Succini Prussici physica & civilis historia cum demonstratione ex autopsia & intimiori rerum experientia deducta auctore m. Philippo Jacobo Hartmann

발행: 1677년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

211쪽

dico igne sint liquabilia, hoc autem illiqua. bile , nisi excessiu ignis liquetur; nec subbitiminibus duris concludi posse est in apri. co. Illud itaque est, reliquum ut ostendatur, succinum ex illo genere fossilium esse,quod relicto humido aliquo a frigore congelato

est illiquabile , id quod lapidum nomine

proprio venit. g. VIII. Atque cum lapides a caeteris se silibus duritie maxime distent , si eadem succino inesse probabitur, & lapides succina dicenda satis erit clarum. Durissima vero succina esse si non illud arguit , quod mortaria ignivoma & bombardulae Currules exinde conficiantur, quae machinae illaeso corpore, pro arbitrio ad satias exonerari possitnt, nullum damnum inferente iterata aliquoties explosione; certe hoc probabit, quod artifices quaedam succina prae duritie intractabilia offendant, quae calore emorii. re opus habeant. Neutiquam igitur timide uti migandis se Hii fecerunt, durities aut soliditas succinorum est adstruenda , cum in excellentissimis eandem semper observare contingat, in reliquis vero quae minus

solid aut dura deprehendantur, vitio hoc factum ex historia deduci possit: Si quidem non justo gradu frigoris illa congelarunt, aut

212쪽

aut nondum ad perfectionem perVenere, aut etiam aqua marina nimis diu macerata calorem sussicientem minus retinuerunt,ve,alio quopiam casu aut forte fortuna - ,

liditas damnum est passa,de quo alibi differendi dabitur locus. Sussicit hoc loco annotasse,quo perfectiora , eo selidiora succina haberi, atque mollitiei alias reddendas esse causas,quam quae secundum naturam illam succino assererent. Non tamen huic nostro asserto obstabit, quod alii lapides succinosint duriores, si modo etiam alii sint molliores: atque licet non essent molliores,concedant solum succinum reliquis semilibus esse solidius,& in suo genere durissimum tNon enim omnes lapides natura tali duritie,quali adamantem,coagulavit, sed tamereliquis fomitibus duriores voluit, ut essentilliquabiles , id quod de succino etiam manifestum fuit redditum. f. lX. ka Succinum lapidum generi ad

scribentes illud absurdi,quod plerique physi-

Corum incurrunt, ut succinum in diversis . generibus colloCent, evitamus. Sic Magia rus in Phetsis a quod bitumen asserere succinum vellet, & durities tamen lapidem ostenderet, succinum lapidibus in altero capite annumeravit, in altero inter dura bitumina recensuit. Quem errorem aliorum

213쪽

xi LIB. II. PHYSIC.

& Casel. tangit, ubi subterraneo. rum partitionem , quae ab Arist. traditur, amnium exactissimam Clari stimamque t periri demonstrat. Neque hoc aliquis lapidis naturam destruxerit, quod flammam concipiat succinum&ardeat aut quodiandem excessu ignis liquetur: siquidem, posterius quod attinet, hoc Liccino cum aliis Lapidibus, qui etiam beneficio humiditatis alicujus inutae ab igne emollescunt, aut excessii estis liquantur, haber commune, cum teste Arist. .. Metereol. 6. lapis mola ris,pyrimachus,& testae ita ab excessit ignis liquentur,ut fluant. Ad prius autem respondemus hanc esse specificam differentiam quorundam lapidumbituminosorum , imprimis pyritis de quo Caesa cca.I. c.ag. Ga-gatis , de quo idem elegantem historiam

c. I. recensuerat , quod nempe sua aetate,

cum hic lapis a pastoribus fuisset succensus, exstingui postea non potuerit. Similiteroarbones fossiles ignem concipere, omnibus liquet , & tamen hos omnes lapidum

numero propnerea non ausint eximere. Quod si etiam eximerent, tamen non ob

tinerent quod vellent ; uti enim N. v. C. Magnes solus attrahit ferrum, ergo non est lapis, ita nec succinum, licet solum arderet, propterea minus lapis erit. s. X.La-

214쪽

g. X. Lapidem igitur succinum declaravamuS,porro Cum lapidum quoque variae sunt species, qualis succino competat indagandum restat. Auatuor autemsummage nera lapidum traduntur, marmora , saxa, gemmae & lapides peculiariter ita dicti. Marmoribus vero se saxis succina accenseri nonposse exinde constat, quod utraque ingenti mole oriantur , adeo ut aliquando montes integri iis exsurgant, & maris scopuli. Gemmae ergo aut lapides proprie dicti , cum utrumq; genus non nisi in parva mole reperiatur succina dicenda veniunt, siquidem & haec parva ut plurimum quantitate se conspicienda praebent. Verum cum lapides communi nomine ita peculiariter dicti laevorem splendentem, quo tamen insigni succina sunt praedita non admittant , horum classi minime accenseri debent. Non quidem insignior succinorum prae lapidibus illis, ut plurimum, durities ; tamen cum ob perspicuitatem aut splendorem succina vilui grata sunt,atque ob substantiae nobilitatem, maximum lusum. , in pretio habeantur, quam quod rara & parva inveniantur , gemmarum meruere nomen. Quarc ut colligamus quae huc usque hoc capite prolixius fuerunt exposita, eorum humma

O 1 haec

215쪽

16 LIB. IL PHYSIC.

haec erit. Subterrancum utiq; succinum apud omnes in confessio esse,idque ex historia satis probari, cum vero id nec duci nec fundi possit, metallis non accensendum esse, neq, ex reliquisfossilium generibus ter. ris, sulphuri aut bitumini annumerandum, quod soliditas succino majoT, quam qliae ejus modi fossilibus inest : lapidem igitur reliquum esse ut dicamus , & quidem non ex saxorum aut marmorum, sed nec ex la. pidum peculiariter ita dictorum genere, sed gemmam , perquam apte responderi posui ad quaestionem quid sit , Cum naturam ejus recte eXprimat.

Caput III.

i. De disserentiis inanimatorum indagandis.. a. de attractiva vi succisi , anpropria i l. 3. quod omnia levia succinum attrahat. . de Agricolae loco, ct quaestione ex Anglis. s. de peculiari fragrantia succini. o. depeculiari θω sapore. 7. de colore. δ. de facultate virginitatem probandi se πή-

thia cum Luna. st. Io. In de usibus variis

succini g. I. Emmam esse succinum ostensium Ahactenus , porro deducendum, quomodo ab aliis gemmarum speciebus differat ; Verum uti superius innuimus ,in- , fimum

216쪽

sUCCINI PRUSS. CAP. III. 2I

fimum mixtorum genus sunt inanimata, a

que ita etiam infimum substantiae gradum obtinent, siquidem parum actus habent ,l&magis potentiae, ut quae ad materiam proin Time accedant,sent implicita. Talia autem comprehendere facile non est. Quemadmodum enim unumquodque se habet adesse, ita etiam se habet ad cognosci&intel-- ligi. Cum ergo in animatis non sit finis cujus gratia, accuratae illorum specificae differentiae vix exponi possunt , rationes enim Corum non sunt certae, quo longius a fine absunt, ut etiam secundum inordinatiorem naturam fieri videantur. Differunt tamen secundum varias elementorum passiones, differunt praeterea fine cui , neque omnino fine privantur, cum ad ulteriorem ordinentur finem. Nam montes lapidei ad fluctus

arcendos inter alia faciunt, terra nuda ad

stirpes ferendas, pluvia ad augendas segetes &c. & per hominum studia ad alios varios in vita usus accommodantur, ad medicamenta a medicis , ab aliis ad alia emolumenta. Ad species autem Metallicorum

constituendas & discernendas eae potissimum passiones sub considerationem veniunt,seCundum quas agere quid aut pati pos sunt. Ita enim ipsa differunt, ut quod sint liquam

Diuiti so

217쪽

Σ1, LIB. II. PHYSIC.

liquabilia illiquabilia, ustibilia, inustibilia,

ductilia, fragilia, dura, mollia, flexilia, scissilia &c. aliisque hujusmodi potentiis affectionibusq; praedita, secundum Varias elementorum mixtiones alterationesque,sunt enim fere elementa vario modo. alterata.

Quaedam autem ex illis prout mixta sunt, singulares quasdam potentias agendi habere videntur , ut Cum cerra certos morbos

propellant, atque alia aliam sympathiam vel antipathiam cum animatis vel inanimatis inter se mutuo ostendant. Atq, secundum hos modos enumeratos quomodo succinum a reliquis gemmarum speciebus distinguatur uberius declarandum erit. g. II. Primum autem de attractiva visuccini disquiramus, quippe cum haec omni aetate magnae admirationi fuit,& peculiaris succini credita. Verum non solum succinum levia attrahendi facultate pollere Ath. Rarch. de arte Magnet. I.part. 3. c.'. ct mundisubterranei tom. 2. l. δ.βct. s. c. F. asseV rat, sulphur, masticem, ceram duram sigillarem,resinam duriorem, arsenicum, Vitru, eisdem gaudere viribus, edocens experimento singulari, acu sive versorio, ex qua-Cunque materia, perinde est, confecto, supra Obelum exacte aequi librato. Et alias sul-

218쪽

sulphuris massa, chartam, festucam &c. ligno saltem attrita attrahit: mastix vix nisi testa exula,& majuscula massa solidiori: resina quoque dura leniter affricta &c. licet bitumen durum asphaltus illud praestare

non Valeat: certum tamen est, ut alia mitistam,ex Metallicis corporibus, prφter succinum nonnulla vi levia attrahendi esse. praedita, simpliciter ergo non est haec virtus in rerum natura succino peculiaris ; quamvis, Aurifaber capite 8. illud tanquam Cerram praesupposuit, virtutem ad se alliciendi varia, nulli resinae communem sed peculiarem esse succino: ne quidem in generibus metallicorum In lapidum vero, classe an his viribus succinum emineat singulariter,hoc quoque in controVersiam l. c. MN chrem vocat, & Gagates id satis evincit, qui etiam sat magna levia trahendi potentia gaudet, uti cuilibet experientia probaverit. Verum & inter gemmas iisdem viribus praeditos M,ch. selenitem,saphirum,iridem ponit, ut nec ab gemmis omnibus succiis num illa agendi virtute differat. Neque illi

experientia admodum refragabitur , cum Orientales gemmas, adamantes etiam, ut plurimu his viribus instxu istas, qui illas tractant,probare atque sidisserere norunt.

g. III.

219쪽

11o LIB. II. PHYSIC.

g. III. Inter gemmas ergo propriam succino hanc vim esse insitam asserere haud ausim, nisi quod caeteras in inferiori gradu hujus ratione consistere putem. Cum vero non omnes ubique eadem de Electrica virtute tradiderint , de hac plenius disseram.

Fuerunt ex antiquis, qui quadam exciperent, quaesuccinum adse rapere nequiret: ita rimpar ch. inquas: conviv. l. 2. cap. 7. mΟVeri ab electro &allici omnia levia praeter Ocymum & oleo imbuta atque in eadem opinione &ante Plutarchum quidam fuerunt, sequioribus autem seculis omnes in eandeabierunt sententiam. Ita Levis. Lemn. de

occult. natura mirac. I. a. c. Fa. Matthiolis quidem in Diosc. l. I. c. n. bcne Ocymum

attrahere, ejus rei se fecisse periculum; oleo tamen perfusa non levare. Ita quoq; V jund. humida & madefacta, item oleo tincta excipit; ct Agricola Theophrastum de Ocymo refutaverat L M.fo I. uti Auris berc. s. alium quempiam, sed huic etiam humida & oleo tincta a vi electrica sust immunia. Verum recte crurem omnia le-Via,tantum non facultatem frusti excedant di superent, allevari a succino asserit, sive illa sint madida, sive oleo tincta , ramenta cujusl metalli, dic. quae certe e perientia . cui. '

220쪽

cuivis obvia probaverit; quamVis propter gravitatem non ita facile madida attrahat, dissicillime oleo tincta, quod haec ligno, aut cuicunq; imponuntur, adhaerescant,atq; ita succini vires superent: si tamen angulo aut erecto stylo, ad imitationem experimenti Κircheriani,imponantur, facile erit animadvertere, E. G. in charta bibula, uti fila tenuissima,quae oleo madida declivia pendet, succino admoto erigantur, & si recte attri-rum,etiam integra allevari vidimus. Imo ipsam aquam attrahere verissimum experientia cMgnovi, guttulas enim effusas attritu succinum elevat, ut quasi ebullire videatur,& deinde in circulum subsidant, motumque manifesto advertere licet, cum gutta hoc

facto dilatetur: Manifestius illud est cernere , si guttulae imminenti aut pendulae calefactum succinum inferiori parte admoveaiatur, illico guttula destillat, quae alias diutius inhaereret; quod si ex adverto succinum calefactum Justa distantia appono, transilit

gutta &succinu humectat. Praeterea a ma-3oribus minora succina allevari, Ceram item S innumera alia,documentis plurimis didici. Atq; quod omnia levia attrahat,jam ante Κircherum Val. Gor in Dios L. a. sty.

SEARCH

MENU NAVIGATION