장음표시 사용
201쪽
ry4 D E LITA ras etrio portenderet universalem tunc passionem. Ergo iste vapor , nascetur in nervo, vel tendine: atquitum omnes simul, stupescerent, non autem succe L. sive. Nec persuadeor, cur in tranquillo sanitatis,ua por ille, existens extra nervum , intro ad nervum, vel tendinem premeretur, ubi in nobis alioqui, est indesinens diaphaeresis extrorsum. Saltem cur haec non perseveraret, cum intra se , eundem opificem, materiam, ac officinam habeat 3 Quare stupor ille mox cessat, si subesset materia, qualis esset unus de quatuor humoribus , ubique cruori con- natans 3 Si a communi volae nervo , causa jam defluat, in unum jam victum, quare ergo deinceps, ad
alium defluit digitum sanum, nec sistit in primo ΘCur,si ab unico nervulo, in omnes propagetur, non simul etiam omnes infestast Quare& pari causa, si per unicum, tam motus, quam sensius authorem nervulum, delata Solum manuum frigus, causat stuporem ab extra,& dolorem intus, sine ulla vaporum, aut humoarum incidentia. Tandem , nervi non sunt in digitos: sed in tendines inserti: cur ergo sensus laeditur,& non motus 3 Cur non simul stupor extenditur per totam volam , uno tendine tectam Z Si tendines patiuntur hanc comminatam paralysin : jam est recessisse a nervorum communione, ad densos, si Q non perforatos , nec canalitios tubos tendinum. Non pervios inquam, si idcirco non pituitae incidentiis obnoxios. Quidam a Quartana , Splenem affectum retinuerat, itemque manus sinistri stuporem, cum mortali pallore frequenter recurrentem.
Atqui quid viarum commune, Splen cum nervis digitorum servat p ut scilicet pituitam , di halitus crassos, ad solos transmittat digitos p An enim Lien mittit vapores in cerebrum , quos inde cum
motus, si ab unica; sed subsequentereat- laeditur sensus, & non
202쪽
i utis & actionis substitutione , delegatos vult ad digitos sui lateris, vel ad oppositos t An ergo oppilatus Lien, plus ad cerebrum,& Nucham evaporabit,quam sanus, non impeditus, continuaque bi- 6i Ieatra gravatus t Certe particularium insensilitates, ac stupores prosecutus sum, ut totalem Apo-plexiam rectilis intelligeremus. Miseror interim Scholas, non accuratius examinasse, sua figmenta humorum, & vaporum, horumque tam festinatum,ac ridiculum decubitum. Nec semel aestimasse,quod sicut ambientis aeris frigus, est narcoticum : ita naturam paralysis , nervorumque consimiles passiones positivas, non distinxisse a consimilibus privativis. ut inde didicissent, positivos affectus, nequaquam consistere posse, absque narcotica, mortua materia, & qualitate. Quae si satis si creando stupori, ubi extrinsectis attigerit partes sensitivas,quid non sit effectura, si ipsem localiter feriat nervum. Equidem si vapore tenus attingens iuxta Scholas) mox periturum sensus essectum, dederit : quidni semel saltem cogitarunt, quod
poterit tenaciori materia, contumacem, atq; durabilem paralysin suscitare 3 Porro, ubicunque ejusmodi anodynum, concludatur, in Duumviratu corporis stomachum atq; lienem intelligo) syncopen 6 3 movebit subitaneam , & apoplexiam positivam.
Paralysis vero, est plerumque unius duntaxat lateris, unicoque velut sagittae ictu, defectus irruit. Velocitas autem insperati casus, terrorem in cerebro ac medullis parit. Id est in spiritu, horum incola, & sensationis illius authore. Itaque ob suum terrorem, contrahitur medullae debilius latus. Est nimirum Paralysis , produmam illius contractiirae. Estque in omnibus, semper unum latus, altero de' 6 3bilius. Idcirco mulieres, quae ut timidi plerumque sunt animi, per terrorem, corruunt frequenter in
203쪽
Paralysin, absque Apoplexia. Id enim psoprietatIs
terror habet, ut poros confestim claudat, si subitaneus fuerit. Steteruntque comae , vox faucibus haesit. Quia naturale est, ut venienti hosti, ianua claudatur. Etenim in ictu calvariae, resolvitur latus suppositum, oppositumque contrahitur. Suppomtum nempe , quia magis terrefactum: contrahi 6 turque oppositum , qpia irritatum. Enimvero let vulgus, praeaugurari Apoplex iam ex brevitate colli. Nam brevitas colli, non arguit pauciores vertebras: sed lingularum minorem profundit rem. At quid istud habet commune, cum pituita vel cum quandoque futura oppilatione quarti sinus cerebri 3 ut scilicet unum ex altero causaliter praesagiri debeat 3 Nam brevitas colli, non continet nudum signum,aut praedictionem Physiogn miae : sed insuper , causam aliquam occasiona- Iem. Saepe namque post hesternam crapulam, Vertigo, scotomia,Vomitus, digitorum stupor,&c. obveniunt ; quae Apoplex iam minantur, & praecinunt, non quidem occasione organi idonei ut decolli brevitate) sed quia praeludium habent ab A- poplexia, solo gradu, atque intensione distans. Si ergo a praecordiis, vertigo i lia, & stupor post cra-Pulam, quatenus materia occasionalis, inferiore adhuc gradu fovetur ab Archeo. Ergo ubicunque istud venenum anodynum , in gradum evehitur. Apoplexiam facit , ex iisdem sedibus natalem, Qua per sextae digestionis errorem fit anodynum istud , ex alimento , unde tandem etiam Paralysis occasionaliter. Brevitas ergo colli, brevitatem viae, ac promptitudinem,a pricordiis in caput, pro Apoplexia requisitam, subministrat. Id est, facili ει rem organi promptitudinem. Etenim Scholae, in parvis, aut comminatis Apoplexi is, institutas frictiones extremorum , asserunt proficuas fuisse
204쪽
quandoque,dc inde revulsionem pituitae, atque va- Porum C capite, coniicientes , praecipiunt frictiones , usque in pellis atrocem decorticationem , &cIysteres acres. Pellem nimirum excoriant, ne sensus ibidem deficiat. Oblitae interim suae regulae, quod sensus e cerebro totus pendeat : frustraque u sit crura decorticari, ut pituitam , e quarto sinu ce- .rebri revellant. Nesciunt enim quorsum eam revellant. An in anum e cerebelli sinu elicere debeant per enemata; an Vero eandem e sinu cer belli, percutim, fricando exigant. Ridiculum totum , quia di ipsae ridiculae t Interim an potius cutim , quam Vapores detrahant, testentur mecum, astantes. Scio tamen certo, & si quis totus excorietur, nequaquam tamen Apoplex iam, aut Veram Paralysin, seblatum iri ullatenus. Nec video, quomodo tueantur suum theorema. Quod scilicet pi- η tuita in quarto sinu cerebri, sit amborum horum . malorum causa continens & adaequata. Etenim
concredo, frictiones parum iuvisse, ubi venenum istud anodynum ac cadaverosium, in solo est cot-poris habitu : Sed quid agent crudeles illae frictiones, si istud anodynum, primario in praecin diis sit sium 8 & quomodo probant per frictiones, pituitam e cerebelli sinu trahi 3 Seio itaque frictiones, ut sine discretione, & cognitione causarum, atque locorum distinctione institutas : ita quoque irritas fuisse, de futuras semper. Ridiculum nempe, &crudele, cutim ad excoriationem fricuisse, & oppilationem in meditullio medullae spinalis, causiam affectus assignasse. Quja quantulacunque frictio, si qua foret pituita in mundo, eaque in praefatum cerebelli sinum illapsa, illam unico grano tollet nunquam. Quin potius, datis hypothesibus, eandem continuo augeret. Quia materiam si re- 6s
205쪽
&inpinget in canalem spinalis medullae, qua parte
semper se fit angustior, eoque magis, quod ordinario,majorum vasorum, in inferiores, di minores sui ramos, sit dispensatio. Tum etiam , quod eius modi pituita , sequestrata a reliquo cruore , enset merum excrementum, nec ideo difflabilo abs-- que capite mortuo , sive residuo longe duri re. Ideoque frictio, si trahat, & revellat quoquo modo , sentiet etiam ordinarium illum naturae nisum. ut non a sinu posteriore, ac inferiore, sursum cerebrum retrogrado motu: sed ad strictiores,
ac inferiores tubos Nuchae, oppilans ista pituita traheretur. Praesertim dum in Paralysi, spiritus sensitivi, parce, aut plane nihil, defluant, qui pituitam istam propellere possent alioqui Frictio igitur. quatenus exhaurit, spirituum sensitivorum egest
tem, potius accumulabit. Generatur autem anodynum apoplecticum, per modum caeterorum naturalium. Nimirum, occason aliter excrementum
aliquod ob nascitur, ductu materiae proprio : Αrcheus vero, illud excrementum sentiens, atque horrescens, fugit, atque ideam cadaverosam e crementi concipiens, illam sibi inpertinenter imprimit. Unde confestim, tanquam ictu iaculi suscitatur Apoplexia. Huius autem anodyni nativitatem, plerumque aliquot dispositiones privil pr ce-7 Q dunt. Quae itaque si in cerebro contingerent, cessaret querimoniae locus, quod nempe Apoplexia fiat in instanti,quapropter Densuiu, sive ictum vocamus , quod nimirum, per modum ictus, inprovisa superveniat. Locus ergo nativitatis A poplexiae, in praecordiis est; Ideoque dc signa habet praenuncia, vertiginis, stuporis, nauseae, etc . Locus ergo
Apoplexiae, in Archeo praecordiorum est: in partibus vero singulis, pro stupore particulari. Quia
errore digestionis, liquor Toxime assimilandus, ob de iis
206쪽
ob defectum Archei, degenerat in venenum an dynum,fitque occasionalis materia tanti mali,excrementum inquam) sigillatum, ab Idea Archei horrescentis,in Rcem sigillatur hostilitatis sus coquam
memoriam referendi. Quod autem inde non recedat . nec obsequatur cognitis a Seplasia remediis, doceat ipsa Quartana, quae hactenus in Medentum obprobrium, suam iterat scenam pro lubitu. Si quartana Scholis incurabilis: multo magis Apo-plexia. Anodynum etenim Apoplecticum , mitius quide in se est, quam Epilepticum: sed longe atrocius infestat. Etenim priter stupores, mentem ferit, soporem ac catochum patrat. Quod si praeterea, di acrimoniam acquirat, ulcera parit maligna juxta anodyni mortificationem. Quia autem virus istud, ponticum est, ideo atrophias minatur. Observavi etenim Chymicum, qui dudum circa aquas regias γ Tfuerat commoratus, incidisse in palpitationes cordis terribiles, tandem in dolores brachiorum, fuitque illi os, in latus dexterum, convulsum, patiebatur quoque noctes insomnes,& brachiorum dolores profundos, qui tamen non exasperabantur ad tactum. Insigni quoque macie contabuerat, propter aquarum conceptas ponticitates, frustra interim qn libet tentabantur exteriora remedia, s neque enim sumtibus aut famulitio pro illo parcebam in m lo autem laudano, per dies tredecim exhibito, plene restitutus, habitum dein mox, atque pristinum robur recuperavit. Quja enim austera ponticitas liquorum, piritum sensitivum contaminaverat,cujus productum , lancinabat Archeum, os convulsum ad latus, ac digiti lateraliter detorti, Apoplecticum quiddam reserebant. Αst quia non ascendebat epyicordiorum gubernatore: sed duntaxat odores aquarii spiritui sensitivo influo , sese immiscuerant,pςxsecta non fuit viri illius Apoplexia,licet alioqui ν sat veris
207쪽
7y sat vertiginosa. Quod autem dicam anodynum
ponticum, quod in Opio est amarum, non au tem in Hyoscyamo , aut Mandragora: ac praedulce,in vitriolo, & sulfure . Hoc imprimis detegit errorem Scholarum , dum e saporibus vulgaris, vires ariolantur simplicium .Enim vero scio nondum sat digestas rerum vicissitudines aut maturitates; nec item verum pro falso cuique placiturum: subiiciam ergo anxietates aliquot, quas mihi regulae Scholarum Apoplecticae peperere. Dum enim mineralium examini, plus iusto insisterem , sensi ex quorundam illorum suffitu , instantaneam Apo-plex iam,cum defectu sinistri lateris, adeoque cecidissem praeceps, si unica adhuc vice , illius loci aerem inspirassem. Quapropter imprimis didici, Paralysin non esse Apoplexia posteriorem , in duratione. Tum denique, in sinubus Cerebri, nullam esse oppilationem . Etenim iam pene corruC bam: & nisi caput a vase, unde teter spirabat flatus, divertissem, a poplecticus ruissem , & cadere paratus eram. Jamque tum mihi brachium decidebat, & crus stupidum, sensu, motuque deficiebat. At nunquam Scholae ad haec respondebunt, si pituitae nil, in quartum cerebri sinum ceciderat unquam , quomodo effectus, in me erat sua causa priori Sin vero eius aliquid deciderat, quod saltem sinus medietatem opplesset, quorsu ista pituita tam celeriter retrocessiti Curve pariter omnis Apople. Nia, eadem opera, non sponte sanatur, eVanescen te ejus essectrice pituita 8 Sin autem malint subterfugere, a tetro vapore, & non a pituita, meam poplex iam venisse: Saltem cur teter ille fumus, citius ad quartum sinum, quam ad priores, naribusq; viciniores, ac obedientiores delatus est 3 nisi fori Epriores leprosi, & ignavi, ac sine sensuὶ Imo nervi
umnes, solia sensibus deputati, a prioribus accipi
208쪽
unt sinubus spiritus sensitivos. In prioribus vero cerebri ventriculis nullum sensi obissionis signum:
non venitur tamen deforis ad quartum, nisi per anteriores omnes. Sensus item, praeterquam uno latere obtusior,& motus constabant, sim utque judicium suadens recessum. Itaque an pituita, aliquot iam annos expectaverat, ad oram quarti sinus: ut semel repetito illius fumi vidore, velut dato classici signo, rueret praeceps in cavea mi Cur ergo salienti profugo mihi, pituita non cecidit3 etenim in cadu- co, ruut principes animi potestates, dc sensus utroque latere, perstite solo motu: cum tamen omnis nervus, etiam motui dicatus, sentiat. Debet ergo cerebrum, eiusque sin Is omnes, utroque latere affici , ubi sensus interiores, eum exterioribus, Velut
extincti, sopiuntur. Quomodo igitur solus perseverat Z Quomodo in epilepsia, Apoplexia, & Par lysi, sopiuntur sensus, cum in Apoplexia,& Paralysi, solum obsideatur pro medietate organum motus 3 Dicent, in epilepsia, pati cerebri anteriora, posteriora salva manere. Imprimis cur ergo artus contrahuntur, si organa motus sint liberat Memoria potissim tim laeditur in Caduco: ergo & ipsa erittantum in sincipite8 Sed concesso quod petitur, cur
ergo omnis nervus motui dicatus, per medullam spinae, a tergo cerebri saliens, sensiim amisit; non
autem motum 3 Ergo cerebru tam retro, quam ante , in Caduco percellitur, a causis praecordialibus. Saepe enim moribundus aliquis, adhuc sentit, loquitur, auditque,ablato dudum antea motu in inferioribus , per nervos spinalis medullae explicatus. Bene valente cerebro, saepe ab inferis, inopina syncope irruit, labiturque tam sensus, quam motus, unico instanti. Si id a fumis fiat; deberet primo sensus, ac dein sensim motus , deficere: eo quod
anteriores sinus cerebri, viciniores sint ori stoma-ν s chi,
209쪽
chi, quam perexilis ille postremus. Idque tardi L. si me prorsus contingeret, si Amplexia, ex oppil
tione esset. Denique in acerrimis torminibus, cum integritate functionum mentalium, imo &absque eapitis dolore, contrahuntur artus, qui mox dein paralysi plerumque feriuntur. An ergo Ventu Sdolor, oppilat spinalis medullae initium sine Apo-plexia 3 Sic nimirum, uiuae pe ambae manus, atque pedes reλlvantur, ac motu priventur. Ergone iam utroque latere, oppilatus est quartus cerebri sinus Cur soli artus, orbantur motu, atque sensu, non item organa intermedia, eodem timere, medio, atque interstitio,motum suum sensumque mendia
eantia ὶ Quae est enim cognatio intestini, cum illo postremo sinu cerebelli 3 quisve consensus hujus
sinus, cum artubus extremis 3 ut hi scilicet poenam aliunde promeritam luant 8 Necdum enim sat constat, cum sensus & motus, unico fiant nervo, in plerisque tamen quomodo alterutrum laedatur, sospi- γε te altero. Quapropter hanc quaestionem per theses primus elucidare debui. I. Cerebrum non sentit per se, vix in se. Duabus autem tegitur membranis, sensus acutissimi. Adeo quod uensus peracutus, magnaeque aut horitatis sit majestas ubique, in stomacho, utero, menyngibus, intestinis, nudis scilicet membranis, etc. a. Correlativum illius est. Spiritus animalis, quamdiu intra sinus cerebri formatur , aut Vagatur, non sentit, neque sensus particeps, inde fit cerebrum. 3. Spiritus ille, non recipit sensum a Cerebro, cum sensu careat ipsum c rebrum . Ac per consequens, nec suscipit spiritus iste, ultimam suae perfectionis, ac sensationis manum , in sinubus cerebri. 4. Medulla spinalis, interno sui nucleo, est continuata cerebri substantia, vestiturque ideo membrana, menyngibus continua. 5. Omnis nervus, intus ideo est medullaris,
210쪽
extra vero, sua tegitur membranula. 6. Creditur spinalis medulla, per medium sui, quoad vivitur, pervia, qua spiritus motivus dispensetur, aequabiliterque per longum illius medullae, ac nervorum, extenditur . Etenim suum istud vitale lumen, di-xadians, defert imperium voluntatis sive nutum, ad musculos, organum executivum motus illius, quem anima sibi arbitraliter proposivit. 7. Mandatum animae, instantaneum est. Non quidem quod ad singula motuum momenta puta in Cytharoedo spiritus decurrant, mandati characteribus insigniti. Nam quamvis motus contingant, administris spiritibus: tarda tamen nimis horum essent obsequia. Quapropter solo luminis radio, in instanti, mandatum . sive nutus animae, de se tur. Perinde ut objecta visus, in momento, etiam eminus, percipiuntur. 8. Sensus, cum nullus, Vel saltem surdus, sit cerebro : acutissimus Vero Me-nyngibus;Ergo lumen sensus, non defluit per se b- stantiam medullarem, ac centralem nervi, ejusque tubum: sed anima sensitiva dira diat sensum, ac psε-cipue a Menyngibus, per membranas nervorum
tegmina, communicatur partibus nerVo contiguis,annexisque clientibus. s. Ergo substantia duplici , duplicique nutu sensitive, formatur lumen, diradians ad satellites sensus, ac motus. Fit hinc, quod sensus laedatur, sospite motu, vel contra. Ob diversitatem participati luminis, per diversa organa delati. Quare nunquam satis laudabilis Altissimus qui tam nobiles facultates, in membranis. cerebri, stomachi, atque uteri locavit, vitam, ani mam, totumque in se hominis regimen, in se continentibus i Etenim si Chiromantiae, aut Physio- 75gnomiae est fundamentalis veritas, sunt lineae, tam an fronte, quam in manu, quae futuram quando