장음표시 사용
271쪽
etiam ipse satan a suis elationibus, instar fulguris, effractus est,cum se Deo aequalem imaginaretur. Eadem rursum ratione Adam defecit a Deo : cum maiestatem diuinam imaginatione quadam sibi arrogare vellet. Et ita mendax & dolosus hostis omnes, qui
peccant,circumuenire solet. I 8. A veneno cogitationum peruersarum exacerbamur animo, quando attentione,
Iesuque deprecatione diu negleois,nos abducit oblivio. Contra vero dulcescimus, ex perceptione & suauitate quaciam beatae exultationis , quando constanter, alacriter,& studiose in officina mentis,amore diuino duisti, ista, quae ante diximus , exequimur. Tunc enim nullam aliam ob causam quieto corde vivere exoptamus , quam ob suavem illius in anima voluptatem & delectatio
I9. Ars artium , & scientia scientiarum, est ars malignarum cogitationum. Modus igitur optimus & ars earum est, conspecta, Domino fauente , suggestionis maginatione, conseruare animum : sicuti sensibilem oculum custodimus , & eo acute videmus casu venientem ad percutiendum illum, ac pro viribus ab eo festucam omnem arce
272쪽
de Puritate cordis Cent. II. 23I
2O. Quemadmodum nix non pariet tim-mam, nec aqua producet ignem , aut spinadicum : ita cor cuiusuis hominis, nisi purgauerit interiora , non liberabitur daemoniacis cogitationibus,operibus,& sermonibus misi etiam attentio,iuncta deprecationi Iesu, accendat temperantiam, qua humilitatem & quietem animi dirigente , cor deducatur, & valde alacriter incedat. Sed necessario euadet anima, quae non attendit,
sterilis totius boni & intelligentiae persectae , perinde ac mulus inutilis , cui non est intellectus sapientiae spiritalis. Profecto
pax est suavitas animae, tam re,quam nomine , & euacuatio cogitationum deditarum affectionibus. λ I. Quando vitiose concordat anima Cum corpore,tunc ambo construunt ciuitatem vanae gloriae,& superbiae turrim, habitantes etiam in eis impias cogitationes. Caeterum Dominus , eorum concordiam metu gehennae confundit ac diuidit: dum cogit principatum tenentem animam sen- ,
tire & loqui aliena & contraria corpori. Ex quo metu oritur illis diuisio, eo quod prudentia carnis inimica sit Deo ,& legi diuinae non sit subiecta. 22. Debemus opera nostra quotidiana
273쪽
singulis horis ponderare & obseruare: eaque vespertino tempore, pro virili,necessitatum habita ratione , beneficio poenitentiae ali uare,si quidem, fauente Deo, vitium superare volumus.Animaduertendum est etiam, an uniuersa opera nostra externa coram
Deo conspicua, ex sententia diuina peragam tur: hac etiam solum de causa, ne irrationali modo subripiamur a sensibus. 23. Si, opitulante Deo , ex temperantia nostra hoc lucri quotidie fecerimus , non debemus sine discrimine conuersari, ne
damnum ex variis conuersationibus erroneis contrahamus : sed potius amabili &dulci virtutis quaestu & honestate contenti
vanas conuersationes contemnere debe
a . Iusta ratione triplicem animae facultatem mouere debemus secundum naturam, quemadmodum a Deo creata est. Vim equidem irascendi moueamus aduersias externum nostrum hominem, & contra sata-- is nam serpente. Irascimini,inquit,aduersus ,, peccatum, hoc est,inter caeteros ipsi dia- , , bolo. Irascimini, ait,ne peccetis in Deum. At cupiditatis facultatem mouere conuenit erga Deum & virtutem. Rationalem autem auimae partem in eo collocabimus ordine,
274쪽
de Puritate Cordis Cent. II. 233
ordine,ut his ambabus sapienter & discrete praecipiat, arguat, plectat, & nihilominus,vx rex seruis, imperet. diaque ratio quae se .cundum Deum viget in nobis moderatur illas. Et quamuis assectiones aduersus rationem tumultuentur, & dominari nitantur, rationem tamen his praeficiemus. In quicis enim frater Domini. h Si quis in verbo D non offendit, hic perfectus est vir, &c. Ita ut vere dicamus, omnem iniquitatem dc Omne peccatum , & rursum virtutem omnem atque iustitiam, per hasce tres perfici.' Psal. q. bb Iacob. 3. AE2 F. Tunc obtenebratur animus, & sine fructu manet, quando Linulares sermones loquitur,aut cum illis ab intellectu susceptis confabulatur : aut quando Vane rebus quibusdam sensilibus una cum mente corpus occupatur : aut monachus vanitatibus seipsum tradit. Mox enim, etiam dum haec agit, perdit feruorem,compunctionem, liberam in Deo fiduciam , atque notitiam. Nam quanto diligentius obseruamus animum , tanto magis illustramur : & quanto minus attendimus, tanto maioribus obruimur tenebris.
275쪽
a 6. Qui quotidie mentis pacem Sc quietem prosequitur & quaerit, is sensibile quiduis facile contemnit , ne se astra labor't. Qiuod si propriam conscientiam eludat, mortifero obliuionis somno acerbe dormiet : quo ne dormiat,sanctus Dauid pre- catur. Ait enim Apostolus,hScienti bonum facere, & non facienti,peccatum est illi. al. I 2. a ' b Iac. q. d
27. Reuertitur aurem animus ab incuria in proprium ordinem & temperantiam , sit denuo beneficium diligentiae consequatur:& si activam mentis nostrae facultatem rursum collocemus inferuenti studio. 28. Asinus molaris non progreditur extra circulum , in quo detinetur alligatus. Nec mes,quae non castigat sui partes interiores, proficiet in virtute perfectrice : sed oculis internis perpetuo excaecata non potest intueri virtutem , nec Iesum lumine fulget
29. Equus ferox & contumax cum exceperit sessorem, subsilit: mens vero voluptati dedita , vel sola limina ingrediens delectabitur lumine diuino conceptionibus liberata : δc ea, sibi ipsi renuntians, ex philo
276쪽
de Puritate Cordis Ceno II. 233
sophica facultate mentis activa progredietur ad vim arcanam , arcanorum dc Virrutum contemplatricem. Et cum imam profunditatem infinitarum notitiarum diuinarum animo fuerit assecuta, videbitur Deus Deorum, quantum permittitur animo. Vnde mens attonita glorificat amantissim EDeum conspectum δc conspicientem : qui utraque de causa assidue intuentem saluat.3O. Cor tranquillum, emendatum & 1aoscendi peritum scrutabitur valde profundardcauris quietae mentis efficietur a Deo cap pax audiendi immensa. i. Viator breui profecturus longam, transitu difficilem & molestam viam, suspicans etiam ne diuertendo erret, signa quaedam, viae duces, in sua profectione defigit, quae facilem sibi parent reditum ad sua.Vix autem, qui sobrie incedit,quae audierit, notabit: idem etiam ipse obseruans. 32. Sed viatori quidem reditus, unde egressus est, laetitiam gignit: sobrio autem viro regressus ad ea quae a tergo reliquit, cest animae rationalis interitus, ac indicium defectionis ab operibus, sermonibus,& cogitationibus Deo gratis. Is itaque tempore somni lethalis animae habiturus est cogitationes , instar aculeorum excitantes eum, comme
277쪽
Commemoratione crapulae multae, & igna-ulae, nascentis c negligentia.
3 3 Cum incidimus in tribulationes, des. ponsiones animi ac desperationes , verba Dauidis in nobis ipsi exequi debemus, R et fundere in conspectu Dei corda nostra, precationem & amictionem nostram , ut est, Domino denuntiare. Confitemur enim Deo tanquam ea quae circa nos sunt, sapienter gubernanti , & tiui tribulationem cum fructu leuem emcere potest , liberare nos ab interitu & corruptibili molestia. ' Psal. IAI. a. 3 .Ira siquidem aduersus homines prae ter naturam emota , de tristitiam non secundum Deum , & taedium gignit: quae pariter corrumpunt bonas & eruditas cogitationes : & per confessionem dissipantura Domino laetitiam inferente. Cogitationes in animo , vel nobis inuitis fixas & consistentes, delera. solet deprecatio erga Iesum, ex intimis animi conceptibus orta cum sobrietate. 36. Cum angimur multitudine cogitationum irrationalium, leuari dolorem &recreari nos sentiemus, si vere, & omni aD sectu deposito , nosipsos accusemus : aut si Domino, velut homini, annuntiemus Om
278쪽
de Puritate Cordia cent. II. 237
nia. Hac duplici ratione, & non aliter le- Creationem omnimodam nanciscemur Sin existimemus, velut porrecta manu, Deum authorem rerum, & horum esse causam,&
oblato pugno rependi nobis cognoscemusis illud : Qui habet aures audiendi, audiat, inquit Dominus. ' Matth. II .bs V. Menet S imaginem a patribus accepit legislator Moses, qui Deum videt in rubo , vultu illustratur, Deus Pharaonis a Deo Deorum constituitur, Hegellat AEgyp- tuna , educit Israelem leges sancit.quae quidem propice sumpta, sunt secundu spiritum , effectus mentis & p rogatiuae. 38. Aaron autem legislatoris frater, cratim ago hominis externi. Nos ergo subinferentes expostulationes iracundas, quemadmodum Moses in Aaronem delinquentem, ,, dicamus, Qua te iniuria affecit Israel, ,, quod tam cito seduxeris eos a Domino,, Deo Vivo omnipotente' 3 9. Quod etiam, praeter omnia alia eius beneficia,nos docuit Dominus,suscitaturus
Lazarum a mortuis,seuera comminatione
refraenandam esse mollitiem Jc effusionem animae: & habitum animi constantem plectendum. Quo pacto , nempe si nobis ipsis indignemur , fiet , ut amore
279쪽
sus, vana gloria , & superbia , liberetur
ΑΟ. Vt ergo non possumus absque magna nauigatione profundum maris traiicere, ita fieri nequit,ut expellamus impetum Cogitationis prauae, citra inuocationem Iesu
Christi. i. Reluctatio quidem praecludere solet
cogitationes : inuocatio autem Dei,expellit eas e corde. Suggestio enim in anima, formata per imaginationem rei sensibilis: verbi gratia , facies eius qui nos offendit, aut imaginatio pulchritudinis muliebris, auri, vel argenti, horum singula si concipiantur intellectu nostro, statim deprehenduntur cogitationes,quae iniuriarum recordationis stupri,& auaritiae visionem in ani mo nostro pepererunt, Ac si mens quidem nostra perita fuerit, & erudita comparauerit habitum conseruandi sui,& perspiciendi pure & in statu sereno , blandas illusiones& insidias malignorum: perfacile statim repulsione, contradictione , Iesu Christi etiam imploratione, extinguit ignita tela diaboli, nec sinit illusionem affectionibus imbutam, sibi cognatam aut familiarem fieri: aut cogitationes nostras affectionum vinculo similes imagini obiectae formari,
280쪽
de Puritate Cordis cent. II. 239
aut colloqui familiariter, aut longam animi moram & consensum contrahere, quibus necessarib succedunt opera mala velut nOctes diebus. a. Sin expers fuerit solertis temperantiae mens nostra, confestim affectionuintercessione permiscetur, cum re per imaginationem obiecta,qualiscunque ea fuerit , disputat cum ea , interrogationes scelestas excipit, & dat responsiones: tumque fit, ut promiscue versentur cogitationes nostrae cum illustione diabolica: illa,
tam viribus quam numero Vehementius
augescente , quo amabiliε, speciosa & grata appareat illam admittenti depraedato animo. Cui idem contingit, quemadmodum cum in campestii quodam loco canis
apparet, & ibi sint agni nuper nati : hi, cum sint innoxij & pusilli, ad eum , quem
Conspexerunt, frequenter cursitant, velut ad propriam matrem : nihil ex accessu ad canem lucrantes , quam ut eius sordes duntaxat δc malum odorem referant. Ad eundem modum cogitationes nostrae prae-Currunt imperite ad cunctas daemoniacas
illusiones animum ingredientes : quibus com permixtae fuerint, ut dixi, videre licer eas ambas, Agamemnonis & Mene-- . lai
