Historiarum anatomicarum centuria I et II, III, IV

발행: 연대 미상

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

301쪽

culo valvula in vena cava circularis una & carianea, reliquae Valvulae humanis similes. lVertebrae colli numerantur r3. dorsi septem, lcaudae octo mobiles, aliae enim interiores sub 1sellii osse immobiles , & fixae. Os pectoris protuberans cum sua spina.In quia

busdam solidum, in nostro concavum ampla cavitate, mediaque parte porosum, ut aquam ad

mittat.

Os scapulae oblongum & angustum, ut in anseribus. Alae os brachii humani aemulum cum cubito. Deinde ossa duo Meiacarpi. Extrema ala quatuor articulis constat in rectum protensis, quorum extremus bifidus est , utrinque tamen

cohaerens, primus maximus. Duo laterales, quo-

rum superior major, in duos item dividitur. lCostae utrinque duodecim, ex plurimis similaribus & musculis. Illarum duae superiores sterno non junguntur, reliquae novem sterno arcu, itim inarticulantur, in medio cartilagine divisae, & inter eas quinque medias apophyses habent incurvas. Ultima costula coxae superius connata, ejus medio j uncta cartilagine, in latum & inculavum finem desinit, quanquam potius os pubis dicendum , sustinendo abdomini dicatum. Os cruris semori involvitur singulari apophy's, homini inusitata. Os fibulae latiore principio icirca medium cruris in acumen desinit. Desiems nuper in Regno Ammia.caput Cygni de'

pictum

302쪽

H is T. C A NT. ΙΙ. 27spictum dedit cum lingua ossea, qualem in nostris non invenimus, &osse hyoide triangulari, singuae subject o. Nos accuratam procuravimus Cygni sceleti, Laryngis & asperae arteriae duplicis iconem, quam inDissertatione de CygniCantu &Analome, publice me Phaeside in Academia Hastaniensi a Iuvene Literatissimo Iob. Iacobo Bemersim 14. Sept. 16 o. proposita, inveniet Lector. HIs TORI A LXXX. Monina Wrcina. Monstrum ex sues. Aug. 1648. cum aliis tribus porcellis naturali forma effctis , in ParoechiaS. Canuti Insulae Boringholmianae apud

Petrum Laurentii in Κier y natum, caput habebat humanum, amplum Os hians, clausos oculos , latam frontem & copiosum e erebrum, gra ve & intra cranium mobile. Reliquo corpore alcandorem vergebat, humano aemuluin, sine setis. Pedes & cauda genus suum reserebant, nec a porcorum grege deviabant.

Aliud Hamiae vidi. Quinque porcellos perse ctos primo exclusit sus 7. Mart. 16 8. Halsinaesi in Selandia nostra. Postridie aliud monstrum se Mutum , quod catellos geminos reserebat in pectore sibi connatos, quatuor utrinque pedibus. Capita duo eminebant adverso vultu sibi opposi-S 2 ta,

303쪽

2 76 THOMAE BARTHOLINIta, alterum nares auresque canino simile, os latamen & oculi suilli ex maxilla inferiore dentibus longioribus protensis , alterum priori haud absita mile , nisi quod rostro caruerit aperto, cujus vicem supplebat foraminutum, ubi tanquam per

nebulam dentes transparebant reconditi, & infra utrinque auriculae.

HISTORIA LXXX LCholerica Virginis Anatome. PUella 2 o. annorum Cholera obiit. Cadaver

ad usum Anatomicum Adriano Falcoburgio, natomico Leidensi accuratissimo , quem nu quam sine admiratione vidi secantem, concessum fuit mense Februario 1639. Vasa mammaria dilugentius inquirenti nusquam apparuere. In abdOmine multa immutata. Ventriculi fundus transversum palmum infra costas spurias demersuS, nullo omenti fotu gaudebat, unde ventriculust imbecillis tanta vehementia viventem puellam ad vomitum concitavit, ut revocato omni ad caput sanguine, post mortem rubeus faciei color perstiterit. ina etiam vehementia ruptis viscerum vinculis ventriculus cum intestinis fuit de pressus. Omentum infra ventriculum ad os Ischii protendebatur. Intestinum colon profundius,

multis alias gyris & circumvolutionibus distinctum

304쪽

ctum , hic levi inflexione serrae dentes aemulab tur. In intestinis vero vermiculus rubicundus latitans, corpus vere cacochymicum notabat. Lien dupla magnitudine tumidus a solita figura in globum oblongum mutatuS videbatur. Meatus cholidochus in plurimos ramulos divisus multum bulis , ob angustiam, regurgitare fecerat,unde molestus ille & lethalis biliolirum humiditatum vo

mitus concitatus.

Vena spermatica dextra ab Emulgente dextra. Arteria seminalis sinistra nulla. Nec clitoris in virginali corpore comparuit ,:nec hymen, quod morbo imputabatur, sed carunculae myrtiformes leviter vaginam distinguebant. Sinister testiculus longior dextro, longiusque ab utero distabat quam dexter. HIs ΤοR1A LXXXII. Varia in canibm Observationes. Dum plurimam operam in venarum lactearum & Lymphaticarum inquisitione impendimus,multa se in canibus obtulerunt aliud agentibus , quae breviter signabo prout in mentem ca

lamumque venerint.

Renis dextri parenchyma illaesa tunica externa. a vermibus absumptum aliquando fuit, quorum

duo longitudinem digiti & amplius aequabant.

305쪽

Semel tres in uno cane renes visi, altero latere

duo invicem sibi suprapositi ejusdem magnitudia lnis.In rene dextri lateris duo vermes salva tunica ltotum spacium justo ordine implebant,qui termites dissecti aqua repleti erant, sed ita lenta ut filamenti instar candidi extendi potuerint, sive ex co rupta renum carne generati,sive ab aqua impura. In alterius aorta arteria prope cor sex glan- ldulas ciceris magnitudine sine ordine dispositas vidi, quod nec in homine infrequens notavi. Nonnunquam singularem costarum cum stemno observavi connexionem, nec enim costarum extrema sterno jungebantur more consueto; sed lsuperponebantur. lNon ita pridem in cane porus cholidochus adeo distentus apparuit, ut cum intestinis amplitudine comparari potuerit, qui in duodenum desinebat, venulis externe scatens, sicut & vesica b, Iaria. In aperto poro observatus callus cartilagineus circa intestini ingressum, quo impeditus fuit ad intestina fellis transitus, unde intumuit, 3c in homine Ieterum provocasset. Accurate videri potuerunt in amplo hoc poro foramina quibus in hepar patet, quae totidem erant conspectiora quotlobi hepatis. Exitus cervicis vesiculae felleae incommunem porum patebat, quo discisso, qui tumidus amplusque, inquisivimus an valvula ulla praetenderetur. Sed nullam invenimus. Contenta bilis in poro tenuior , crassior in vesicula.

306쪽

Hi s Υ. C EM T. II. 279eula. Substantia pori subtilior, densior vesiculae Lactans canis tres utrinque in abdomine papillas habuit, unam in thorace , sed exilem. 1nteriore loco sub cute pilosa utrinque per totum abdominis latus glandulosum corpus protende batur , continuum fere a sterno ad pubem , lacte scatens venulis sanguineis hinc inde inspersis. Inter glandulas quoque & musculos abdominis sanguinea vasa percurrebant a musculis ad ubera,& cum iis candicantes quaedam fibrillae sine lacco, iisdem gyris & ductibus intortae.

In cane praegnante brevi paritura, resecta cute pilosa cum mammis glandulosis secundum longitudinem protensis, vasa mammaria externa

glandulas visa ingredi, quibus se lymphatica jungebant. In utero seu cornubus uteri octo catelli. Placenta uterina singulis circuli instar circum- tensa, viridi colore. In chorio humor flavescens, urinae similis , in amnio liquor alius candidior. Catelli in postrema hac aqua latent ore aperto,& lingua nonnihil exerta. In ventriculo similis

liquor illi qui in amnio, in intestinis crassis solida

excrementa. Dissecto catelli thorace, cor pallidum , sed auriculae rubentes ultra horam cum dimidia pulsabant.

Ex umbilico catellorum praeter umbili cales arterias, venam umbilicalem & urachum, duo alii funiculi minores tenuioresque ad mesenterium eorundem tendunt, ejusque centro assiguum

307쪽

18o THOMAE BARHO LIN Itur, id quod observatum quoque Auinio Viro ingeniosi1simo. Alia in canibus observata in Historia nostra de Lacteis Thoracicis de dubiis Lacteis suo

loco retulimuS.

HI saeo R IA L XXX III. Torpor vagus corporis. Nobilis Bononiensis Patavium accessit consilium pro aegritudine petiturus. Narrabat se interdum capitis vexari stupore, qui mox in brachia derivaretur, mox femora & pedes, imo ipsa quoque genitalia ita subinde torpescere, ut

nisi manibus ea teneret, ex corpore decidere crederet ; linguam praeterea adeo nonnunquam dixit sibi uitiimescere, ut ex ore non posset extendi. Medici Bononienses catharrum esse decreverant, Ex capite reliqua membra invadentem: Benediactus ero Sylvatisvi gravis ille senex & longa experientia inclytus, cum sciret catharrum relicta iubito una parte in aliam non ruere, Melancholia laborare pronunciavit, malumque de quo con querebatur, imaginarium esse. Tanti Viri judicium ipse aeger confirmavit ex collegio isto Medicorum egressurus; se namque in tantam putavit

excrevisse proceritatem ut vertice trabes tange

ret, exitumque iccirco per januam sibi esse dene

308쪽

Iu Agusiis singularia .

IN Insula Boxnholmianai 6 48. natus in aedibus

Petri Ipsens agnellus; cui os sanguineo colore in maxilla inferiore tinctum erat, cum rubra in naso macula. Auriculae clausae rubebant, sed in dextra auricula rostrum visebatur incurvum infe riora versus. Pedes quoque sanguinei supra artiaculum, postica parte latiores cum eminentiis acutis incurvisque sursum reflexis sine ungula. Caetera genus suum referebat, nisi quod sine lana essent partes quae rubebant. .

Mons pelii 16 1. in corde agnino dissecto cavam venam vidi duplici ramo, & orificio Cor in gredi , sed non ita amplo, quia diviserat consuetam amplitudinem Natura. V ad vulae horum ramorum seu cavae duplicis difficulter discernebantur. Ludit subinde & in homine Natura de vasa sanguinea multiplicat. Saepe vidi in homine br tisque duplicem venam sine pari, utrinque eXaxillaribus productam. Insignis ille Prosector A. Falaoburgius in dissectione humana nobis olim monstravit prope venam cavam adhuc aliam illi similem, quam pro altera cava h bebat.

309쪽

O i in diaphragmate se meninge.

E hepatis dolore Anglus quidam 16 3 .conquerebatur. In cadavere post mortem dissecto hepar maximum diaphragmati arctissime undiquaque connexum apostemate laborabat. Sed in diaphragmatis carnosa parte qua hepati committebatur , os accreverat duriusculum externa cartilagine tectum. In subjecto virili ob cusam monetam strangu- Iato 1638. Parisis in Collegio Cameracens a D. la Fave aperto, Omentum in inguen de trum producebatur, deinde vero musculo Cromasteriita adnatum visebatur, ut naturalem ne xum diceres. iplocele enim laboraverat. Uterque quoque testiculus Hydrocele insectus. Tandem in capite inter duram & piam matres,sex in veniebantur ossicula , piae matri firmiter inhae lentia,ut sine illius ruptura divelli non potuerint. Nulla tamen fractura cranii videbatur, nec ullum illius vestigium. Horum ossiculorum duo insincipite, utrumque unum, quatuor reliqua duplica turae membranarum immersa latebant. Sive in utero genita aliorum ossium more, sive a calore cerebri insolito deinde efficta, quemadmodum ossa in cordibus humanis brutisque indurantur

non raro ; certe natura ad robur membranarum

310쪽

HI s T. CENT . ΙΙ. 283 his uti potuit: Dura sunt& aspera, sed exigua, quae inter Musaei mei numero rariora, & Consobrino meo D. Hemiso Fuiremo in illa dissectione

praesenti, resero accepta.

HISTORIA LXXXV LLeporis Analom . Non Leo sum, nec Cervus. Neuter leporem

aggreditur. Quanquam enim saeva illius ora Omnes fugiant, tam parvas tamen feras frangere non didicere. Ego inter ferociam & timorem medius, cultro minus infesto, leporem mortuum venatus sum, ne in timidissimo animali, indigna Anatomico timiditas eluceret. Interiora leporis 16 O. scrutatus, ventriculum inveni utricularem, oblongum, utrinque globosum, sed simplicem, cui lien exiguus adjacet nucem parvam vix superans. Quia simplex illi unicusque est ventriculus, miratus sum, quod ruminare possit, & inter ruminantia non bisulca numeretur Levit. II, 6. Desit. 14, T. Sed quod ventriculo si1mplici deest, supplet coeci amplitudo, ventriculi aemula. Coe cum enim intestinum amplissimum, ejusque duae partes. Extrema una clausa pollices septem est longa, unum crassa, excrementis liquidioribus &candidis repleta, quasi alter ventriculus, colore eaeterius glandulam referens: altera versus Ileon

SEARCH

MENU NAVIGATION