Historiarum anatomicarum centuria I et II, III, IV

발행: 연대 미상

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

311쪽

184 THOMAE BARTHOLINI crassior, nigris excrementis turgida, duas spithamas longa & amplius, cui prope coli initium affigitur circulus membranosus glandulae similis. Colon rugosum circulis exilibus gyrisque implicatum , angustius quam coecum. In Mesenterio uberrima pinguedo, & circa renes. Hepar duobus locis cum minimo, sine vesicula sellis conspicitur. Hinc verior causa timoris, quam vel ex sanguinis tenuitate cum Bodi , vel

cordis magnitudine cum plerisque, aristotele, Di, deducitur. Pulmones flavescentes, tribus utrinque lobis, majori uno, & duobus minoribus, quibus in me dio septimus additur circa dorsiam, levis,spongiosus. Tantus loborum numerus , tanta levitas fugientem leporem plurimum promovet. Corpraeter corporis magnitudinem satis magnum. Ita quoque Pliniis l. I Ι .cap. 3 7. Maximum est portione muribus, lepori, asino, cervo, pantherae, mystelis, hyaenis, & omnibus timidis, aut propter metum maleficis. Consentit Aristoteles& plurimi alii. Sed nec experientia illis favet,nec ratio. Vidi enim in cordatis sat magna corda, &parva in timidis. Imo cordis magnitudo & faei-1ius circulationem promovet, & sanguinem accendit, & spiritus vitales, si sunt, si sanum caetera

cor, generare potest. Columbae ventriculorum carneae rotundae , ut in aliis , quibus fibrillae nervosae valvularum attexuntur. Arteriam venosam

312쪽

HI s Τ. C E N Τ. ΙΙ. 28ssanguis grumosus obstiparat, qui in motus cordis defectu,non potuit ad sinistrum ventriculum pervenire. Auriculae cordis iisdem foveis excavatae, quas in aliis animalibus Observamus.

Innoxium animal raro cCrnubus armatur.

Capti tamen sunt in Saxonia cornuti lepores a Gepsere depicti. Vidi alia cornua leporina in Musaeo Regio Serenissimi Regis n'stri, & in Mustio Wormiano suspensa, quae raris naturae lusibus an

numerari merentur.

His TORI A LXXXVII.

QUppressis mulieri Masmogianae menstruis eu Ocuationibus , ingens sub costis spuriis dextri

late ris oriebatur tymor, circa hepatis regionem, de cujus dolore sepius antea fuerat conquesta. Aperto abscessu maturo pus effuxit cruentum, percuratoque ulcere, sana vixit ex voto deinceps mensibus fluentibus. Neapoli feminam duobus abscessibus occupa tam invisi, quae ex solo moschi odore mensessu pressos provocavit. Sine dubio gratus ille subtilisque odor uteri spiritus excitavit, & vasorum obstructionem tenui aura calidaque reseravit., HISTO-

313쪽

dis meatum Chirurgicum noOum pro

ti la absicindenda. INcolis Norwegiae familiaris es: Catarrhus,

qui hyemali tempestate ad fauces & uvulam de stillans hanc in tantam molem extendit, ut suffocationis periculum afferat, nisi mature huic malo succurratur. Confugiunt vero medicamentis deficientibus ad manuum operam, sorficeque quo cunque obvio tumentem prolapsamque uvulam abscindunt sine ullo aut vitae aut vocis dispendio. Sanguinem autem profluentem statim sedant pulte ex farina & aqua. Domesticb morbo ut occurrant nihil non tentant. In quem usum Ru sticus quidam Norruegus Canutus Thorberni iii Dioecesi Bergens, ingenio minime plebejo, excogitavit nuper instrumentum singulare , magna celeritate & dexteritate nictu oculi uvulam tumiadam exscindens, quod ad mormium nostrum Magnum non ita pridem transmissum operae duxi precium & Lectorum oculis depictum exhibere& brevibus describere. Lamina ferrea oblonga , & angusta unciarum undecim longitudine, in extremo manubrio eXOrnatur globulo ad frimiorem apprehensionem, paulatim deinde amplior circa medium ferme duarum unciarum latitudinem acquirit, hinc ad

314쪽

HIs Τ. CENΤ. ΙΙ. 287scendens quadratam constituit capacitatem unius unciae cum dimidia longitudine, cui inseritur lignum planum ad linguae deprimendae figuram

efformatum dolatumque, tres circiter uncias longum, in extremitate rotundum, per ambitum circularem rima praeditum profunda pro ferro acuto& incurvo recipiendo, quod ferrum machinis quibusdam ab altera parte laminae extendi & exseri pro lubitu potest, ac uvulam abscindendam comprehendere inter ferri aciem & laminam ligneam. Altera hujus instrumenti facies clavum habet mobilem, qui ferreum funiculum una extremitate sibi annexum extendit vel retinet retractum donec laxari usus postulat. Retinacula duo

huic clavo adhaerent, quorum unum extensum firmat clavum, alterum compressum laxat.

Interiori facie machinae bellicae speciem refert, exteriore vero plana spatulae similis, quae nonnia hil incurva & linguam deprimit & Chirurgi visum non impedit, imb tegit subjectum machinae clavum & retinacula, ut teger timidus nihil mali suspicari possit. Commodum omnino organon& his aliisque usibus accommodum. Celsus volsella utebatur, cujus incommoda recenset pendens in Oper. Chir. qui forficulam eligit. Hildanus Cent. 2. Obs. 21. onerosum instrumentum

ad uvulam depinxit & descripsit, quo tardior fit .peratio, aegro non ita jucunda, Chirurgo denseque operanti molesta.

315쪽

188 THoΜ E BARTHOLINI IModus applicandi hic est: Primo clavo sublato elevatur quoque ferreus fianiculu5 clavo alligatus, hinc funiculus sequax sursum pellitur, &ex ex- utrema ligni rotundi rima protruditur,spaciumque relinquit pro excipienda uvula tumida. Hoc modo praeparatum instrumentum aperto ore per Chirurgum linguae superponitur, plana parte sur- lsum vergente, aspera vero, ne machinas aeger vi- deat, deorsum speetante. In Fauces eo usque protrudatur organon , donec uvula inter ferreum funiculum incurvum acutumque & ligneum cir- lculum comprehendatur. Apprehensa uvula, diagito tangendum est retinaculum secundum, ut in

locum clavus redeat retrahatque annexum simiculum ferreum. Dictum factum concidente clavo .& retracto funiculo, acutus ille circulus rimam suam repetendo uvulam comprehensam rescindit. iCommodum instrumentum etiam aliis in corpore tumoribus, & verrucis exstirpandis, quod

incredibili celeritate, aegris nihil cogitantibus,timentibus nil, omnia absolvit brevissime,nihil mi

nus quam ruS Olet.

Ut rudi penicillo adumbraretur, sculptorem advocavi. Prima figura instrumentum exhibet clavo adhuc laxato & in rima sua usi iniculo ferreo

latente. Altera clavum elevatum monstrat, funi

culum sursum protrusum & ad excipiendam uvu Iam paratum. Singularum instrumenti particula' rurn indicem signatae literae edicunt.

316쪽

aama Ferrea lamina. Lignum rotundum..ce Clavus machina. , Ferreus'nisurus,circa laminam Olignum repens. ee Ferreus funiculas circa clavum astigatus. ε Fereret funiculi incurva pars, interius acuta.

f Dacium inter funiculum , lignum. gggg Retinaculum clavi primum firmans. thhhlili Retinaculum secundum retrahens. ii Capulus organi ferreus. kh Globulus exiremus capulo appositus

RasDs Canis . Nobilis Matrona Patavina, uxor Iudicis, a

cane rabido morsa, per Chirurgum curatur. Post quindecim dierum decursum rabie redeunte asiadentes invadere conatur. Hinc vulnus denuo scarificatum aperitur & diutius apertum conservatur, ut Veneno exitus pateat. Interea cineribuScancrorum exhibitis, cum sanitate in gratiam rediit. Pulvis quipp* cancrorum fluviatilium praesens rabiei antidotum est, experientia quoque Galem. Eliguntur autem in Italia non communes Gambari illis dicti, sed qui cancris marinis sunt similes, rotundi, post caniculam collecti &in cineres resoluti. Hujus cineris accipiunt pa tes decem, radicis Gentianae partes quinques Thuris unam , miscentque, ut dosis sit Dragma una vel duae per o. dies continuanda.

317쪽

19o THOMAE BARTHOLINI Nobili Messanens in Sicilia, Amico meo,canis morsus Icterum intulit, a quo qgre liberari potuit. Neapoli diebus Canicularibus 16qq. a cane morsi boves videbantur insaniae quoque induisse

speciem. Unde vulgus Neapolitanum hoc tempore a carnis bubulae est abstinebant. Inurunt autem Itali canes rabidos ferro candente in fronte,

ad modum Signatorii sigilli oblongi quod clavem vocant. Hic in Dania diebus Canicularibus ob metum rabiei, obvii omnes canes solenni more a Coprianis occiduntur. Mulier Leidae is s. a cane rabido morsa in aqua Rheni praeterfluentis abluta sanabatur. Sed

curru cum alia comite in civitatem reversura prope portam vomitu superveniente animam inuit. Itineris socia,quam vomitus venenosus adinsperserat infeceratque tertio inde die quoque ex spiravit. HIs TORIA XC.

Varii E lepticorum resin.

PUer Tridentinus annorum XV.temperamen ii pituitosi , post varios errores, inprimis vini

generosi potionem frequentem, convulsivis motibus divexatus , primum quidem levioribus, no die solum, postea vehementioribus etiam die in vadentibus. Omnium, finito paroxysmo, Crat ne scius. In hoc cum Io. Dom. Sala, Duce nostroν variana

318쪽

H t s T. CE N T. II. 29 IMariam Epilepsiae faciem observavinius. Subinde enim in paroxysmo mitis mansitetusque, subinde furibundus ut faciem sibi dilaceraret, nonnunquam sedendo absolvebatur insulius, aliquando

ambulando cum manuum jactatione, ut non tam convulso quam saltus videretur, quem somnus fere sequebatur. Alios convulsos vidi qui bra chium solum dextrum moverent, caetera immoti , alios alterutrum pedem. Alios ridentes, flentes ali S.

Juvencula quaedam Arhusiensis XVII. annorum ad me salutis causa I 647.accessit, quae obor ta circa caput nubecula in motus convulsivo; inciderat,semperque fere ad dextrum latus circumrotabatur. Brevissimos habebat paroxysmos, saepe recurrentes, & cum timore insolito desinentes. HI saeo Ri A XCI.

Vteri lethalis ablatio. ΡLurimae seminae &diu satis & satis feliciter sine utero vixerunt, si observationibus Abendaris, uineta, Vim, Zacuti credimus, imo prolapsum putridumque citra periculum abscissum viderunt Rbases, Carpas, Mercurialis, Io. Langius, C. V ga, Paraus, Bautinis aliique. Fer elius refert visam a se puerperam, quae una cum statu uterum radicitus evulsum absque vitae noxa C miserat. Saxonias similia describit. Castratas sues se i T a minas

319쪽

292 Τ ΗΟΜ E BARTHOLINrminas excisa vel rescisa vulva refert Soranus de Plinius, ut gratiores ferent & habitiores. Nimis autem & difficilem & periculosam operationem existimo. Enimvero arctissime uterus per ligamenta lata & rotunda ossibus alligatur, ut sine ingenti dolore avelli vix possit, praeterea vesicae & recto intestino firmissime adnascitur, quae separari sine damno nequeunt. Vasa praeparantias permatica utero, & vaginae plurima alia inseruntur , quae sine maximis doloribus, haemorrh gia, & internorum viscerum consensu dilacerat

tur nunquam.

Si exempla volumus , puerperae quotidie suppeditant. Inum afferre lubet communicatum mihi a D. Paula Mothio, Regio Archiatro & Amico meo nunquam sine laude nominando. Nobilissuma Matrona Chilonii Holsatorum quinque ante filiorum Mater, foetum vivum, quem quadragin ta hebdomadibus commode satis gestaverat,semihorae labore sine ulla molestia feliciter 1 6q2.eX- clusit, remanentibus tamen more hujus puerpersie secundinis, quas cum obstetrix, ut solita fuerat,

solvere& ζxtrahere conatur, una cum secundinis uterum, quanquam inscia, extraxit. Inter ope

xandum puerperae sciscitanti quomodo negocium siccederet, respondit , secundinam se quidem habere, sed subsequi carnis partem sibi incognitam. Adstantes seminae molam esse credentes, simbique Lepe id evenisse, obstetricem ad extraben

320쪽

dam carnem exstimulant, quae omnia etiam validiore manu,irrito conatu & renitente carne justa exsequitur. Advocatu S D. Mothius sine voce, nutu, & pulsu puexperam inVenit, mortuamque vere pronunciat; occupata deinde obstetricis sede, immissaque sub lecti Magulis manu, ipsum uterum integrum marsupii instar propendentem &ab utroque latere perforatum obstetricis digito, deprehendit, adstantibusque monstravit, vere

tum mortuam sero credentibus.

Anatome Diluticomm. Pilepsa per inferiorum partium consensum, raro sui in cerebro relinquit vestigium. V pores enim cum vita dissipantur. Caeterum si cerebrum ex se vitium contraxerit, facile in dissectis conspicitur. Bontius Obs 1. Med. Ind. in cerebro militis Epileptici ventriculos invenit materia viscida repletos ac glutinosa, colore luteo , vitello ovorum simili, sed foetida. Abscessum puris albi ex vulnere vidit Smetius i. Io. Miscellis Corpuscula tenuia & exilia in ventriculis obse Vavii Ballonius I. I. Ephem. Aquam limpidam tenuemque Hippocrates de Morb. Sacr. Volchersis Coiter in Obs Hildanus in Obs..1 hepartus in An- not. ad i.2. Consil. Ballon. Cent. I. Obs. 7. Pu inmeningibus Fernelius i. a. abd. Caus.

SEARCH

MENU NAVIGATION