Historiarum anatomicarum centuria I et II, III, IV

발행: 연대 미상

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

281쪽

.2s T K o Μ AE B Α R T st o LI N 1 distentum , ultra naturalem eXcreverat magnitudinem. Cor ipsum longe nativam molem exacedebat , flaccidum , nigro sanguine plenum, in sinistro latere uterque pulmonis lobus vide batur sanus, Parenchyma uidem consumptumn on erat, color tamen luridus, viscidaque m teria puriformis passim insparsa comparebat. HIs ΤοRI A LXVII.

Ν Τ Olo quae Cophon de Porci Anato ia signa-

J vit, & Sereri sin Zootomi repetere: In nonnullis Porcis in aedibus nostris mactatis quaedam obserVaVi, quae trita nonsunt. In sinistro porci ventriculo circa conum contextus mihi visus nervorum elegans, seu fibra rum , quae cum valvulis nihil habent commemcii, colligantque carnosos parietes. In eodem sanguis concretus adipolas aderati In septo cordis hic Halaiae 1 6sb. plurima foramina pisi magnitudine pervia erant,quae stilum leviter adactum facile admittebant, deducebant que ad sinistrum ventriculum, ubi tenuis membrana velut anastomosis apponebatur, regressum inhibens.Non igitur falsus fuit Gessendus Vir sin cerus , qui Aquis Sextiis PVanum vidit osten dentem septum cordis pervium. R iolanus certe Magnus

282쪽

HI sΤ. CFNΤ. II. assMagnus aevi nostri Anatomicus, verius mucronem pervium conspessit. Hinc sanguinis partem tenuiorem per poros hos ad sinistrum ventricu tum ferri suspicor,majorem Vero universi sanguianis copiam per pulmones circulari. In multis porcis 16 3. Hamiae mactatis apparuerunt ova quaedam sine testa in hepate, me- senterio , dc lumborum Vertebris appensa, quae magnitudine ova gallinacea aemulabantur Miubventanea visa , sed praeter aquam limpidam nihil continebant, diutius enim coctis non in duratus fuit liquor. Unde abscessus credo aquosos esse seu vesicas serosas, ex vasis nostris Lymphaticis , quae circa hepar , mesenterium & Ili

cos ramos luxuriant,eXori .

Sues praegnantes aliquot quoque 16 o. diligenti cultro examinavi. In utero tot cellu IM , quot porcelli, sed numerus horum numerum papillarum excedebat.

Porcelli longitudine minim1 digiti erant, in

his omnia cartilaginosa. Cor bene formatum, candidum, Ventriculis excravatum. Auriculae rubentes sanguineae , sanguini concreto persimiles. mpar molle & rubrum, instar sanguinis comereti,universum occupans abdomen, & intestunis superstratum. Intestina subjecta candicantia, Vermiculorum aemula.. Vacuus ventriculus &P Gus. Renes maiores quam pro corporis pr

283쪽

ΤΗ0M E BARTHOL 191 lportione. Capsulae flaccidae. Cerebrum flui dum & aqueum , sed Venulis conspersum tenuissimis. Oculi grandiores. Reliqua discerni ac curate non potuerunt. Situs porcellorum in ute- leto est oblongus, prono capite, extensis pedibus. Ex umbilico tria vasa umbilicalia distincte prodeunt per transparentem funiculum conspicua, major vena, laterales arteriae exiles, distinctis deinde ramis per chorion dispersae. Amnios te inuissima, in qua mucus Sc copiosum serum con tinetur. Atlantoides aqua limpida referta vesicae loblongae formam refert,cum collo excrementis viridibus scatente. ab aquapendrete depi-- lcta , sed globosior una parte extrema instar cucurbitae. Chorion carnosior circa utrumque 'nem, & in medio, ubi vasa umbilicalia inseruntur. Interior uteri substantia pariter carnosa,cui chorion adhaeret facile separabilis. His TORI A LXVIII.

Dilepsum Febris sedat,

Pilepsiam esse symptomata motus depra- In vati & sensus , in confesso est apud Mem

dicos. Sensus audem tactus non semper aboletur. Quanquam enim revera sentiant Epit plici externas injurias , non sentiunt tamente sentirebin ipsius paroxysmi, Vehementi/

284쪽

In No dochio Hastiensi puella Epilepticia

eonvulsionibus sepe hoc anno 1633. corripiebatur. Nosodochii ministex fucum subesse ratus, &simulari morbum , fraudem detectourus, carbones ignitos in volam Epilepticae congerit. Agranihil Antiens, omne carbonum incendium per fert. Hinc tantum in vota manus ab igne vulnus excitatum , ut Chirurgus spacio mensium vix potuerit persanare. Interea febricula Epilepticam invasit, qua accensa convulsivi motus postea ces sarunt. Recte enim Hippocrates in Coacis & a. . Aph. 26.Convulsioni febrem accedere melius judicavit , quia frigidos lentosque humores in nervis farctos attenuat & discutit,sicut Galenus com

mentatur.

ARdente febre corripiebantur plures Halaiae in Autumno 16 s. cum petechiis & delirio, Evasere multi, quidam larga haemorrhagia narium,nonnulli abscenibus in collo obortis,alii tumoribus dolorificis in brachio vel pedibus. Multos jugulavit delirium. Ex classe Regia reduces nautae quamplures febre hac infecti. Quidam ex illis extra portam Orientalem habitans , qui sti

R pendia

285쪽

rue 8 THOMAE BARTHOLINI Ipendia 28. annorum in classe Regia meruit, eYnavi rediens, uxorem febre defunctam amisit mox ipse inficitur,febricitat,& tanto ex petechiis desurio furit, ut absente muliere conductitia custode, ipsum se summo mane omnium Sanctorum inje- lcia fascia ad lectum suspenderit. Hinc delato, ad D. Motinum & me, judicio per Admiralium Regium , Virum Generosum Christophorum Lin - denow, honorifice sepeliendum censuimus, nec lper plateas more aliorum qui ipsi sibi violenta, imanus admovent, esse quadrigis trahendum. Sae' vientis enim morbi fatum, commiseratione po- ltius, quam poena dignum. Deliria in febribus lpetechialibus nihil non committunt, nullo sup- lplicio expiandum. Exemplum recitat Exempl. Med. c. 99. Ad insanam Viri cujusdam Nobilissimi filiam vocatus adeo furentem inve nit , ut dum hinc inde sese violento quodam impetu jactaret, quicquid interim obvium habebat, dentibus arriperet, Dapgeret, laniaret. Ex quo

proprios capillos, brachia & manus, & si quid

praeterea aliud arripere poterat, ita mordicus nul- Io habito discrimine suumne an alienum esset,apprehendebat, ut nisi scissum ac prorsus laceratum ex ejus denti bus eripi non posset, adeo ut v1ncire puellam oportuerit, ne sibi aut alteri noceret. De maniaca muliere Patavii nobis narrabat B Sylvaticus, quae per plateas ambulans de rebus Venereis semper locuta, interdum baculo obvios

286쪽

H I s Υ. C E N T. II. 239 aggressa est. Haec tandem cum in No comio S. Francis es detineretur, ab ejus loci ministris sce pius compressa convaluit, quia a seminali humidi tate, diutius retenta & putrida , elevatis vapori bus Mania haec orta fuit. HI saeo RIA L X X.

Ummo sanguis instar hepatis per

alvum excretus.

Ivis quidam Rostochiensis per triennium

laborans sepiusque de torminibus alvi conquestus, frustra adhibitis variis remedio rum generibus, eo tandem 16 32. miseriarum devenit , ut emaciatus vixque ossibus haerens phti sici in morem gravissime decumberet. Accidit de inum ut praesente Medico D. Sculteto de maximis angoribus quaereretur, colareque mutato sudor erumperet per totum corpus frigidus , aliaque mortem minitantia signa apparerent. Cum omnes de vita desperarent, alvum exonerare cupiit, sede lecto surgere prohibitus,pelvi porrecta, per se' cessum rejecit frustum massae sanguineae instar parenchymatis concretae, fibrisque variis venularum in morem refertae, ut crediderint adstantes hepar integrum per alvum redditum. Oblongus erat grumus variis quasi ligaturis distinctus. 2 ger autem dictum factum melius habuit, deincepsque

287쪽

26o TAoΜAE BARTHOLINI ex voto convaluit, sicut per literas ad me perscripsit Cl. V. M.Michael Lysem,olim Auditor meus,& amicus perdilectus. HIs TORI A LXXI. Oculi vulnera. venis quidam Patavii baculo offenderat oculli angulum, ut relicta in oculo sint frustula lignorum.Saepius illa extrahere tentaverativi Chirurgus haud ex trivio, & tandem sanatum juvenem ex Nos comio demisit. Reversus vero post aliquot menses, conquerebatur de tumore

in faucibus & palato, quo aperto durum aliquod corpus in palati tumore deprehensum fuit, quod ligni erat frustum ex prioris vulneris reliquiis

huc via incognita protrusum. Tumque securiore recuperata valetudine lignum extractum collo suspendit, urbemque circumiens miraculose se sanatum clamitavit. Leidae alius in oculo vulneratus. Cancro mox in oculo succedente,consilio Io. V at Viri Sum mi per Regium Chirurgum forfice oculus erutuS. Primo, secundo & tertio die optime exinde valuit, sed subitb quarto die Apoplecticus mor

288쪽

Macati Lunares in facie Dilepticae. Comitialis Morbus seu Epilepsia Tralliano de

Crito Aureliano non male Lunaticus seu Lunaetis dicitur, sive quod secundum lunae mutationes invadat, quae imperium habet in humiditates &cerebrum, ut in vulneribus videre est ; sive quod in novilunio concepti & nati hoc morbo corri piantur. Certe si radiis Lunaribus quis aperto capite dormiat, Epilepsiam incurrere vulgo persuasum. Hii ac apud c. 17, 13. puer cujus dam vocatur , lunaticus, qui Epite-pticus erat, ut ex signis ibidem signatis patet. Nam cecidit in ignem & crebro in aquam, sputavit, & stridebat dentibus. Dicitur quidem ab

eodem Matthao V. 18. Marc. 9,IT. Luc. 9, v. daemoniacus seu a daemone torqueri, nam sepe coniungitur hujusmodi lunari morbo daemon, vel certe a daemone naturalium rerum scientissimo& causas naturales movente inducta fuit Epite psia. Saepe saepius quoque daemonis praesentiam hi insultus mentiuntur, Vidi Patavii Baronem Germanum Epilepticum a Monachis S. Antonii misere flagellatum, quia obsessum credebant, sed nihil illis proficientibus a Sala Medico curatum. SingularemLunae cum corpore Epileptici consensum in patria nostra vidi. Filia enim Sophiae in

289쪽

curae subjecta, maculas in facie habet apparentes, quae pro varia Linaae phasi de m utatione, variae vita identur tam colore quam magnitudine. Tantum lcorporibus nostris cum coelo commercium. l

Lemmender vocant , Bergis nuper Haianiam ad D. Oluum UVormiam Virum summum missos, jamque exsiccatos& exenteratOS, cum laudato Viro i631. dissecui, sceletonque ex illis in usum Musaei Normiani construxi.In diffecti ne occurrebant sequentia: Muris universi magnitudo glires nostros quat. Ρellis variegata, flava, nigris maculis distincta, adeo tenera, ut citra rupturam separari nequeat, nisi in mystace. Dentes incisorii duo in utraque maxilla. Lo'co caninorum vacuus est locus , quem implet fere lingua. Sequuntur mox molares, quorum utrinque tres sunt, totidem alveolis distincti, primus latior incisuris quatuor velut serris do natus , quarum in alveolis quoque conspiciun tur vestigia, alter tribus, quia minor, tertius to iidem,

290쪽

tidem, sed arctioxibus, quia priore adhaec mi

nor.

Incisorii inferiores sub prioribus terminantur. In aliquibus longius prominent, minus in aliis. Protenduntur radicibus longissime incurvi ad molarium principium. In medio latiores & instat gladii acuti. In principio seu extremitate prima excavati velut cochleare , quo melius fruges arrodant.

Lingua larga longitudine dentes inferiores in cisorios facile exaequat. Maxillae inseriori , qua superiori inarticulatur, tres sunt apophyses. Os petrosum quasi cariosum, cultro non difficulter abraditur. Ossicula auditus tria exigua, a Cassieris depicta, sed stapedis forma ab illo variat hic fere rotunda , medio foramine , iii ambitu suo stellularum

velut radios obtinens. In ore gramina e siccata unus habebat. Viscera reliqua exsiccata. An simplex illis sit intestinum, ut de agrestibus ex Medico dissecante refert Ges rus, dubito. Severinus enim in muredi versum observavit Zootoni. p. 128. Rectum intestinum excrementa solita continebat. Membrum genitale foris pilosum, intus carti lagineum,ex osse pubis prominulum. Cauda bre Vior, secus ac in vulgaribus, decem tamen articulis constanS.

Os femoris triplici capite acetabulo suo jun-

SEARCH

MENU NAVIGATION