장음표시 사용
41쪽
quod contra esse videbatur ex opinione Gentilium . Daemonas in Simulacra ingressos olim , inque cavis eorum nidulatos dixere etiam Christiani nominis Patres. Totus erat, ut hac lege,& ratione Simulacrorum virtutes, & Opera enarinraret Lactantius, & inprimis celebrem illum Sempentem Epidauro Romam accersitum, qui pestilentia Urbem liberasse ferebatur, sed per inhabitantem sibi δαμιον, χὴν . I ) Iulius Firmicus Maternus de Serapide disserens aiebat : Sed σin ipse Simulacro, sicut in ceteris, ex assiduis sacrificiis, immundi Daemonum Spiritus colliguntur ἰ α) Heinc in Spiritibus ejusmodi a Simulacro. rum antris ejiciendis labor eorum, qui primis a Christo nato saeculis, sanctitate eximia erant, &adsidua pietate conspicui. 3ὶ Eos, inquam, Spiritus, eas Umbras accedere, excedere inde, &avolare arbitrabantur Gentiles ' quare Pruden
sit, ut Umbra Deus tibist, Geniusque, Locusque,
ut Deus aerias volitans Phantasma per auras.
Desacratis igitur Evocationis ope Simulacris vacuae evadebant Deorum spiritu, &omni destitutae virtute illae sedes, uti quum, hanc ad doctrinam respiciens, eandem edocet Tullius; qui in Patriam restitutus, domum suam ingredi quum prohiberetur, veluti consecratam a Clodio, &
42쪽
Tanagreae cuidam Libertati dicatam: Isa tua, inquit adversus Clodium, pulchra Libertas Deos Penates oe familiares meos Lares expulit, ut se ipsa tamquam in eaptivis sessibus collocaret' Quod facile fieri potuisse ideo maxime Gentibus persuasum, quod imminente Urbis excidio, uti & infortunio, imaginarentur sibi , Templorum adyta & sores αυσομ. me, suapte scilicet sponte, & absque aeditui manu, aperire se, & claudere solitas esse, Deorum inde excedentium, &deserentium quas incolebant sedes, certissimum apud eos indicium ' quare Statius : si )Terrimaeque adFris voces, clausisque Deorum Sponte fores.
Ita &lxiphilinus, Inisnta quoque sunt, ait sa) in
Capitolio multa oe magna vestia Deorum excedenatium I renuntiatumque es a Vigilibus ea nocte Templum Iovis sua sponte magno cum fragore apertum
esse; risigia, inquit Lampridius, s 3) Deorum
in foro visa sunt exeuntium. Quod millies & Ω-ctum esse tradidere Scriptores. q)Cur autem deambulatorio adeo ingenio essent Praesides hi Dii, cur frequenter adeo excederent, cur facile adeo prasidio habitas relinquerent V bes, haud ex eodem statuebant Veteres principio. Qui Civili naturalem Theologiam copulare satagebant, fato id tribuebant, veluti inexorabili ejusdem Decreto adactam crederent Genis II tium a Lib. VII. a In Vitell.
43쪽
tium atque Urbium sortunam. Exoratum Ioveni ne Vellus aureum rapi sineret, haec regessisse simulat Valerius Flaccus: si)Ordine cuncta suo, rerumque a Principe cursu
dcelerat sed summa dies, . amque labantem Linquimus, oe poscunt iam me sua Tempora Graii . Abeuntem autem, belli caussa , sua a Phrygia Cybelem sic, ad discedentes non sponte sua o sesns ab Urbibus Deos respiciens, loquentem inin
me mihi iampridem Lachesis longaeva eansbas fugurium e Phrinia casus venissie supremos Delapsus tesatur . exr heu sanguine qualis Ibit Sangarius, quantasque cadavera lentimandri passura moras e immobilis haeret Terminus: haec dudum nato placuere Tonanti. Jamque vale Phringiae Tellus, perituraque flammis ΜΥnia, conspicuas quae nunc attollitis arces , Mox campi nudumque solum, dilecta valete Flumina , nou υestris ultra bacchabor in antris Non iuga sulcabit no ter Berec ibia currus.
Celebris est: oratio, quam Magi ad Seleucum Baabyloniae Mediaeque Regem habuere, dum Urbem ille ad mare suo de nomine exstrueret. Civitatibus sua fata, sicut hominibus singulis, esse in
quiebant ' fatalem eam necessitatem , sive bonam, sive mala. , nec homines mutare posse ,
ci Lib. I. Argonautic. a Lib. In Eutrop. II.
44쪽
hee Deos; Urbes fetulis stare pluribus, aut bre. vi cadere, juxta horas, in quas earum incidit ini. tium : si) Quam & iisdem verbis doctrinam Symmachus Urbis Praefectus tradebat: s a )Sicut variae nascentibus , inquit, Contingunt pueris ammae , se Urbibus adfert Hora diesque suism , quum primum n -ιa surgunt
sit fatum, aut Geurum, cuius moderamine regnent a Heinc urgentibus Romanam Urbem fatis, ea prae
ter ingenium, & inconsulto prorsus egisse Quirites ait Livius , unde Roma demum a Gallis capta incenderetur, sq) &Annibalem Cannensi relata Victoria in diversum abstraxisse fortasse ait Florus fatum Urbis imperaturae. ) Quare & dirutis Urbibus, aut Templis earum incensis, necessitate veluti acti discedere Dii cogebantur: unde ob Neronis jussu Romae factum incendium, iulo de Principe apud Tragicum Ochavia: s Hie hostis Deum
Hominumque , templis expulit Sumnos suis, C esque Patria. Quod fatum esse censebatur, voluntatem in I ve appellare solebant Poetae, ceteris autem in Diis erga Iovem obsequium. Iuno igitur , apud Mar nem, jubenti Iovi, finem ut diuturno faceret aeneam inter ac Turnum bello, parituram se regerit atque
a praesidio habita discessuram Urbe: so)
45쪽
Sic Dea submisso contra Saturnia vultur Is quidem quia nota mibi tua, magne , voluntas, Iupiter, m Turnum oe terras invita resιnquo. Et nunc cedo equidem , pugnasque exosa relinquo . Ita & Statius Bacchum Thebarum Deum loquentem inducit ad Iovem, qui Urbis excidium decreverat: Cedo equidem et quo sacra tamen risusque peremptx
Sic Domitianus, Minervam, quam superstitiose co-ιebat , somniavit excedere sacrario, negantemque se tueri ultra eumposse, quod exarmata esset a Iove. 2 Hac in Sententia evocandi vix dicti fuissent Dii, quum inviti, & ex necessitate suis e sedibus excessisse viderentur. Sic instante Syriaco adversus Antiochum bello , quum humore continuo Cumanus Apollo sudaret , His , ait Florus, s 3 ) faventis AFiae suae Numinis timor erat. Portendebat semper ille sudor infelicem adversus obsessos exitum; unde Sagunthino imminente
Vultusque in marmore sudat Elisae. Et inter visa Romae dira prodigia, dum Caesar cum Exercitu ad Urbem accederet, serebatur, Indigetes flevisse Deos, Urbisque laborem Testatos sudore Deos , dilapsaque Templis
46쪽
Verum longe alia in sententia Vulgus versa batur, quod precibus, quod sacrificiis existimabat moVeri Deos posse , exque adversis fieri propitios ' immo iratos evadere adversus eam , quam pridem favore prosequebantur, Gentem 'quare sic Romam precantem inducit Claudia
μ, quibus iratis crevi, succurrite tandem. Popularem illum sensum complexus est Tullius , dum scripsit: suamquam haec omnia Quirites , itasunt a me administrata , ut Deorum iminmortalium nutu arque conssio gesta pravisa esse videantur; idque cum conje tura consequi possumus , quod vix videtur humani consili tantarum rerum gubernatio esse potu se a tum vero ita praesentes his temporibus opem oe auxilium nobis tu terunt, ut eos paene oculis videre possemus. Nam , ut illa omittam , visas nocturno tempore ab occidente faces, ardoremqμa caeli, ut fulminum jactus,
ut terraemotus relinquam, ut omittam cetera, qυιτ
tam multa nobis Consulibus facta sunt; ut haec , quae nunc sunt, canere Dii immortaleι viderentur rhoe eerte Quirites, quod sum drcturus, neque praetermittendum , neque derelinquendum es . Nam profecto memoria tenetis, Cotta m Torquato Cose., complures in Capitolio turres de caelo esse percussas, cum Simulaebra Deorum immortalium dea pulsa sunt, Statuae veterum hominum dejectae, or legum ara liquefacta . Tactus es etiam ille,
47쪽
qui hane Urbem eondidit, Romulus a quem indugratum in Capitolio parvum atque Iactentem , uberibus lupinis inhiantem, Diffse memini Iis. Quo quidem tempore cum Aruspices ex tota Etruria coninvenissent , caedes aque incendia , m legum interiatum , oe bellum Citale ac domesticum , totius Urbis atque Imperii occasum appropinquare dixe runt , nisi Dii immortales omni ratione placati ,
sso Numine prope fata ipsa flexissent: i ) Quid
mirum igitur , quod Evocationis prece faventes sibi sperarent Romani Deos, qui Praesides antea hostilium locorum erant λEx frequentiore autem togatae Gentis prae ceteris Religione actos Romani credebant Praesides Urbium reliquarum Deos ι ad avitas deserendas sedes , petendasque ampliores illas , ubi nundinae veluti Coelestium essent , & Sacrorum omnium Emporium. Romam igitur eosdem leagisse dicebant, ubi sanctior usus
Templorum cultu celebris sene fine maneretraeneadumque ultro victricia Signa Viromm Regis amore Numae nullo cogente secutos . s a )Aulonio dicebatur Diviam domus aurea Roma a Videbatur mihi Romanis ea super re exquisite adulatus Maro, dum verba de Penatibus faciens, monitum in somnis Trojanum a Diis esufingit ,
i Orat. in L. Catil. ΙΙΙ. a Prudent. Lib. II. adv. Symmach.
48쪽
fingit , ut relicta Creta , optatas amplioresque sedes , quas digito veluti designabant , scilicet Italiam peteret: s i )Mutandae Sedes locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt, Hae nobis propriae Sedes. Uerum non assentationem Uatis, ast communem hanc fuisse togati Populi traditionem , epuriori discimus , quam unquam Idololatra eL fuderit, prece , videlicet e Flacci Saeculari carmine, hisce vota ad Deos concipientis: Roma δε vesrum es opus, Iliaeque
Littus Etruscum tenuere turmae,
JUsa pars mutare lares, Urbem Sospite cursu. Claudianus quoque iii Ρanegyrico Romanae
rcanast huc Vesa faces, buc Orgia Bacchus Transtulit m phrmios Genitrix turrita Leones . Huc de fonseurus morbos Epidaurius hospes Raptavit placito tractu, vectumque per undas Insula Paeonium texit Tiberina Draconem. De intenso autem Idaeae Matris Romanarum Sein
dium desiderio Ovidius i s 3 )
Cum Troiam AEneas Italos portaret in agroS,
EI Dea sacriferas paene saecula rates. Sed nondum fatis Latio sua Numina posci Fenserat, assuetis subsiteratque locis. Post
49쪽
Pose, ut Roma potens opibus jam secula quin ιιδVidis, re in domita susulis orbe caput 'Romanas deserri Dea voluit ad arces , proindeque Attalo Phrygiae Regi ejus Romanis dare Signum recusanti dixisse ferebatur:
Ipsa peti volui, ne si mora a mitte volentem e Dignus Roma locus, quo Deus omnis eat. Iuno autem Romana de Urbe eundem ad Vao
Poeniteat, quod non fovi Carthaginis arces . Cum mea sint illo currus o arma Ioco. Paeniteat Sparten, Argosque, measque cenas Et veterem Latio supposuisse Samon . Adde Senem Tatium, Iunonicolasque Phaliscos 'Quos ego Romanis succubuisse tuli. Sed neque paeniteata nec gens mihi carioν ulla es, His color, hic teneo cum Iois templa meo. Ipse mihi Mavors, commendo moenia , dixit, me tibi tu pollens Urbe Nepotis eris. Dicta fides sequitur: centum celebramur in aris .
Adesse igitur existimati sunt propugnationibus Urbium Praesides Dii, res quum secunde ac sceliciter evenirent' ubi contra adversae essent , amicorum instar nostri temporis, sibi potius quam aliis consuluisse : Rebus demum in dubiis starene, an excedere decernerent, incertum, uti videlicet quum serent: infauseo Rillantes sanguine Cannae, Et Capitolino nutantes culmine Divi. et )Immo
50쪽
Immo etiamsi excessisse crederentur , e re tamen prospere ac ex sententia gesta , redire iterum dicebantur' unde Silius Italicus: si Placam mus iras Caelicolum , redeunt Disi . Ea vero ex fide Simulacra Deum, vel apud victos , si quando id datum esset , religione eximia servabantur , ut Deorum animari numine iterum eadem possent . Ηeinc illa cura Pontificis Trojani, heinc pietas, Simulacra Deum Troisjae ne perirent ' heinc mediis in flammis eadem
AEneae commendata; s a in heinc Iliaca Signa , tametsi violata & victa secum deferendi plus. quam militaris gloria ι )Sum pius aeneas, raptos qui ex hine Penates Classe veho mecum , fama super aethera notus.
sic capta a Gallis Senonibus Urbe, Signa Deum alia a Quiritibus terrae celata, alia finitimas in Urbes avecta : 4 ὶ Sic & Venusinus Vates , ut ostenderet post excessum Annibalis ab Italia, post caedes Asdrubalis , & victoriam a Nerone relatam, prosperis semper praeliis crevisse Roma
nos , erectas ait iterum Deorum Statuas suis olim
de sedibus ab hostibus deturbatas: s )Post hoc secundis usqua laboribus
Romana pubes cretaso ρο impio Vasata Poenorum tumulturina Deos habuere rectos. Itaque a Lib. VIII. Beli. Punic. a Lib. fineid. II. Lib. Fneid. I. 4 Livius Lib. V. Decad. I. s Lib. Carm. UI. Od. 6.