Casti Innocentis Ansaldi Ordinis Prædicatorum De Romana tutelarium deorum in oppugnationibus urbium evocatione liber singularis

발행: 1753년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

21쪽

2bere , doeent universi qui de antiquitatibus loquuntur Romanis, tametsi brevissima usi oratione in re ceteroquin dignissima commentario 'mirum enim quot quantaque ejus e cognitione profluand consectaria Romanam undique rem , Imperii jura scilicet atque arcana , Religionem Romanorum veterem, ritus ac caeremonias , Pluriumque loca Scriptorum mirifice illustrantia Haud pauci , fateor , Romanae Gentis de rebus -adhuc supersunt veteres egregii Scriptores, qui augustiora quaeque & celebriora lato complexi calamo, Senatus Populique Romani aut Principum acta, uti Historicos adprime decebat, Posterorum commisere memoriae . Uerum iidem nonnulla , quae speciales aliquas ad consuetudines , Vulgaresque pertinebant ad ritus , praeter

misere, quod uti Bodino olim , s I) Clerico dein animadversum, sa) J aequales perpauci Li

bros notissimis de rebus ac vulgaribus scriptos legere sustinerent . Itaque quum Historici praesentium tunc temporis animos sibi conciliare coisnarentur , & fama sua frui , id memoravere quod hominibus aevi sui haud satis notum esse

poterat, ommissis quae omnibus nota erant, unis

de factum , ut ejusmodi res posteritatem fugerint , quod paullatim in desiuetudinem abeunatium memoria a nemine servata est. Optandum autem sane csset, Commentarios nos habere vulgariia

22쪽

aribus de opinionibus atque de consuetudinibus hominum ea scriptos aetate , qua eaedem Vigebant ' multa enim servulis etiam notissima tempore intercidunt , quae ne summa quidem diligentia veterum e ruderibus postea erui possunt, unde & eruditissimi nunc quique Viri haud parum sudant, quod eas ignorent. FGrtasse & ea, quae minima videbantur, aperte nimium describere fas olim non fuit, quorum scilicet nervus Vulgo occultari merebatur, aut quum ex iis ali. quando erant , quibus aliud reipsa agebatur , aliud videbatur agi . Recentiores Scriptores in aliquibus veterum consuetudinibus inopes rerum fecit aliquando copia ; nam aut de universa alicujus gentis historia, aut de aliquo plurium una populorum more loquuti, corticem lambere coinnati , intima non attigere . Et locupletissima quidem , aetate nostra , legimus edita Romana. rum Antiquitatum syntagmata , adeo ut , aliquorum in sententia, ea super re nihil reliquum esse videatur, quod liberaliter institutus homo,& a recoquenda crambe prorsus alienus, Valeat Commentari. Verum , ut ego aeternis dignos laudibus existimo Heroas illos, qui hoc in pulvere diligentissime sudarunt , ut pluris etiam facio illos , qui rerum hujusmodi copiae pertaesi , Etruscam rem illustrare bonis avibus pergunt , haud ita tamen actus sum , ut supervacaneum putem , nonnulla periunctorie adhuc memorata diligentius perscrutari . Extat quidem Henrici Cocceji Dissertatis Iuridica de Evocatione Sa-

23쪽

erorum , s I) in qua tamen neque de argumen to nostro egit , neque illud exhausit prologi siquidem ipta instar est operis de Jure silmmae

Potestatis erga sacra, ad L. q. 2. ff. de Re r. Div. soletit, qui liberare eum locum Religione volunt , sacra inde e care : quod exaugurationis genus erat. Hujusmodi igitur inter evocationem , , bellicam discrimen os t. Ad priorem pertinet quod Festus Ρom pejus scribit: Norae Curiae proinxime eo itum Fabricium aedificatae sunt , quod primum amplae erant veteres a Romulo se Iia, ubiis pσpurum sacra in partes triginta di tribue-.riit, ut in iis ea sacra curarent, qu ae, cum ex veteribus in novas evocarentur, septem Curiarum per Religiones evocari non potuexunt. Itaque Forenses

Raptae, Vellensis, Velitiae res divinae sunt in ve-repib9s Curiis . et ) Hac autem de Evocationen S non agimus in praesens, 1ed de bellica, de qua obiter Coccejus . Itaque quum operam inoo posuerim ego meam , ut ejus , quam mihi

pertractandam assumsi provinciae non oram mo do legerem , verum ejus originem , caussas, formam, arcana, eonsectaria pro viribus aperirem ,

in eam paene erigi videor posse spem fore , ut dissertatiuncula haec mea, quam paucis absolvi, ne majore viderer scripsisse copia quam delectu, ac diei ione tumultuosa verius, quam composita, aliquam adferre legenti valeat cum jucunditato conjunctam utilitatem.

24쪽

I . veteres inter, qni Tutelarium de Numinurn Evocatione scripsere , se 1 e offert, σά πρωτίω

rius Flaccus Auetores ponit , quibus credat in pugnationibus ante omnia solitum a Romanis αδ cerdotibus evocari Deum , cujus in tutela id Oppiadum esset , promittique illi eundem aut ampliorem locum apud Romanos cultumve. Sequitur Macroabius , cujus testimonio , Constat morem Romano rum arcanum oe multis ignotum fuisse , ut cum Obsederent Urbem hosium , eamque iam capi posse

considerent, certo carmine evocarent Tutelares Deos,

quod aut aliter Urbem capi posse non crederent Iaut etiam s posse, , nefas existimarent Deos habere captivos. sa) Accedit Festus dicens : 3ὶ Pere grina sacra appellantur quae ex mocatis Diis in oppugnandis Urbibus Romam sunt conlata . Missa Vero in praesens faciam Alexandri Neapolitani, Ulti Gregorii Gyraldi, Rosint, Laurentii, Box hornii, Ormanici, Rollini, aliorumque hac de re testimonia recentiorum , quae nil sunt aliud , quam nuda Macrobii verba . Aptiora autem Plutarchi, & Servii dicta adferam in loco. Macrobii testimonio, nestio Marone nitide ac evidenter magis ad vetustissimum Sc occulti sitismum hoc sacrum respexit. Ille siquidem Trojae obsidionem & incendium , in aeneae narratione Didoni iacta , Romano more , describens , Vi-

25쪽

ctos non modo memorat Deos captosque Pe na res, Verum & quum jam moenia armatus hostis haberet , se se in arma praecipitem serentem AEneam , extremamque ad ultionem Socios ita

hortantem inducit: si)Jusenes fortissma frus

Pectora : s vobis audentem extrema cupido est Certa sequi, qtiae si rebus fortuna, videtis. Excessere omnes ad iis, arisque relictis Dii quibus imperium hoc fleterat. Ad Evocationem & Venusinus respexit Uates

dum a scribenda belli Civilis inter Caesarem &Fompejum historia Asinium deterret Pollionem , eumque laudat , quod de Dalmatis triumphas.

Juno Deorum quisquis amicior Iris inulta cesserat impotens Tellure . Demigrarat inde , ita interpretatur carmen CLDei preet , s 3 ) velut re ere satis impotens , ex

veteri porro consuetudine Eomanorum , qua eucca

bantur ex obsessis Urbibus Dii eartim Tutelares. Jovem, quum inde profligandi Galli obside rent Capitolium , sic ad Tutelare non periturae tunc arcis Numen loquentem inducit Ovi

26쪽

Petronius in descriptione excidii Trojani: si Peritura Trois perdidit primum Deos. Quos evocatos ostendit , Graecorum de populo subjiciens:

Contraque Troas invocat Trojae sacra. Juliano autem milite diripiente Romam: Tergo tanta lues Divam quoque numina vidit Consensique fugae caeli timor. Ecce per orbem Mitis turba Deum, terras exosa furentes Pax primum ante alios, niveos nudata lacertos, Abscondit galea victum caput, atque relicto

Orbe fugax Ditis petit impiaιabile Regnum. Huic comes it submissa Mes, m crine soluto

Iustitia, oe maerens lacera Concordia palla. Helena, apud Senecam, in Troade: Proseratum Ilium est, Vers Penates. Atreus vero, se se adversus statrem ulturus, in

Thyeste:

. moti Lares , Vertere vultum.

Utinam quidem tenere fugientes Deos Possem, oe coaetos trabere . Statius, qui carmina Thebaidos sua per ambages totus Deorumque ministeria & fabulosas eorum modulatus est curas ., hoc esset in opere integer inserendus , ejus si ima ad accedentes A . aut i In Satyris.

27쪽

aut excedentes Urbium in oppugnationibus de spectantia referre placeret ' nec enim alius est Vates , qui plusquam poetice liberum praecipitaverit spiritum , feceritque simul animi vere supera cognoscentis, seque ferentis iii per aethera fidem . Itaque ut e multis pauca tacem emur , apud eundem excesserat oppugnata e Lemno, Captasque refugerat arces Exsaturata Venui. I )Alter autem Thebarum Deus in prece ad Iovem visum decernere Urbis excidium: Anne triumphatos fugiam captitus ad Indos P

Postque non multa: . Et per tentoria sermo Unus, abisse Deos, dilapsaque Numina easeris. Demum:

Sunt m diris sua Numina Thebis 'Grstan nobis modo qui favere, recedunt. s 3 3 Eandem respexit ad recedentium creperis &conclamatis in rebus morum consuetudinem Silius Italicus in Oratione Gestaris Carthaginiensium in concilio bellum adversus Romanos sua

Nos nos contra ibimus holem, suris procul a Uria dominos depellere 'Vis Vel Iove non aequo Mum es o sn fata repugnent , Et jam damnata cessi Carthagine Mavors,

r Lib. Thebaid. V. a) Lib. Thebaid. VIII. ab Lib. Thebaid. X. Lib. II.

28쪽

Dceumbam potius et nec te , Patria ine ta, dedam AEternum famulam , liberque Acheronta videbo .

Et inderon prodita Templa Expussi fugiant manes . Quae ad Verba Heyntas, ntiqui, inquit, si)primo omnium in Urbium obsidionibus manes excantabant , cantuque eliciebant.

Claudianus, imminente bello, sic ad .ολιῆχον

Dic agedum, quae causa viae ρ cur deseris arces usonras, caelumque tuum pAlio autem in loco negat idem Poeta deserere Praesides Romam posse , ea iterum ratione ad Evocationis caeremoniam amoenissime adludens majorem quippe quemdam natu hisce inducit Alaricum a bello adversus Romanos deterren

Quid mihi nescis quam proprio cum Tibride Romam Semper in ore geris ' referunt s vera Parentes, Hane Urbem insano nullus qui Marte petivit, Laetatus violasse redit, nec Numina sedem Desituunt. Non solum autem Poetae, sed Historici etiam Evocationis bad morem suis in operibus adlusere . Tacitu Hierosolymorum oblidionem excidiumque describens , Deos Tutelares arbitratus est ab oppugnatis excessisse moenibus: Expassae ,

29쪽

inquit, s I ) repente Delubri fores, audita major humana mox e Excedere Deos ut ingens motus excedentium . Haud inficior quidem , Angelos, qui in Templo residebant , alia tunc de caussa abire debuisse , uti Iudaei Christianique Scriptores testantur ; nam & in morte Christi , scisso Templi velo Sancta Sanctorum ab indignis Ponta scibus recesserunt. sa) Verum quis ignorat, Tacitum non habuisse rectam imaginem rei , &Judaeorum de sacris σα- esse loquutum , more scilicet Gentili , ut animadvertit Clericus , ) & interpretatione Romana : iccircti ad consuetudinem respexisse Deorum , qui oppugnatas relinquerent sedes, qui se se.ad Romanas, adque victores pro rerum Vicibus commutata Voluntate reciperent λΡrudentii autem in carminibus non obscure,

sed apertissime traditum legimus obtinentem olim apud Romanos in oppugnationibus Urbium , Deorum Praesidum Evocationem . Ait siqui

Sed quia Romanis loquimur de eultibus, ipsum Sanguinis Hectorei populum probo tempore longo Non multos coluisse Deos, rarisque sacellis Contentum , paveas posuisse in collibus arar. Innumaros pose deinde Deos, virtute subactis Urbibus, ex elaris peperit Hi Roma triumphis.

Inter i Lib. Histor. V. CRP. 3. a) S. Leo Serm. VIII. De Pas. Dom. 3 Art. Critic. Part. II. Sect. I. Cap. XIII. f. I . 4b Lib. adv. Symmach. II.

30쪽

2IInter fumantes Templorum armata ruinas Dextera iactoris semulacra hosilia cepit, Et captiva domum, venerans ceu Numina, vexit. Roma triumphantis quoties Ducis inclita cur mPlausibus excepit, toties Araria Divum

Addidit, o spoliis Mimet nova Numina fecit:

Numina , quae patriis cum moenibus eruta, nullum

Praesidium potuere suis asserre sacellis. Apertissime etiam hoc de more apud Roma, nos usu habito S. . Ambrosus, de eisdem quum dicat: I J Captarum Simulacra Urbium , victosque Deos, o peregrinos ritus sacrorum, alienae superinitit ronis aemuli receperunt ' abest enim adeo , ut Priesides in Urbem transferendo hostium Deos, ceteraque Templorum Religionibus destinata , sacrilegio pollui se Romani crederent, ut ea portus ex consuetudine , sacroque, uti autumabant, e ritu , exquisitam togatae Gentis Religionem , studiumque erga Deos suum, vehementer ostentium iri non dubitarent. Inter recentiores ad Evocationem elegantissime adlusit tua in Argent de Barclajus, qui in Palladis , quae singit, 1 olemniis: Is autem, ininquit , s a ) sacrorum ordo erat. Cum lucebat novus dies, s quod Minervae Templum in proximo erat, illuc deferebatur simulacrum , cui honores haberi consueverante Sin minus , ex commodissima aede evo- sabatur , qui Deus Deaque habitabat, ut quia duo

ab Lib. Arcenid. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION