Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Doctrina inaudita, de causis, modo fiendi, contentis, radice, & resolutione lithiasis. Itemque de sensu, sensatione, dolo

발행: 1644년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 화학

191쪽

unico instanti, in lapsum paratus eram, cum vertigine, dc dextri lateris stupore. Adeo ut si iterum, mel tantlim, me odor perculsisset, absq; dubio cecidissem Apoplecticus. In tantam scilicet me olim temeritatem compulit ardor seiendi , quod millies

vitae non pepercerim meae. In propositis itaque terminis. Non enim odor iste, excitabat pituitam, labi minitantem , eamque e sinu cerebri, iterum removit acris novus, ac recens afflatus. Ergo si qua, dam simplicia torporem, vertigines, motus cessationem, &densus obfuscationem adferant, non est absonum his similia, intus, etiam repente ob nasci.

Nec decens est, unius pituitae, privanti obstipationi, si haec cuncta perpetuo dedicare. Memini namque, apoplecticum binis horis extinctum, cumque suspicio esset oblati veneni, instituta fuit disiectio. Ablato ergo cranio , tredecim studiosi, abstulerunt suaviter Menynges, cerebello dein modeste diducto, ne quicquam pituitae in quarto sinu repertum,nt neque deorsum decidisse in medullam spina- Iem,studiose indagantibus fuit compertum. Igi-

. t tur nunquam inducar, ut cum Scholis credam, Α-

poplexiam esse obstipationem pituitosiam quarti

sinus cerebri: ut neque credam, Paralysin obstructionem alterius lateris medullae spinalis. Imprimis infaustae medelae horum morborum, produnt ignavas causarum disquisitiones. Dein, est Apo- pleXia , tam negligenter, atque ignoranter hactenus tractata: quod in Scholis adhuc hodie, sit proprio destituta vocabulo. Si quidem a plexu,sive arso teriarum reticula, Galeno somniata, vel aliunde ipsi credulo tradita, nomen retinuit, quam reticulam hactenus Anatome nondum vidit. Sed Galenum,ut temerarium nugarum assertorem, ac ridiculum dissectorem, sua mentita reticula destituit.

Ita ut Andrea Vesalio authore, jam liquido constet

192쪽

siet, Galenum, cadaver humanum dissectum, vidisse nunquam : suamque anatomiae doctrinam, aliunde verbolenus descripsisse , non secus atque

rem herbariam e Dioscoride. Faeile ergo didici, FInedum locum, &fiendi modum, sed& totam Α- popleXiae tragoediam, atque remedia debita, in Scholis Galenicis, nec effario ignorari penitus. Confirmavit id mihi namque fanandi methodus.

Saepe namque recentem Apoplex iam, per vomitiva, alias vero additis deinceps confortantibus, loquelam,sensum atque motum restitui. Omnes vero , quorum alterutrum latus defecerat, exhibito

Diaphoretico Paracelsi, a me alibi descripto, sanatos vidi. Mercurius enim iste sudoriser , ut ab Lque ulla evacuatione fanat : ita & citra pituitae re- Vulsionem , e quarto sinu cerebri, desideratam: pem tulit. Secutus enim Sacrorum doctrinam. Efructibus eorum, cognoscεtis eos.) Α posteriori scilicet, atque ab effectu didici, originem Apoplexiae, esse positivam : non autem privativam, Vel oppilationem sinus cerebelli, factam per phlegma ist

huc repente decidens. Potissim lim, quod ex uterinis affectibus, non rare oriantur Apoplexige, atque Paralyses. Adhibitis cessantes utero remediis, iis que neglectis, vel praefocantur, vere apoplecticae,

Vel paralysi, in vitam quoque languent. Cognovi finaliter Apoplexiae limen, esse in praecordiis, in

cerebro autem, non nisi per deutero pathiam, qua cerebrum vicissim auscultat inferiorum regimini. Neque enim vomitiva, ut nec etiam praefatum sudoriserum , quicquam submovente postico sinulo cerebri, multoque minus, a medullae spinalis exili cavitate. Idque norunt, quotquot unquam

illarum partium dissectioni adsuere. Itemque odoriferae,& auxiliares essentiae, potae ad caput, si constipatum foret, nunquam deferrentur: attamen

193쪽

mox sensibiliter opitulantur : quia in praecordiis suus est gustus, suusque odoratus proprius. Quinimo,& suus tactus, hinc corpori communicatur,

medio animae sensitivae, ubique praesentis. Quod licet alibi de vita longa set probaverim i hic uniaco saltem exemplo confortasse, juverit. Itaque si, 3 quis Scammoneatum, saccharo, ac aromate larvatum virus,biberit, commendant quidem id lingua, atque palatum, pro prima vice: sed iterata, errorem larvati gustus, deteget hypochondrii horror & bibendi aversio. Quodque alioqui, linguae suave est, horridum fit praecordiis. Non mirum igitur, singularem ibidem gustum,atque tactum esse, ae inde in membra diffundi, illosque praecordio rum sensus, statim refici,odoris essentiis: tarde v ro ac nunquam, si naribus, palato, atque cranii suturis, applicentur. Etenim notavi quaedam, quaeue 4 nedum soporem, vel catalepsin : sed etiam amentiam faciunt, sternuntque mentis dignitates potissimas, sensu tamen motuque illibatis. Postmodum veto intellectus redit, abolentur Vero, tam sensus, quam motus. Quaedam etiam, foris inuncta, sensum tollunt, sicut chirurgo libertas sit scindendo, ablatisque post unctionibus , redit a actus sensus. Credidi hinc sane, Apoplexiam, SO-pores, Caducum, itemque hysterieas strangulationes, ac syncopas quastibet, esse morbos ex deute-ropathia, di actione regiminis: non autem corporali humorum, ac vaporum confluentia, in utribus cerebri natos. Equidem uterus nunquam supra Diaphragma ascendit, ast apo plectieus patrat. Non est ergo materialis attachiis uteri ,& capitis. Suffitu enim novi, quo mulier repente corruit Α-

poplectica, cum lateris paralysi , talisque perseverat. nisi sussitu e ficu equino, per infundibulum transmisso, restituatur. Vidi namque, di colli circulum,

194쪽

in muliere,repente supra menti altitudinem asce disse, quod nec humoribus, nee vaporibus est opportunum . Est nimirum uteri aspectus, tanquam

hasilisci siui, quo partes affluxu laticis quis autem iste latex, alibi docebitur in tument: prout multis

alioqui venenis est vernaculum. Perinde,quasi aquae a kendunt, ac intumescunt, utraque lunae statione, ex solius astri illius aspectu. Meipsum hae in parte depingam . Dum 6 s. annum agerem, ecfemque circa Apoplexiae considerationem disten tus: discrevi positivam nempe . quae a veneno glacia li fieret, ab altera, quae per obstipationem netvi affligit, perinde se habere, ac dignosci posse. Perinde ut qui retorto crure sedens sensum in crure amittit, propter nervi compressionern, dumque ibli sensus restituitur, sentiri lancinationes, aspiritu

vitali vel animali qui salsus est, ut ostendi libro de vita longa) Sed a stupore, qui a veneno glaciali

progreditur, si sensius redierit, nullus occurrit lan cinationis aut puncturae dolor. Contemplabar e

nim in musto, sub frigore kalendarum Ianuarii, &testa prunis paucis onusta, eminus stabat, quod saltem algidissima hyemis tempestas mitigaretur

tantillum. Unus opportunhex meis adveniens, d multavit fuliginis foetorem,& actutum testam abstulit. Sensi autem statim circa orificium stomachi, minitatum deliquium. Surgen gergo, egrediensque uno instanti, lapsus sum tecto eorpore infundum lapideum, Itaque tam ratione lyncopes, quam occipitis ictus,ablatus sum pro cadavere. Redii quidem post horae quadrantem ad sign, vitae:

sed cum tumore occipitis, sensim futuras clanii insigniter, magis, magisque dolere . Gustum quoque atque odoratum, totaliter ablato , auresque tinnire continuo. Ad singulos porto conceptus, satim caput vertigine rotabat, etiam clausia ocu-

195쪽

iis. Mox abinde nervi omnes, usque in suras, doluerunt. sic ut unica sternutatio,totum corpus lancinaret crudeliter, edendi quidem appetitus rediit, sed rotatio, ad menses aliquot me exercuit. Didici autem primum, quod vespere, ante coenam Vertigo cresceret, nempe circa digestionis terminum.

a. quod stante judicio, vertigo tamen invalesceret. 3. quod oleribus quibustibet, &piscibus non salsis,rotatio crudelius insurgeret . Notavi Turco idem gemmam mansisse integram lapso mihi, nec praeservasse, a periculo casus. Quodque Ture cois non juvet, nisi quos subitaneus cadendo metus corripit. Quod non eVenit, quibus syncope, casum praecedit ac fabricat. s. Quod vertigo esset

a cibis corruptelae obnoxiis. 6. Ac serio notavi, quod Apoplexia, vertigo, etc. pendeant ab hypOchondrio , quanquam caput mihi ab ictus concus.sione, unice videretur affectum, ac vertigo sensibiliter in capite rotaret. Attamen cum vertigo, crubos, ciborumque copiam respiceret, notabiliter Percepi, mox a praefata syncope remansisse circa stomachum, hospitem praeter naturam, praefatae vertiginis causam occasionalem. Idque validius confirmavi, quod quoties olim mare transfretas.sem, nauseabam quidem initio sub procellis, at

nunquam vomui, aut manducare desivi: sed postquam in terris liber oberrarem, percipiebam semper oberrantem vertiginem , noctu dieque motum sursum ac deorsum navigii reserentem. Donec semper tandem per vomitum vitrioli albi, liber rer. Etenim faticin navigando , nulla erat oblata offensio capiti: attamen, quasi ebrius essem, continua vertigine casum minabar, constante tamen

atque illaesa judicii operatione. Semper autem illa vertigine, liberabar unico vomitu. Sed jam in

praesuto lapse, ictus quidem tumorem in occipite

196쪽

C A p v v IX. Istae suturis, suos prodebat effectus, in organis sensuum, & nervis. At haec cuncta minime causabant Totationem capitis, quam a ciborum delectu potita simum Observabam proritari, sive exasperari. Ma-Ximopere quod unico Vomitu, pro more, clusimodi rotatio compesceretur. Unde in meipso experiebar, vertiginem, etiam laeso capite a stomacho. adeoque a duumviratu suscitari atque foveri. Ipiam autem syncopen, dedisse ictus causam, simulque reliquisse notam sigillarem in hospite peregrino, ibidem detento, Denique istam rotationem non a vapore, inferne sursum lato : sed a corporea occasione excrementi sigillati, quoties aliquid , quod istis ossicinis infernis minus arrideret, occurreret; vis eorundem impressivaque Idea, in cerebrum redundaret. Inde itaque distinxi inebriativa , a stomacho in arterias traducta, vitalique spiritui consem ista, oeconomiam spiritus, in cellulis cerebri, confundere, simulque imaginativam turbare,quia exotica, peregrinaque actualiter per arterias sursum pergebant: Α vertiginosis videlicet, quibus nempe superstite incolumi intellectu, rotationes dunta-Xat, utcunque atroces obversarentur. Nam&harum rotationum causae occasionales perstant in

hypochondriis: unde vi regiminis, ipsimi cerebrum : non autem mentis abstractas facultates tu spiritibus immediate sigillatas, vitiant. Perinde quasi ungula Alcis digito alligata, eundem duumviratus rigorem compescit in epilepticis. Perpendi etiam quasi optica inspectione , qualiter in praecordiis, primi conceptus formarentur, atque inde ad 'cerebrum missi, polirentur. Ac tandem quo pacto in deliris, atque infanis hypochondriacis, haee diversimode agitarentur, citra ullam capitis rotationem. Atque in ebriis, rotatio comitaretur illorum amentiam. Alibi vero rotatio

197쪽

rs I E LI TMx Asrtio nullam induceret mentis cespitationem. Prout alias memoria cespitaret, sospite homine integro. Profecto ut haec serio, multoque otio mecum POnderabam, reperi, qualitates in ipsis excremetis suas

sequi Ideas, ac sigillatim suas ludere scenas quas nimirum qualitatum diversas proprietates, tanquam dona seminalia, verasque formales Ideas, tum prius dilucide comprehendi: a quibus scilicet immediate robur animae sensitivae utpote eiusdem formalis classis consortes vitiaretur, Varieque subigeretur, atque cederet importunitaliabus activarum idearum. Proh dolor i tum sese mihi manifestavit fundus animae, apud Taulerum se dictus. Qui nil aliud , quam ipsa mens immortalis erat, quantis videlicet tenebris exterioribus, velut tunicis pelliceis, obvolveretur, quatenus alligata est, hospitaturque, durante termino vitae, in

ipsius animae sensitivae diversorio. Adeoque hinc dilucide cognovi, quem & ideo, libro De vita longa, inaudito sermone explicui in honorem Dei, Satanae contemtum , totiusque peregrinationis humanae magnificentiam. Docui et i m de Vita longa, caput fontem accretionis, partium sub se sitarum quod gibbosi etiam confirmanto adeoque

a capite, limitari statum atque durationem accretionis : terminos quoque describi pilis, & capita

Ideo incuria, vix canescere. Profiteor itaque cum

Scholis, a cerebro, ut fonte , lumen vitale diffundi quidem, ac per nervos dispergi, eoque absente, facultates diversoriis propriis silentes, etiam eonfestim silere occasione privativa. Nam licet sensus Lac motus, a spiritu insito partium, tam percepti Ve, quam executive quodammodo pendeant: quia tamen partes singulae vitaliter foventur, ab irrorato cerebri lumine, hujusque luminis intercepto filo, sive radio, quam primum etiam intercipiuntur

. . , sensus

198쪽

sensus & motus. Ast haec tantum commonstrant Apoplexiam privativam , non ita quidem vere morbosam, quantum accidentalem, prout superius in luxatione vertebrarum quoque ostendi. Non autem , quod proin sensuum ac motuum causa fontalis in spiritu commoriatur, licet ejus functio suspendatur, dum supernum istud lumen suspenditur. Nam sublato capite, musca aliquandiu volitat. Truncato etiam hominis capite, artus dudum saepe subsiliunt, contrahuntur, innatique morus 16 adhuc signa praebent. At Apoplexiae positivae ac morbosae, longe alia causa atque proprietas est. Subinde namque in volam. vel in unicum digitum incidit confestim sensus orbatio, stuporque, sospite tamen motu. An ergo proinde pituita, isti digito exotica, cadit in nervi meditullium ' per canalem scilicet, quo nervulus perforatus, &conspirabilis cerebro cogitatur Vel forsitan vapor pituitae insolitus, eo decurrit 3 quique sursum alioqui scandere solebat. vel debebat, natura vaporum sic ossatuente Z di vitali vi enormontica obtemperan te 3 At saltem unicus nervus, in tendinem Volae, quatuor pariter digitis sensum atque motum, la gitur: cur ergo unico tantum digito, solus stupet sensus Z Denique quis unquam vapor, vel e tenacise simo muco elatus, crassior erit, dc non aequalis illi,

qui ab aqua ascendit 3 Respondeant, quotquot in univeris fuerint distillatores. Cur ergo ad stuporem, requiretur crassus vapor pituitae quae non ens,

demonstravi sat alibi ) & non aquae simplicis, vel

. cruoris 3 Sin vero vapor laticis, aut cruoris id esse erit, tum quoque necessarius, ordinarius, atque continuus erit omnium stupor generalis, absque intermissione. Deinde si aliquis humor, vapor Veperegrinus, aut excrementosius, si causa occasio

natis hujusmodi stuporis,privativa scilicet ac oppilativa

199쪽

lativa nervi: is certe mittitur, vel propria eo decurrit sponte. Si mittatur, at saltem non acer bro, vel medulla ejus vicaria. Nam sic non confestim, ut neque ad unicum saltem digitum, digitiaque extremum , mox antea sanum, assiceret. Nec

mittitur vapor ille, a spiritu viti oeconomo, quippe qui libentius, ac promptius, per diaphaeresin proscriptus exiret. Providentiae itaque, & naturali solicitudini , cuncta semper in optimum finem dispensanti, id manifesto contradicit, Quod nimis sibi iniuriosa natura,in nervos impingeret, quae fa-3 8 cibus, melius, ac propinquius, pro solito, ad nat

rate, ac ordinarium, cutis emunctorium amandasset. Adeoque ista Scholarum vaporalis vapulanda fabula, multiplex adynaton continet. Nam nervorum canalis, recto filo, continuatoque ductu, desinit in medullam spinalem , nec ullos habet trannversos tubos, per quos, vaporem illum pituitosum,lateraliter transmitteret alioqui namque fieret spirituum totalis iactura , antequam ad executorem motus musculum, devenirent) tantum a est, quod eundem isthac vaporem assugeret. Non potest itaque is humor, aut vapor, ad unicum digitum transmitti, vel descendere multoque miniis, repente insilire nisi per nervorum meatum , cum medulla spinali communem. Atqui semnio simile 'est, quod in corpore fano , non autem querulo, confestim digiti sensus deficiat, per pituitam, non ante in nervis altioribus perceptam: aut alioqui per vaporem, heteroclito modo natum non dimissiim, nec descendentem eo, ut neque in parte statim generatum. Cum alioqui omnis peregrini hospitalitas, vel ab ipso initio, sit naturae manifesto molesta. Sed forte an lateraliter, in extremum di-

giti nervum, ea pituita , vel is vapor irrepsit 3 Attum periret axioma Scholarum, quod Impetum facienti,

200쪽

sacientI, humorum quorumvis dispensationes adscribit. Etenim non sunt in nobis , aut in natura rerum , isti humores: ac si qui essent,non proinde illis competeret vis ambulatoria: multoque minus , in illis jam excrementitiis : eo quod vitalium

saeuitatibus, motus naturales omnes, in nobis auscultent. Etenim , si pituita, eiusque vapor crassus, essent in natura, saltem a Scholis hoc loco squalenus morbosa reputantur excrementa , quorum non est itio, non spontaneus motus, aut progres.sus : ergo necessario ab alio pellerentur. Non quidem ab Archeo. qui cum Omnia proinde, atque bene agit non pelleret ad nervos , quod alias ad cutim regulariter assuevit deducere. Forsitan ergo a calore, pituita in vaporem extenuata , sursum pergit set tunc , non deorsum . in digitum declivem.

Saltem iuxta theorema Scholarum de catarrhis, rursius statim , in guttas concresceret vapor ille: non autem vaporis oberraret specie, ad extrema nervorum, ut neque ad unicum duntaxat digitum per volam properaret. Sed cur rueret repente, instar ponderis, in nervulum filo tenuiorem Z unum inquam. Sc non alterum 3 Si vero, vapor lateraliter subintret, cur unico instanti, sine praevia molestia imbibitur Z Cur non potius in carnem , quam in nervuli extremum, sua membrana cincti, impingitur Z quare causa, quae unicum atomum pituitae, vel halitus crassi, genuit, continuo non alium, piaeter

unicum illum, producit 3 Fam stipe stupor ille repentinus, a parvulo digito incipit, desinitque tandem in illo, dum tertium, aut quartum pertigerit. Subinde quoque repente omnes digiti, mortis pallorem, ad medietatem longitudinis, vel ultra, assiimunt, cum, vel sine stupore torpente motu &c. Si itaque id ex vaporosa materia , fallem non fiet ista, in cerebro, aut Nucha. Siquidem tum necessa n rib

SEARCH

MENU NAVIGATION