Historiarum anatomicarum centuria I et II, III, IV

발행: 연대 미상

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

491쪽

Caput sese lupinum,curtae aures, dentes huic ob tuli, live senio sive arte detruncati. Collum cras- , sum & oblongum, musculis valde carnosis robustum , Quorum duo longius intra thoracem supra spina ita protenduntur ad cordis usque regio- nem. Orbita oculi superiore parte versus frontem patula. Musculus temporalis crassus totum utrinque caput superiuS Occupat, nec alii in capite musculi manifesti. Per medium cranium incedit processus osseus loco suturae sagittatis,instar cristae. dividens cranium in duas partes. In dorso etitis setas habet longiores,nigras, durasque, quas iracundum animal erigit. Disse'o abdomine , musculis nempe & pertintonaeo, omentum occurrebat ubique duplex, sed

tenue retis instar, hinc itide pinguedine pauca conspersum, quod a fundo ventriculi cui ardie cohaeret, protendebatur supra omnia intestina ad pubem usque, ubi se circumvolvebat ad spinam,

de intestina velut in ni arsupio comprehendebar. Involvebat quoque lienem octo digitos transversos longum , duos pollices latum, caetera sanum,

nisi quod exiguum a possema sanguineum pisi

magnitudine in extima sui parte splen monstraret. He par magnum floridumque di aphragma ti non solum consueto ligamento suspensorio alligatum , sed ipso parenchymate cohaerens.

Lobis septem dutinguebatur. Vesticula bilis

parum

492쪽

His T. CENT. IV. 1 2 parum liquoris continebat subobscuri. Venae caute descendentis truncus ex hepate statin' renes contingebat, ut vix tantum spacii pro ligatura superesset. Circa portae ingressum observati sunt ductus Lymphatici plurimis ramusculis conspicui, & supra portam versus mesenterium tres rami tumidiusculi. In inessentario nullae lacteae manifestae, nam ventriculus plenus adhuc erat cibo copioso inconcoeto& cras o. Intestina scatebant excrementis nigricantibus, & ipsum coe- cum articuli pollicis magnitudinem aequans eodeexcremento plenum visebatur. Nulla valvula in colo, praeter circulum duriorem. In I horace medias linum valde tenue & Braminibus hinc inde retis in morem perforatum. Pericardium paucam aquam continebat, quia calidum est animal. Cor ipsum justae magnitudinis& interna & externa facie nihil ab homine dive

sum monstrabat. Dextrum ventriculum & a riculam dextram & ingredientem cavam , magna sanguinis grumosi nigrique copia distenderat,

ut insigniter tum exent. Hinc non aliam mortis causam in animali sano invenimus, quam sun cationem. Sanguis in corde contentus nullum odorem spirabat. Pulmones utrinque longi, dexter tribus, sinister duobus lobis distinctus. Arcte per membrana mediastini cohaerebant oesophag & arteriae magnae descendenti. Forsan hinc ingluvies , a pulmonibus continue irritatiS, com-

. moto

493쪽

1 2 THO M AE B ART HOL I NImoto & aperto cesophago. Thymus nullus,seu- stulo pinguedinis illius ices supplente. Exemptis intestinis renes , vas aspermatica . A vasculum Libethicum aggressus sum. Renum leviter incisa tunica sponte separabatur, subje- ciumque parenchyma foraminulis seu foveis ex- terne hinc inde distinctum : an id naturale omni- bus,vel huic proprium, affrmare non possum. Sunister obscuriori colore fuscus. In ureteribus &vasis spermaticis diligenter separatis nihil notatu ldignum. Situs inferiorum hic erat. Vesica parva llotium continebat solito loco reposita,tum penis leminebat extrema parte osseus cum praeputio lsicut in canibus. Urethra inde longo tractu descendebat ad testes infra pendulos oblongos instar nucleorum dactyli. Inter penem vero & te-ses collocatum est vasculum Libethi, membra- nis urethrae alliga tum. Vasculum externa sorma

vulvae assimilatur, per medium fissum & pilosum, tres digitos transversos longum, totidemque larum , quod per mediam rimam nonnihil didu- ctum , in utroque latere foraminutum instar oris carpionis ostentat lanuginosum. Ut interiores cavitates paterent, per mediam rimam dissecui& in duas partes divis adurethram usque, quae per medium inferne transibat& a vasculo facile separabatur. Hinc ad vasculi utramque partem diu,

sam converso, primum circa marginem vasculi

divisi puncta candicantia occurrebant,deinde is

494쪽

His T. CENT. IV. . I 3ramine ante dicto latius reciso interior cavitas in ... conspectum veniebat. Rotunda illa, amygdalum capiens, lanuginosai membranulis subtilibus biianis instar valvularum distincta. An ista mem- branissa ex pilis Tibetho impraegnatis emerserit, quia facile florum instar discerpebatur , non ausim determinare. In limbo hujus cavitatis & in reliquo vasculi corpore glandulae comparebant quam plurimae, modis inajores,modis minores sua cavitate singulari praeditae, quasi vesculae ibethliacae, quibus apertis liquor odoratus olei instar candicans effugit, odore fragrantissimo spirans, qui chartae exceptus candicabat; post aliquot deinde

dies mutato in flavum colore consistentia firmabatur. Externam quoque vasculi solidioris par tem dissecui, vesiculasque copiose ibidem dispersas simili liquore inveni refertas. Infra testiculos

prope anum ad finem urethrae, duae glandula sunt rotundae nucis minoris magnitudine, quae intus cavae sperna a effundebant, quas vesiculas

credidi esse seminales , supra vero infra collum vesicae minores aliae glandulae collocabantur, quas pro Prostatis habui Curiosa industria his visis occupabar in inquirendis viis per quas liquorem vesiculae Libethicae attraherent. Separatis urethra & testiculis a Vasculo, singulisque examinatis nullum inveni commercium nisi per membranas, quibus invi-ςςm Omnia junguntur,sed facile separabiles.Nul-

495쪽

la alia vasa patentia aderant, nec ulla in toto corpore particula odorem istum spirabat, praeter 1olum vasculum. An igitur ex vesiculis seminariis λ Vicinae quidem sunt, nec liquor diversus,

si odorem excipia . An ex vasis praeparantibus λSed haec solito more testiculis & Epididymidi,

bus inseruntur. Non ex alvi excrementis, quia urethra intercedit inter rectum intestinum, &vasculum : adhaec fartent illa , non haec ; & haec colore candicant , nigricant illa. Via igitur incerta est. Certum tamen videtur in vesiculis Zibethicis confici istum liquorem odoratum, sicut a testibus semen, a mammis lac, occulta quadain potestate & vasculi odorati proprietate. In quibusdam vesiculis internis vasculi, loco liquoris, erat rubra materia instar concreti sanguinis, &friabilis. Unde suspicio nata ex sanguine confici Zibethum , qui propter affect una quemcun que vesicularum istarum , in Libethicum liquorem non potuit converti. Nam haec hyaena nec tanto Libetho abundarat, Mejeri confessione , nec tam fragrantem odorem, ut alia con-

generis speciei animalia, emiserat. Ex vesiculis turgidis transudat liquor in cavitatem & lanugini, adhaeret, forsan ne citius excidat & ut diutius perficiatur, exinde statis vicibus vel sponte affrictu animalis excernitur, vel a ministris cochleari apto eximitur. Ex inodoro sanguine odoratum liquorem in vasculo generari mirum videri

496쪽

His T. CENT . IV. non debet, quia & flores fructusque suaveolentes

ex succo terrae plantaeque inodoro emergunt, in

parte propria plantae arborisque alterato. Ex oculo lapidem denique erui , de quo Plinius l. 37. c. IO. & Adbertus Magnus referunt, linguae hominis subditum futura praedicere . Nihil vero est, nisi humor crystallinus elegans & pellucidus, durusque. Sinister major dextro erat. Sed futura praedicere falsum,nisi augur accesserit.Ego

auguria non novi, nec coelum aruspicum curo, ut loquitur Petronius.

FIGURARUM EXPLICATIO.

Fig. I. . teriorem pasculi Zibethirifaciem externari exhibet, cujus gula uiculatiteris gnata hunc habent gni catum. . Renes, dexter est sinister. b. Emulgens vena, cri arteria subjici gr.

cc. Vena cava descendens. dd. . truria magna descendens.

eeeeee. Ureteres utrinque ex renibus enati ct in pocam inserti.

498쪽

G. res poculi nudum candicans. Fiq.V. Posterior vasculi Zibethici facies xi tur.

ιιr Membrana urethra subtensa conjungens νήιulum Zibethicum. d. Prosata glandula. e. Ue ica urinaria ad latus reflexa.ffs Vasculi Zibethici corpus externum. ggg. Glandulosum Zibethi corpus rescissum, multis hine inde vesculis refertum,liquorem Zibethicum protundens. h. Vesicula con stellior o major Zibethi.i i. Vesicula sieminales stermate plenae ct capitate

praedita. .

Frolapsus uteri cum urinae incontinentia.

V Xox statuarij de urinae ardore ejusque in-

continentia apud me conqueritur. UreruSprolapsus modo recedit, modo relabitur. A difficili partu vitium contraxit, quo quinque diebuS misere fuit torta. Jam vero uterus prolapsuS Ve' sicae orificium in transitu comprimens, facultati Κ α reten-

499쪽

148 ΤHOM E BARTHOLINI retentrici remoram videtur addidisse. Vnde uterum prius reponendum suo loco suasi , quam lotij haberetur ratio, Advocata obstetrice clyster ii

jeictus , uteri pars prominula soliis lauri , & baccis, mentastro , artemisia in vino adstingente coetis elota , pulvisque adstringens eidem adspersus, mox digito obstetricis immisib, qui aκ- ungia gallinae erat inunctus, repositus uterus, rei extracto pessari in ex istidis substitui, empla strum matricale perinaeo imposui, cucurbitulam magnam siccam supra umbilicum duasque in iliis assigi curavi, & odorata naribus admovi.Hoc seu immotam perciliquot dies demisi , & reversus: prodeuntem uterum non observavi. Deinde dum Ioiij gratia caute progredior, visa est urina in marsupio, quod appensum in lecto habebat, rubicunda, sed cum sedimento putrido, foetente, albo,& disrupto. Nata inde suspicio ulcus esse in vesica ex 4. 8 I. pusque prodiens vehicare spineterem, vesicae musculum, ad excretionem continuam : Nam in dissicili partu inflammatio vesicae meatui impressa fuit. Expurgato pure&deterso ulcere ad meliorem statum sanitas diu desiderata tandem rediit.

500쪽

conpulsiones Paralytisa.

finis est convulsiohi Paralysis,tam materiae

ratione, quam nervorum atactorum. Vnde

sibi subinde invicem succedunt, subinde quoque se presso pede comitantur . Viro Clarissimo, amico nostro, circa vesperam ex linguae Paralysi sublata loquendi potestas. Postero die sinistrum

latus resolutum, & os adeo firmiter constrictum fuit, ut nulla vi aperiri posset , dextrum vero latus convellebatur. Nempe materia maligna, cujus indicia perechiae apparentes prodiderunt, sinistram principii spinalis partem prorsus obstruens,sensum motumque illius lateris abolevit, in dextram vero partem non ita copiose irruens membranas vellicando, quia nervum totum replere non potuit, ad convulsiones irritavit. Honesta alia Matrona ; cui curandae praefui, durante spasmo dextri cruris & pedis, in eadem parte Pa ralysi tentabatur per aestatis decursum , ita tamen ut sensus in pede remanserit, motu sublato.

HISTORIA IV.

CElebris est de Unicorim apud veteres fama. Animal credebant terrestre quadrupes sol N 3 cornu

SEARCH

MENU NAVIGATION