장음표시 사용
4쪽
CHRISTOPH. CHRISTOPHORIC o S M o P o L I,
6쪽
Ariae ab antiquis temporibus de origine animae suere sententiae. Alii animam per traducem seminari, simulque cum carne generari, animam ab anima , sicut corpus a Corpore, docebant. Haec sententia Origeni Commem. in Iob. Syriaca amentia audit, quae scilicet una cum semine animam essundi vult es ortassis a Tatiano Syro , unde Tatiani appellati , qui in Oratione adv. Graecos videtur sentire animam cum corpore exstingui. & in extremo
judicio resuscitatum iri:quae etiam dicta fuit haeresis Arabica, ab Origene refutata. Euseb. VI.3 . Augustinus de spir. & anima , c. 48. scribit , ita sentire Luciferianos , Cyrillum, &aliquos Latinorum praesumptores. Eidem opinioni assensum praebuere Sadducari . Tertullianus , Apollinarius , & maxima pars occidentalium Hieronymi tempore , ipso teste tom. a. epist. 82. &Greg. Nysseno lib. de anima : sed ea deinde per populos. barbaros Arii religionem sectantes, videtur explosi, creatione animae introducta, idque non immerito,cum corruptionem animae inferat: haeretici tamen
7쪽
eam restaurare quadan tenus aggressi sunt, quibuscum sentiunt Sociniani. Stoicos, Manichaeos, & Priscillianistas Hieronymus d. l. sensille scribit, animam esse propriam Dei substantiam : quam etiam sententiam Gnosticis & Valentinianis adscribit Irenaeus. Certe Seneca Stoicus ad Gall. 8c Lucili. animum divini spiritus partem , alii divinae aurae particulam vocant. Menasseti B. Israel de Iesiurrect. lib. I. cap. 8. scribit insigniores philosophos, Zoroastrum, Hermen, Orphea, AglΟ-phemum, Pythagoram, Timaeum, Locrum, Platonem , Eumenem , Plutarchum , Ammonium, Porphyrium, secutos sententiam animam esse particulam quandam substantiae divinae: quam tamen sententiam Hieronymus d. l. a sententia Pythagorae, Platonis, Origenis, atque omnium
Platonicorum distinguit, 3c Stoicis propriam facit. Mihi quidem persuasum est , eadem hac
de re opinatos Manichaeos cum Gnosticis &Valentinianis. Hi dividebant hominem in spiritum, animam & carnem, quas singulas partes nomine hominis:h singulis partibus denominati
vocabant: dicebant autem hominem animalem
esse factum ad imaginem, nec esse ομο ου πον; sed spiritualem esse factum ad similitudinem, Irenaeo attestante lib. I. cap. I. Iidem apud Clement. Alex. in Epitom. dicunt animam ex limo
factam esse hominem ad imaginem , ὀμοου Πον etiam brutis; at hominem ad similitudinem esse insipiratum spiraculum vitae: ibidem cum com
8쪽
De Origine Anima. . yparassent Cainum naturae ἀλογω & χοiκῆ,
tia insert absolutam aeternitatem essentiae animarum. De disserentia spiritus & anima: pe culiari loco agemus. Recentiorum , eorumque Mausianorum opinio est animas simul cum carne & in carne quotidie creari, vel infundi. Hujus sententiae autorem habent Aristotelem, quem seculo . a nato Christo secutus est Eunomius , ut scribit Gregorius Nyssen. lib. de anima: qui etiam d. l. Stoicis eandem sententiam tribuere vide
Quosdam ecclesiasticos Hieronymus d. l. ait stulta persuasione confidere , animas in thesauro Dei haberi olim conditas. Antiquissimi quique cum Pythagorii , omnibusque Platonicis, & Origene , animaS ante corpora , in principio singulas simul conditas , in statu feliciori, quam in corpore sunt, statuebant. Huic sententiae nos quoque subscribimus, qui antiquissima dogmata , ut plerumque saniora , recentioribus anteferre docti sumus a Tertulliano. Nec nos quicquam movet autoritas Concilii Iustinianei a. sy3. celebrati, in qu ab omni aevo recepta sententia damnata est. Et
9쪽
quidem potuisse animam ante corpus creari, quia separata a corpore existat, incorruptaque
permaneat, fush probavfre Morainviilerius SONeville Dialect. Platon. p. 4 c. 3. sesst. I. Pr. s. Scotus, aliique, quos vide. Verum quod& actu ante corpus creata sit, hoc tractam Pro bandum suscepimus. I. Deus creavit animam in statu naturali &Optimo, cujus unquam anima potest esse capax : Deus enim quodcunque creavit, creavit valde bonum: quia ipse est lummum bonum. Sed status naturalis Sc melior animae est extra corpus , quia actiones animae separatae , sunt perfectiores, quam informantis corpus d perfectius enim intelligit separata a corpore , quam dum informat corpus , 8c separata intelligere potest ac velle, aliasque operationeS eXercere , ut alius quicunque purus spiritus. Vid. Scol. 2.
que unanimis SS. Parrum consensus, qui animam in corpore , tanquam tenebrimis carceri inclusam considerant. Idem tradit scriptura sa
η ἐπεγνω Blm : Cernimus nunc per speculum in oenigmate , tunc autem facie ad saciem videbimus rnum cognosco ex parte, tunc vero cognoscam prout edoctus fuero. Σ. Cor. V. r. τέμως μτ-, ου ειδους : per idem enim incedimus, non
per aspectum. Ratio est expressa Sapient. IX. I s.
10쪽
De Origine Anima. Tubi scriptum legimus :-μ σωμα βαρ-εε
, ' l3eλΘ γεῶδες μῆν νῆν πολυφρον--ἀδα: Corpus corruptibile aggravat animam, o terrenum tabernaculum deprimit vel onerat mentem multa cogitantem: in graeco est χον nra , i. e. philosophantem: est enim φρονέων, Mωνοῶν, σκέ-
μὸοι,ου γυμνοὶ g οι οπιας ον τῶ σκήν ii ι νά μ λ βαμβοι: scimus nos, si terrestris nostra domus h m tabernaculi dissoluta fuerit, aedisicium ex Deo habituros, domicidium non manufaetum , aeternum in coelis. in hoc enim si piramus , expetentes domicilio nostro , quod e caelo est , siverindui. Auidem etiam induti, non nudi reperiemur. etenim qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus onerati. Cons. Rom. VIII. I9. ΣΟ. 2L. 22. 23. τη μα ιο rei η κώMς xkδε γη : vanitati creatura
subjecita est de quo loco Origenes Periarch. I. I.
Ego quidem, inquit, arbitror non esse aliam vanitatem , quam corpora, &c. Vnde & Salomon mihi u-nιUersam corpoream naturam velut onerosam quodammodo , vigorem spirituum retardantem hoc modo