , quam primis vicibus. Hactenus siquidem verum, atque Perpetuum est, omnem sensationem, in actione,&iudicio vitali consistere potius, quam in passione. Sive interim, ista sensatio contigerit, in sensu exteriore, sive in aliquo animi pathemate : sive demum , in naturali, aut synpathetico rerum inanimatarum sensu. Saltem liquet , quod pharmaca H o non egeant praegresso calore nostro, ut agant simpliciter: sed vis sensitiva, quae est actrix principalis, Opus habet agentibus ,& objectis sensibilibuν
ut sientiat, sentiendoque agat. Ideoque actio rerum sensibilium , utrobique se habet per modum causiae occasionalis, respectu animae sensitivae, nec pharmaca proinde operantur in cadavere. Propter defectum principalis ae immediati agentis, quod est vita, sive anima. Unde quoque sat liquet, 111 quam praepostere, pharmacorum vires sint hactenus tributi agenti, sive essicienti vitali,atque principali, & quam neglectum steterit agens principale , tam in medendo, quam essiciendo morbos. Equidem si pharmacum, alioqui deberet actuaria nostro calore, ut tali, pharmacum quodlibet, siem per, & ubique, in omne obiectum humanum , a calidum, aequaliter ageret: non aliter atque pondus aliquod semper sibi uniformiter aequi ponderat. At laxativum, eadem do si exhibitum solvit in
uno terribiliter, in alio autem, nequicquam : utrobique tamen a calore sussicienter excitatum. Imo
223쪽
in robustioribus est citra effectum. Quod autem
de colocinthide, flammula, ranunculo . &c. dixi, ad alia agentia quoq; promiscue trahendum. Imoria ferrum candens, cremat cadaver, licet nec aequomodo atque vivum. In vivis enim . primario laedit sensitivam animam , quae ideo mirum in modum inpatiens, furit, resolvit,&exasperat, sensim proprios, atque vitales liquores, in virus acutum, dein carnis fibras contrahit, ac in escharam vertit, imo in viam carbonis. Cadaver vero crematur a ferro candenti, non secus ac si lignum, vel aliud insensitivum foret. Id est, propria urit actione ignis, non autem vitae. Hanc enim praerogativam Scholae,et 3 non attenderunt, quae tamen unica, in limine medendi considerabilis. Actionem autem ignis propriam suo more, prout & pharmacorum potestates abstractas, duntaxat considerarunt. Calx viva, quamdiu sicca manet, non rodit cadiver: Vivam autem earnem, mox rodit,& escharam movet Cadaver, calce,totum resolvitur in liquamen, combibiturque, exceptis osse,& cartilagine. Sed carnem vivam, non consumit in liquamen: verum transfert in escharam. In universum itaque, vis sensitiva vitalis, primum assicitur ab objecto sensibili: atque inde demum fabricat effectum, sive ens novum, id est proprium. Juxta conceptum pathema, pro modo laesionis aut injuriae sibi figuratae. Estque hic effectus , animae sensitivae proprius : mediatus autem, in respectu occasionis excitantis. Con-II 4 sequenter quoque cumque dolor consistat subjective, in parte injuriata S lacessita; invit1 vero, velut prim lim sentiente, commoto,iudicante, 6c indignato, tanquam agente primario ; censui essentialem diversitatem dolorum consistere immedia-II s te in affectu motus animae. Scilicet dolores punctiles, lancinantes, di ambulantes, nasci ex affectibus mistis
224쪽
mistis, ab indignatione & metu : sive ex agonia, profectis. Animadverti nimirum sedulo, contracturam in unoquoque propemodiim dolore. Adeo ut oblato laedente occasonali. statim pars laesa,
velut per crampum contracta, corrugataque, dolo rem manifestet suum. Est nimirum natura, ubique tam prona in erampum, ut nemo virorum cacatu-xiat , cui confestim scrotum , ut ut laxum, statim non crispetur, & corrugetur. ob insiti enim spiritus naturalem aversionem. ab obiecto dolente,dolor perpetim , quasi comitem habet, sui membri crispationem. Est & praeterea dolor, in parte stabilis , prout in ulcere, vulnere, apostemate, dic. Hic enim, ex sola meraque indignatione aestuat. Hic enim, non se ita proprie contrahit, prout in doloribus convulsivis: sed liquorem sui nutrititium liquat,commutatquein acrem, falsum, virulentum, ac tandem, in vesicantem, vel escharoticum, inducta transfert nequitia, Sunt insuper dolores aliquot obtusi, profundi, modeste rodentes, ac stupidiores , quique errore digestionum, exorbitant, morosam potius iracundiam, quam furorem vitae, secuti. Itaque dolor omnis, e tristi affectione obiectorum, causatur occasionaliter, Ab ipsa autem vita, immediate procedit, tanquam testimonium sensus. Imo pathemata animae sensitivae, in propriam organorum perniciem, dolor non raro denotat. Eo quod ista anima, apprehendat illas partes male affectas, tanquam sui proprio vitio insum gentes, ae quasi murmurantes, has nititur corrige in re, castigare,&ispe etiam perdere. In propositis itaque terminis de Lithiasi, uterus Duelech, sola ii sui convulsione,ingentes primitus movet dolores: qui assuetis, tandem mitiores evadunt, ob minorem scilicet animae indignationem. Hinc enim
pueri, mejunt procul, senes vero prope. Quia pue-ρ γ Iorum
225쪽
rorum vesica, doloris impatiens, ex retenta urina. concepti, sese contrahit atque comprimit naturaliter. Senum vero vesica, casu iam assueto miniis
perculsa, lotium sua sponte elabi sinit. Alioqui laxato sphinctere vesicae, non est ratio, cur pueri procul mejant, & senes prope, ni si jam dicta vesicae
puerilis contractura, indolensique, atque spontanea, a tergo compressio, adhuc insueta. H g Doloris occasione Spasinus non est negligendus. Imprimis non repetam quae de torminibus tractatu de ventis docui non dolet contractum, ob contracturam sui patet de scroto indolenter contracto sed ob offensionem spiritui ac vitae illatam. Est nempe contractura, sensationis, sive doloris essectus , quanquam contingat accedente contractura , etiam dolorem augeri. Ritas mea, quia perversorum ingeniorum ferax, paradoxum hoc, cum aliis multis ridebit .Quod tamen sequensn s posteritas, lubens amplexabitur. Scholae equidem autumarunt sipasmum, per organa executiva motus voluntarii, fieri eatenus, quod dicant, ejusdem esse facultatis, functiones sanas , & morbidas,
quanquam alienis causis occasionalibus excitatas. Musculus ergo, cum solus. sit membrum executivum motus voluntarii,& nervus, org num delativum imperii voluntatis: sequitur ut docent)mustulum tametsi in sipasmo, invitis nobis actum: attamen nequaquam contrahi, nisi ab ipsemet arbitrati facultate motrice eadem , quae illum , dum Iao est sanus, movet. In qua, hallucinanter Scholae sibi contradicunt: dum sipasinum definiunt motus arbitratis quidem symptoma: attamen oriri a ple- thora, vel inanitione, velut causis proximis, atque continentibus. Attamen sat est cognitum, quod repletio, di inanitio, sint causae naturales 3 non autem arbitrates; qui causae naturales,si nervum ab-
226쪽
brevient, aut contrahant, sui aperte docent non fiet saltem nervorum attractio , permn m arbitralem Admiror quoque hac in parte, Scholarum hactenus celebratas stupiditates. Nam imprimis,nerVus, non alias quam vena,differt a musculo. Ηqc quidem,cruorem defert ad musculum, & ille, motum. Dein, praeter binas spasimi causas, ab Hippocrate forte . inventos, Galenus tertiam insuper addidit,in Scholis admissam, nempe virulentam qualitatem. Etenim viderat Galenus, ab imi serpentum, spasmum consequi, nec tamen, ictum etsi intumesceret membrui adhuc potuit credere, repletionem, sipasmum effecisse. Defectuosus imprimis quod nesciat, an nervus ici debeat ut convellatur, ιδ an vero musculus. Tum, quod fiant mortales convulsiones , in torminibus , suintoque helleboro, absque ulla nervorum laesione, inanitione, repletione . vel veneno colico. Tertio, defectuosus etiam,quod cum in spasimo, fiat membri retractio, Scmusculi accurtatio, non distinxerit ut Principem
Medicinae alioqui decebat cur venenum, musculum contrahat aut abbrevi et, relinquendo sic obscuritatem priorem. Si quidem Galenus dicit nomen Medici, esse inventorem occasionis. Quod nomen hoc loco amisit. Quarto denique. Si spa- 1aismus contingat ab inanito, repletoque nervo: id est, propria nervi passione: an ergo venenosa qua litas, imprimi debeat in nervum, vel is mustulum. ut inde spasmus eveniat Quinto , defectuosius mansit Galenus, di cum eo sequaces Scholae, cur ictus serpentis , venenosa pharmaci qualitas, dcc. fiant propria passio motus voluntarii, tuorumque organorum. Si venenum enim, debeat imprimi in musculum, ergo nervus desinet esse subjectum
proprium spasimi,& per consequens, frustra supponitur,atque requiritur ejus inanitio, vel ple thora.
227쪽
Sin vero venenum , impingat in nervum ipsum quomodo helleborus, per intestina oberrans, nervum primario assiciet 3 quomodo pharmacum , adhuc in stomacho detentum, contracturam essiciet, &a vomitu eius , libertatem dabit 3 Ridiculum saltem, quod affectorum musculorum alteritas, speciem mali efficiet, si ab affectis nervis, essentia mali dependeat. Stultumque est, Em pro sto tonum, Tetanum, opistolonumque, specifich mutari , proter mutationem musculi. Nam Musculus, semper eodem modo , caudam scilicet versus caput, trahit. Profecto ejusmodi puerilitates ex igno- δ 3 rantia morbi, & temeritate puerilis judicii, nec eia fario defluunt. Quocirca natura ζspecies morborum, iuxta causarum occasionalium speciem , non autem propter differentiam situum, distinxit. Atia 4 que adeo, cum Inanitio, atque Repletio, sint te mini plane oppositi, non possent unieam Spatai speciem producere. Durumque est credere, quod nervi inanitio, tota privativa, sit aeque Spasmo occasionalis. quantum ejusdem nervi repletio. Prout aeque est stupidum, quod repleatur nervus, in tantum, donec nervum abbreviet, & quod ex nervulo, in latum distento per repletionem, abbrevietur musculus. Quasi nervi omnes possent subitis inaniri, itemque repleri,& in immensum. tendi, in singulo epilepsiae accessu, fictis nimirum humoribus Quasi spasmus, esset musculi duntaxat accurtatio, subsequens ad nervi arefacti, vel humectati abbreviationem Θ & quidem quatenus insueta nervi repletio, nervum accurtaret, prout & altera, quae sua nervorum ariditate, nervos non minus in longum, quam in latum , minueret, esset causa retractionis
convulsivae , & non potius utriusque suppositae causae errore, nervi paterentur inexcusabilem pa
ralysin t Scilicet tam per obstipationem nervi, a
228쪽
replente sui aiunt pituita, quam per exsiccati nervi compressionem 3 & quasi esset tanta exsiccatio
nervi repentina, credibilis, aut in vivente possibilis ξ Imo , quomodo jam semel arefactus nervus puta per nimiam, ut aiunt, laxantis hellebori insolentiam ) iterum mox restaurationem, arefacti humidi sui radie alis, admittat 3 Cur fuit necesse, fingere, di admittere, nervi repletionem, vel inanitionem , si citra utramque, venenosa qualitas donet spasinum 3 Ridiculum ergo Scholarum dogma de Spatai causis , inanitione, & repletione
nervorum conscriptis. Nam etsi cum Galeno, etiam agnoscant tertiam, quae sit malignaequalitatis: nihilominus in duabus prioribus convictae haerent. Hallucinantur namque in mate Ila, objecto, essiciente, dc modo fiendi. Id est, in toto. IasQuasi nervulus , ad musculum extentus, saepe ViX
triplicis fili grossitiem adaequans . iusto amplius humectatus, debitoque aridior, tanto brevior seipso fieret, quantum musculus, sorte ad spithamum, membra contrahiti Imo quasi tam impactio hosti lis humoris , quam nervi inanitio, dolores spa-simi causareti Ridiculum huc luti siccati exemplum 1Σ6 adferunt : cum in vivis, sint impossibiles ariditates , atque etiam impossibiles essent restaurationes , dum tamen Spasmi ejusmodi, non raro, etiam sponte essent. Putarunt Scholae, fictas illas humectationes, & nervus ariditates quae vix straminislattudinem efficerent musculum contrahere, vel in pedalem convulsionem. Nec item Valet exem-plum, quod fides testudinis, pluvio coelo madida, dissiliat rupta, quatenus imbibito liquore accurtata sit. Nam imprimis duplo longius extendi potuisset, quam ejus ficta in latum extensio, eandem
accurtasset: non advertunt Scholae, membranam
madidam, fragilem esse, ut di siccam: ideoque &fides
229쪽
fides servari, in oleo pingues, ne madefiant, aut aiarescant. Apage cum exemplis, quae in vivo locum Iar non habenti I. Nam in vivo . nervi non ita siceari
possunt, ut eorum ariditas ullam causet abbreviationem. 2. Semel exsiccati, nunquam humectationem deinceps recipiunt magis, quam ipsa senectus arida. 3. Spasmum, a laxativo ortum, negant a veneno factum: nam si in solutivo, toxicum agnoscerent, sibi marsupium abscinderent. Ergo Spasmus ab solutivo,quatenus inaniente tantum, non autem tanquam a virulento pharmaco; esset ab inanitione scilicet,&ariditate nervorum. At restituitur non raro spasmus a solutivo ortus. Ergo non a, siccitate nervorum natus. 4. Omnis senex macilentus perpetuo spasino, ac universali, retractus esset. 5. Cum nervus non sit membrum executivum motus. ergo nervi abbreviatio, non arguit artuum convulsionem, quasi ad accurtationem nervuli, brachium, aut crus, sequi deberet. 6. Humectat
nervo, ita ut tanto esset brevior factus, quantum imbibito humore peregrino, in latum esset extentus cum eiusmodi humor, esset plane contra naturam, paralysin potius, quam Spasmum efficeret.
Est autem paralysis e diametro opposita, tam insensu, quam in motu , ipsi spasimo. 7. Qui posset
ictus calvariae, uno momento , omnes statim unius lateris nervos, arefacere, alios vero sibi oppositos,
humectando, in latum confestim deducere, ut
Spasmum, simul & Paralysin efficiant λ Cumque
tam inanitio quam repletio, Spasimi in causam fingantur, deberet ictus calvAriae, utrimque spasmum producere. 8. Non mirum itaque, Spasmo tam infausta applicata remedia , si cuncta morborum requisita, ignorent hactenus Academiae. Novisse ei 3 nim debebant, omnem Spasmum, ese Blas Vitale musculorum, ex Archeo innato suscitatum: cujuSoccasio
230쪽
occasio est , malignum aliquod irruens in Asech eum, musculorum vitae insidians. Quid si Hippocrates causam Spasmi, ad inanitionem, S repletionem retulerit, respexit ad Occasiones vitae prae cedentis. Nimirum quod pergraecantibus , item que multa venarum depletione , convulsio frequens esset. Mentemque Senis non capiens Galenus, ad nervorum repletionem & inanitionem hu- moralem , postero, ac suo commento tabefecit.
Spretis itaque ejusmodi anilibus figmentis, iuventuti credulae per Scholas persuasis, dico. Musculis
inesse duplicem motum , unum nimirum, quate- Iasnus est organum motus arbitratis: atque alterum,
sibi proprium. Per quem, & si sese retrahat versus suum caput: attamen nil obstat, quin spiritus, partibus illis motivis instus, illas retrahat ac moveat: prout iam ante, de scroto, dictum est. Nec enim Naturae repugnat, partes proprio motu locali subsilire, absente anima : tristi scilicet sensatione, partes alio imperatore mobiles , furiose contrahi. Cum musculis singulariter desit, alius conspicuus motus , quo designet sibi illatam noxam , praeter
eum, quo exsequitur arbitralem animae motum.
Quinimo naturale, est penitus omnibus membris,& communi partium nisui proprium, illas contrahi ob tristem illatae injuriae sensum. Quem locum, Scholae deseruε re intactum. Quare erroneum censui, cum Scholis, Spasmum credere affectionem ca- λ3.. pilis. Nam iam in hoc recediit a thesibus suis, quibus supponunt Spasimum, esse ex repletione, inanitione , Vel qualitate venenosa nervorum : nisi malint jam mutatis vicibus, Spasinum oriri ex repletione vel evacuatione capitis. Spasmus autem est accidens spiritus sensitivi, quod manifestant imprimis nervorum puncturae, Vel tendinum , itemque febres, sumta venena laxantia, ictus serpen