Sancti Diadochi episcopi Photices .... capita centum de perfectioni spirituali. S. Nili capita centum quinquaginta de oratione ad Deum. Hesychii presbyteri antirrL·tika kai euteka, siue Doctrina compendiaria binis capitum centuriis comprehensa, ..

발행: 1627년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

,, ex quod videtur habere, auferetur ab is eo. Et, Diligentibus φ Deum,omnia comis operantur in bonum . quanto magis certe cooperabuntur ei virtutesΘ Deut. IO. dh Matth. 23. ε' Rom. 8. s66. Nauis multa milia non perambulabir , absque aqua: ita conseruatio mentis citra temperantiam iunctam humilitati, de implorationi Iesu Christi assiduae , nequaquam proficiet. 67. Fundamentum domus, sunt lapides: huius autem virtutis fundamenta & tecta sunt sanctum & adorandum nomen Domini nostri Iesu Christi. Itaque gubernator nanis imprudens , qui tempore procellae nautis expulsis, remis & velis in mare projectis, dormit , facile naufragium facit. Facilius autem anima demergetur a daemonibus , quae & temperantiam negligit, &ingruentibus suggestionibus inuocare nomen Iesu Christi non curat.

68. Quod scimus, scriptis dicimus:quod

vidimus, dum viam transigeremus, testificamur volentibus et si quidem excipere di- ,, ista vobis libeat. ' quia ipse dixit, Siri quis in me non manserit,mittetur foras, , sicut

292쪽

de Puritate Cordis, Cenia L 23i

is sicut palmes: & colligunt eum, & in ,, ignem mittunt, & ardet. Qui autem, , manet in me, & ego ineo. Nam sicut sol absque lumine, splendere non potest: ita cor purgari non potest sordibus perimentium cogitationum , sine Christi inuoca- tione, qua utimur, velut propria spiratione. Illud enim lumen , hae vero tenebrae:&ille quidem Deus ac Dominus, hae Vero

daemonum ancillae. a Dan. I Fra69. Custodia mentis germano & vero nomine luci para, fulguri para,lumen emit tens , & ignifera vocitetur. Superat enim, ut verum dicamus, infinitas res corporeas,& virtutes plerasque. Qua de Causa virtus ista claris nominibus est appellada,ob spl dida lumina , quae nascuntur ex ea : quoruam Ore capiuntur , per . Iesum Christum euadere poliunt ex peccatoribus 9 inutilibus, inquinatis, ignotis & insipientibus &iniquis: iusti, homines frugi, puri, sancti, μ& sapientes.neque id solum,sed etiam eueniet vi mystica speculentur: & ubi spεculatiui fuerint effecti, ut purissimo & infinito

lumine traiiciantur, & exacuantur ab imso arcanis acuminibus : & cum ipso habi- Iant &. conuersantur , quia gustaverunt,

293쪽

quod suavis est Dominus : vi. in talibus pro tangelis clare impleatur illud diuini, , Dauidis,h Verum amen iusti confiteburi turi nomini tuo : & -habitabunt rechi cuvultu tuo. Re enim vera , re inquam Vera, hi soli sincere in tiocant, & confitent ut Deo et cum quo colloqui expetunt, aman

7o. Vae interiori homini, propter exteriorem. Grauem enim molestiam inibinus homo contrahet ab externis sensibus: tum

ille molestia asse s , flagellis chastigabit eos. Qui executus est quod habet littera,

dam nouit quod theoremate continetur. 'ci P. I. Si., ex sententia patrum , interior noster homo sit temperans, etiam 'exteriotem potest conseruare. Caeterum nos &malorum effectores daemones, ambo simul perpetramus peccata. Ac hi quidem in cogitationibus duntaxat siue descriptionibus imaginat ori is pro arbitrio formant in animo peccatum : nos autem & cogitationibus intus, dc extra operibus ipsis. Nam cum crassitudine corporis daemones careat, cogitationibus solis , machinatione, atque circunuentione utuntur: & perinde nobis

ac sibi procurant supplicium. Quod si exi- tiales

294쪽

de Puritate Cordis Cent. II. 233

tiales illi molis corporeae non essent expertes etiam factis ipsis peccare non desinerent : ut qui ad impie agendum paratam semper se ruent intentionem 72. Sola precatio perimit, & in cinerem redigit eorum fraudes: nempe Iesus Deus&Dei filius a nobis continenter & sne haesitatione inuocatus: qui prorsus eiε non permittit,ut vel initium incursionis suae quam etiam impressionem vocant aut formam subostendant menti in speculo intellectus: vel quosdam sermones habeat cum corde. Forma porro daemoniaca, quae nullas habet

vires in cor , erit etiam vacua cogitationibus , ut diximus: quia cogitationibus intercedentibus animam cstim alloqui solet,& edocere vitia. 73. Quamobrem assiduarum precum au-Σilio , purgatur aer mentis nostrae nebulis obscuris, tu ventis nequissimorum spiritu u. Mentis autem aere purgato, non potest, inquit,ei non lucere divinum Iesu lumemmodoliae vana gloria, superbia, & ostentationes mus inflati , & leuiores ad captanda quae sunt incomprehensibilia:& ab Iesu reperiamur non esse opitulatione digni, eo quod Christus index humilitatis oderit vitia illa. 7ε. Demus ergo colla duobus istis, ora

295쪽

tioni S: humilitati: quae adhibita temperantia sunt aduersus daemones armata,perinde ac flammeus ensis. Quandiu enim sic agemus, singulis diebus & horis laeti,my sticum

festum animo celebrare.Poterimus.7s. Octo generaliores vitiosae cogitationes , quae cogitationem omnem com Plectuntur , & unde cunctae nascunturiquem admodum ex Ioue & Iunone Omnis daemon execrandus, Deus Graecorum, ut ferunt illorum fabulae)omnes redeunt ad fores animi. Quae cum inuenerint mentem custodia destitutam, sigillatim ingrediutur, o quaeque rempore. Quaecunque enim illarum octo, cogitatio ascendens in animum, introduxerit exercitum, nempe gregem, obscoenarum cogitationu, ea, obtenebrata mente, prouocat corpus, conuersa ad opera turpia perpetranda.

76. Quapropter qui caput serpentis obseruauerit, & iracunde reluctando , verbis animosis usus, iniecto pugno in faciem pulsauerit ho stem in quo, modo quispiam alius laborabat in ' primus de fructibus percipere debet, ut placet Paulo. Qui ergo contundit

caput,is & multas cogitationes prauas euitat,& Opera peiora .Fitque tum,ut tranqRil-bus permaneat animus: cuius excitationem aduer

296쪽

de Puritate Corris cent. IL 21s

aduersus cogitationes probat Deus, & remunerandi causa docet eum,quo pacto impugnantes se superare queat: & qua ratione cor paulatim purgare oporteat cogitationibus maculantibus & inquinantibus interiorem homine, sicut ait Dominus,h De corde

is exeunt cogitationes malae, adulteria, for- nicationes:& haec sunt, quae coinquinant hominem.

b Mart. II. b77. Hac itaque ratione potest anima, per Dominum, utinere suam ipsius venustate, pulchritudinem,& rectitudinem, sicut initio creata est ad similitudinem Dei, valde speciosa & redha,ut inquit magnus Dominiis seruus Antonius, Animae, quae secunduma, naturam regitur, vis intellectiva constat ,, Virtute. Et iterum dixit,Rectam esse ani- mam , hoc est , .ipsam habere facultatem, , ii Hellecturam naturae eonsentaneam , uti,, creata est. Et statim paucis interiectis ait, ,, Purgato simus animo. Ego enim credo, M animam quacunque parte purgatam , dc ,, natura sua constantem,posse perspicacemis effectam , acutius & remotiora videre,

is quam possint daemones, quippe quae DO- is minum sibi reuelantem habeat. Haec dicit

297쪽

cit inclytus Antonius , aut hore Athanasio Magno , in vita Antonij. 78. Quae uis cogitatio est imaginatio quae oritur in mente ex perceptione sensitiua rei cuiusdam. Cum enim ' Assyrius sit spiritus, non potest aliter fallere , quam si utatur iis quae sunt nostris sensibus Zc motibus familiaria.' Per asbrium , intestigit diabolum.

79. Vt nos,qui sumus homines, aues in aere volantes assequi non possvinus, aut, quemadmodum illae, sursum volare , cum hanc vim natura nostra non habeat: ita sine frequenti & temperantiae plena oratione, aut vehementi oculorum mentis in Deum intentione, non potes fortuitas cogitati Ο-nes diabolicas superare. Sin minus, terram

ferias.

8o. Profecto si vero cupis cingere pudore cogitationes,& eas benigne componere, temperantem etiam animum facile com p

Fare , deprecatio iesu adhaereat spirationi tuae:&hoc intra paucos dies fieri perspicies. 8 i. Vt enim lite cie scribi nequeunt in aere , eo quod in corpore quodam necesse habent subsistere,ut duraturae seruentur: ita per laboriosam temperantiam nostram precationi Iesu Christi inhaereamus et ut prae

clara

298쪽

de Pinitate Cordis Cent. II. 237

clara virtus temperantiae cum ipso perdux et & maneat,& per ipsum nobis conseruetur in saecula, adeo ut auferri non possit

uenies gratiam , inquit. Ne de nobis etiam , , dicat propheta, ' Prope es tu Domine in ,, ore ipsorum:sed procul a renibus eorum. Nullus alius praeter Iesum reddet cor tuum Pacatum & tranquillum ab affectionibus: praeter Iesum inquam Christum, qui longe distantia coniungit.

tum mentales cogitationum allocutiones, tum exteriores conuersationes & confabu

lationes. otiosae. Iustissima porro secundum Deum ratione qui declinare vult animi damnum , debet ambobus tam hominibus quam cogitationibus otiosa verba sectantibus succensere , ne mens Obscurata perturbet temperantiam: quoniam obliuione obtenebrati perdimus animum.

semper conseruat, legislatorem ii ius Christum habiturus est pro magistro: qui mystice ipsi voluntatem suam eloquatur. η Audiam ι, quid loquatur in me Dominus Deus, inquit David,dum declarat istud. Explicans

. . autem

299쪽

autem accuratam animi apud seipsum commentationem, de spiritali bello ac de remuneratoria Dei protectione,diccbat:Et dicetri homo, h Eiit ne fructus iusto ' Deinde ex ea commentatione consilium utrinque excerptum quasi depromens, ait: μ Vtique estis Deus iudicans eos in terra; peruerses, , scilicet daemonas in terra cordis nostri. 4 Et alibi dicit, Accedet homo ad cor altu:,, &exaltabitur Deus.Tunc plagς eoru Nobis censebuntur esse sagittae paruulorum. PDI. 8 . a

4 Psal. 63. b8s. Ex sententia sacri psaltae, corde sapienti; alligato semper degamus,ipsam Dei

patris virtutem ac Dei lapientiam Iesum Christum respirantes. Quod si ob circun- stantiam quandam remissiores effecti,actiones animi neglexerimus, subsequenti denuo hora matutina lumbos mentis commode perstringentes, rursum opus ipsum attingemus: non ignari,nullam nobis, qui nouimus quod bonum est , superesse excusationem, nisi hoc ipsum peragamus. 86. Quemadmodu cibi gignentes morbos,statim ut in corpus sunt iniecti,perturbant:

300쪽

de Puritate Cordu, Cent. II. 2D

bant: at qui comedit , mox ut damnum semit,vomitorio quodam pharmaco confestim adhibito,manet illaesus:hoc pacto mesquando susceptas cogitationes malas ebibit & manducauit, acerbitatem earum sentit. Deprecatio vero Iesu Christi,ex intimo corde proficiscens , illas facile euomit, &tandem expellit. Sicuti temperantes viros docuit & erudiuit,fauente Deo,rerum subiectarum perpessio & experientia. 8 . Vnire studeto spiraculo narium tuarum temperantiam , necnon nomen Iesu, cum nullius ignara meditatione mortis, &humilitate, quia mirum in modum ambo iuuare solent.18. Dixit Dominus, ' Discite a me,quia ,, mitis sem,& humilis corde:& imienietis

is 89. Dixit Dominus,h Quicunque seipse sum humiliaverit , sicut paruulus iste,

is exaltabitur: qui aute seipsum exaltat, hu- is miliabitur. Ame,inquit,discite.Vides,hu- militate esse disciplinam. Propterea qui non est humilis , excidit a vita: quinetiam contrarius inuenietur. b Luc. I 8. cyo. Clim itaque virtus Omnis, corporis,& animae

SEARCH

MENU NAVIGATION