Sancti Diadochi episcopi Photices .... capita centum de perfectioni spirituali. S. Nili capita centum quinquaginta de oratione ad Deum. Hesychii presbyteri antirrL·tika kai euteka, siue Doctrina compendiaria binis capitum centuriis comprehensa, ..

발행: 1627년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

spiritalem, & Deo gratam contemplatio

nem.

93. Hac ergo ratione, ut dixi , temperantia & deprecatio Iesu sese natura mutuo stabilire solent. Summa enim obseruatio , continuam promouet precationem: precatio rursum , procuratrix est summae temperantiae & obseruationis cogitatio-

9 Optimus corporis & animae paedadagogus est, indelebilis memoria mortis: dc , iis quae ante oculos iacent, omnino praetermissis, continenter cubile praeuidere , in quo posthac cum refrigerio requiescere possimus. 9s. Non debet, Fratres, amplecti som-irum , qui perpetuo vult illae ius manere. Itaque necessie est alterum duorum, aut spoliatum virtutibus oecumbere & perire, aut mente semper armata consistere : quia nunquam non adstat hostis, stipatus exercitu suo. 96. Status quidam diuinus nascitur in animo nostro ex continua Domini nostri memoria, & assidua eius inuocatione:modo soliciti simus de frequentibus animi precibus erga Christum , lcrebris ieiuniis,& operibus principatum tenentibus : re-

vera

262쪽

de Puritate Cordis Cent. I. m

era, opere ipso , quod in inuocatione Domini nostri Iesu Christi cosistit, semper de eodem modo peragendo praediti simus,

accenso corde exclamantes , ut sancti nominis Iesu possimus esse participes. Assiduitas enim , siue in virtute, siue in vitio, matercst habitus : habitus autem, velut narura, caetera obtinet. In eo itaque statu collocatus animus, hostes inquirit, Vt canis Laconicus in sylvis leporem. ad ,hunc enim modum mens scrutatur pei uersas cogitationes : sed ille quidem, ut comedat: haec autem , ut labefactet. 97. Quandocunque & quotiescunque contigerit , ut augeatur in nobis numerus prauarum cogitationum , interiiciamus in medium earum implorationem Domini nostri Iesu Christi: tumque mox eaS, instar fumi in aere , videbimus euanescere: sicuti docuit experientia. Et si1 mens sola comprehendatur ab illis, denuo resumamus initium continentis obseruationis de inuocationis. Quoties itaque tali quodam periculo rursum vexabimur, hoc ipsum

agamus.

08. Quemadmodum fieri non potest, Vt quis nudo corpore descendens in praelium , victor euadat, aut cum indumentis

263쪽

in immenso pelago natet, aut vivat sine respiratione : ita fieri non potest , ut citra humilitatem continuam Christi. supplicationem , spiritale secretum bellum ediscamus , & artificiose cogitationes illas

expellamus & caldamus. 99. Magnus Dauid , rerum gerendarum peritissimus, Dominum alloquens, ait,' FGr- , , titudinem meam ad te custodiam. Ita Vt tota vis quietis spiritalis animi nostri, unde nascuntur omnes virtutes, conser uetur auxilio Domini: qui & praecepta dedit , & impuram obliuionem a nobis eX pellit, &a continenter inclamantibus ignauiam , quae tranquillitatem mentis non aliter corrumpit,quam aqua ignem.Quam obrem , monache , ne dormias in mortem

prae negligentia, sed nomine Iesu percute hostes: ut quidam sapiens dixit,adhaereat nomen Iesu spiraculo tuo & uniuersae vitae tuae : iamque cognosces requietis

fructum. . - l. 18. bIOo. Quando nos, qui alioqui indigni sumus , ad diuina & impoliata mysteria Christi, Dei in mi, & extimescendi regis

nostri, non sine horrore admittimur, tunc maiorem & accuratiorem temperantiam &mentis custodiam demonstrare debemus:

264쪽

de Puritate cordis Cent. II. 223

ut ignis diuinus , nempe corpus Domini nostri Iesu Christi, peccata nostra, & tam magnas quam exiguas sordes absumat. Naistud , statim ut ingreditur in nos, expellite corde improbos spiritus nequitiae,peccata in nobis oborta condonat: & relinquitur animuS prauarum cogitationum per-t tubatione vacuus. Necnon si postea, stantes ad fores cordis nostri, diligenter animum conseruauerimus , quando rursum ad ea mysteria accedimus , corpus diuinum maiore adhuc , maiore inquam, splandore mentem perfundit , & stellae similem reddit.

B Livio delere solet mentis custodiam , sicut aqua extinguit

ignem. Continua vero erga Iesum precatio, vehementi iuncta tem - .perantiae, tandem absordet illam e mente. Eget enim oratio temperantia, non aliter

quam lampas exigua lumine lucernae. 2. Elaborandu est, in asservandis iis quars ut pretiosa: pretiosa porro re vera sunt,quq Κ UOS

265쪽

Nos conseruant ab omni vitio,iam corporis quam animae; & sunt ista, Custodia inentis , secum Labens annexam inuocationem Iesu Christi, profunda cordis semper intueri , animum perpetuo , ut ita dicam, fluctuantem tranquillum reddere, etiam ab iis cogitationibus quae rectae videntur: dare operam, ut cogitationibus libenter Carcamus, ne scires nos lateant. Et quamuis laboriosum fit, in conseruando corde permanere, at proxima est consolatio Mens enim quae sine intermissione C stoditur, dc tamen ei conceditur excipere

formas, imagines & illusiones obscurorum S prauorum spirituum , solet ex iis ipsci cogitationes lucidas cocipere. Nam Vt carbo flammam producit , multo magis Deus habitans in corde , ex sincto baptismate, si reperiat aerem intellectus nostri purum aspiritibus nequitiae, sub custodia mentis

alseruatum , accendet intellectivam animi nostri facultatem ad contemplationem, - perinde ut flamma eeram.

4. Quemadmodum imminente pluuia fulgur volutatur in aere firmamenti: ita necesse est nomen Iesu Christi perpetuo versari in area cordis nostri: quod exacte norunt, qui mentis & interni belli pericu

266쪽

de Paritate Cordis cent. II. 123

riculum fecerunt. Sic bellum intellectuale gerimus , Ut in acie. Primum , attentione utimur. Deinde , ubi hostem cogitatione ferire nouimus , ipsum verbis maled chionis in animo iracunde caedimus.Tertio mox ordine , cor ipsum contorquentes,

inuocato Iesu Christo , imprecamur ei ut quaprimum dissoluatur e Egies daemonis: ne mens sectatur imaginationem, m0repueri, qui seducitur ab illusore quopiam. s. Elaboremus, Dauidis in morem vo- ciferantes,Iesu Christe,' ne irraucescantis fauces nostrae: neve deficiant intelle- ctuales oculi nostri, dum speramus in ,, Domino Deo nostro : memores semperis dictae a Domino parabolar,de iudice iniquitatis : quae innuit, semper nos precari debere, & non fatigari, lucrum inde consecuturos, & Vindictam.

' Psal. 68.6. Vt qui intentis oculis solem intuetur, non potest visum abundo illustratum non habere : ita qui semper incumbit in aerem cordis sui, non potest non illustrari. 7. Quemadmodum absque cibo potuque vitam hanc vivere non possumus:ita, si desit conseruatio mentis,& puritas cordis,

quae est & dicitur temperantia, non potest, . Κ 3 ad

267쪽

ad rem ullam anima spiritalem & Deo graram peruenire, aut animi peccato liberari: etiamsi metu poenarum sibi vim quis inferat , ad vitandum peccatum. 8. Veruntamen & qui vi quadam abstinent a perpetrando peccato,beati censen tur apud Deum, Angelos, de homines:quia violenti, raptores esse regni coelorum in

ueniuntur.

9. Inter commoda quae referunt tur ex

tranquillitate animi, hoc mirum est, quod omnia peccata prius cogitationibus duntaxat pulsant animum: a quo si recipiantur, sensilia fiunt & crassa. Virtus autem operandi studiosa,promouente & opem ferente Domino nostro Iesu Christo , abscinditu ni uersa peccata in homine nostro interno, ne sinat ea deduci in opera praua.

Io. Vetus testamentum est imago externae , sensibilis δc corporeae exercitationis. Sanctum autem Euangelium, quod est nouum testamentum,imago est attetionis siue puritatis cordis. Et quemadmodum vetus

illud interiorem hominem perfectum &certiorem non faciebat in cultu diuino Ne- is minem enim,' inquit Apostolus, ad per- sectum adduxit lex)sed sola crassiora peccata prohibebat Nam cogitationes cordis

268쪽

de Puritate Cordis Cent. II. 227

de prauas animi conceptiones amputare, quod est praeceptum euangelicum,praestantius quiddam est ad munditiam animae, quam vetare , ne quis eruat oculum , aut dentem proximi.) Eodem modo & in externa iustitia & exercitatione,ieiunio vid licet, continentia,cum dormitur humi,vigiliis,quiete,& reliquis quae circa corpuS versantur,& partem corporis affectibus obnoxiam componunt,ne peccatum in Opus eX-ternum erumpat, Vt de veteri testamento

diximus. Quanquam & haec quidem bona

sunt. Erudiunt enim exteriorem nostrum hominem , & tuent ut ab externis vitiis in actum prorumpentibus: non tamen animi peccata coercent: cuiusmodi est, liberarenos prorsus,opitulante Deo,ab inuidia, ira,& reliquis affectibus. ' Hebr. 7. c. II. Cordis autem puritas, conseruatio scilicet & custodia mentis , cuius typus est nouum testamentum, si adseruetur a nobis, ut decet, affectiones omnes & uniuersa vitia e corde radicitus amputat: & contra in- troducit laetitiam , bonam fiduciam , compunctionem, luetiam, lachrymas, nostri ipsorum ac peccatorum nostrorum notitiam, memoriam mortis, veram humilitatem,di

lectionem ingentem tam erga Deum quam Κ 6 erga

269쪽

22.8 Hescti' Presbyteri

erga homines, & inhaerentem cordi diui

num amorem.

12. Sicut is qui facit iter in terra , non potest aerem iustum non diuidere: ita fieri non potest, ut cor humanum perpetuo non impugnetur a daemonibus, aut clam rorqueatur ab illis, etiam si frequenti occupetur exercitio corporali. Hi 3. Si velis in Domino, non opinione solum,esse monachus bonus,aequus,& Deo semper unitus, sed re vera & facto ipso talis esse desideras, sectare pro viribus attentionis virtutem, quae est custodia& conseruatio mentis, consummatio suavitatis ipsius cordis, requies illusionibus vacua, beatus animae status , res quae apud paucos reperi

tur s

IA.' Haec dicuntur menti philosophiae deditae. Et illud , Perge hac via cum multa tribulatione: & ardenti desiderio, cum humili & crebra Iesu Christi deprecatione, cum silentio labiorum tam sensilium quam intellectualium,cum abstinentia cibi & potus,rerumque omnium obnoxiarum peccato. Perge hac, duce intellectu, scit & prudenter. Et haec, iuuante Deo , te docebit, perspicuum faciet, illustrabit,intelligere faciet,conseruabit, & erudiet, quae prius animo

270쪽

de Puritate Cordis Cent. II. 229

mo consequi non poteras , dum ambulares in tenebris affectionum, & abysso obliuionis & confusionis inuolutus, tenebrarum ignorare S.Iy. Quemadmodum valles copiosius raebent frumentum: ita haec via omneonum augebit in corde tuo : i md potius

Dominus noster Iesus Christus, sine quo nihil possumus facere, suppeditabit haec tibi. Et hane scalam primum reperies: deinde librum, qui legi solet: postea cum pro

feceris , ciuitatem ipsam Ierusalem coelestem inuenies, Chlistumque regem virium Israelis intellectu manifeste conspicies. I 6. Daemones semper illusione & mendacio nos inducunt ad peccandum. Nam per illusionem, auaritia & lucrum miserum Iudam seduxerunt, ut proderet Dominum& Deum omnium. Mendacio verb , dum recreatione corporea nullius momenti, honore , quaestu , & gloria propositis , illum strangulatione deturbarunt: & infoelices pro sua ipsorum illusione , suggestionem dico prorsus contrarium ei rependentes, mortem aeternam illi conciliarunt. II. Vide,quo pacto hostes salutis nostrae illusione, mendacio, vanIsque pollicitationibusilabi nos faciunt. Eundem in modum, etiam

quid sit opus

SEARCH

MENU NAVIGATION