Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

CAP. XI. DE ROMANO FONTiFIcΕἰ ast certe regulas statuere potest, quae unitatem illam eonfirment, & promoveante quod sexcentis constat antiquitatis monumentis, quae passim exhibent decretales, quibus pontifices fidem confirmant di in dubiis explicant . receptae vero disciplinae promovent obsergantiam, S quandoque etiam pro locorum & temporum adsunctis novos ritus inducunt. Etenim fidei morumque regula una est , irreformabilis . mutationi vero est obno-Xia disciplina. Sponte vero sua, aut ab aliis consulti decreta edunt pontifices. In speculis universae ecclesiae constituti. & sponte sua novitati debent occurrere, di aliorum consultationibus respondere . Omnibus quidem summarum sedium antistitibus jus fuit recipiendarum ex suis dioecesibus relationum; at ad Romanum Pontificem . quod prae aliis principatu quodam vigebat, ab ipsis primis sedibus, earumque synodis mitte bant ire consultationes . quod . ut alia omnia deessent. testatur Hieronymus, qui se apud Da inui uin pontificem adsidere Orientis atque Occidentis synodicis consultationibus responcendis pro- stetur ca J. Synodicis autem consultationibus Per rescripra pontificia robur accedebat, quod diserte adserit synodus Mileuitana de damnata Pelagii de Caelestii haer si ad Innocentium I. missa relatione . Ius vero ad primam sedem reserendi Cyrillus Alexandrinus ab ecclesiarum longa con Detudine ch , Innocentius vero I. at antiqua resacia arcessit δc derivat Of9. Tantum vero de Infijurian.TI. Z iis .

342쪽

a98 ImTITU T. IUR. CAN, PARs T. iis , quae eraiit fidei controversiae & dubiae disciplinae ad primam sedem mittebantur relatio

nes ; sed lapsu temporis etiam res minutae ingen Ptem relationum materiam suppeditarunt, retuleruntque ad Romanum pontificem ipsi clerici &capitula ecclesiarum , viluitque quodammodo decretalium gravitas di auctoritas. Sive autem sponte sua pontifices decernerent, sive ah aliis cor sulti responderent, synodum semper adbibebant Romanam in qua de negotiis omnibus ec clesiasticis tractabant, synodumque Romanam ex presserunt deinceps cardinales, de . quorum con silio hodie pontifices condunt decretales . , ' Et ex justa caussa canones relaxat. g. UI. Primatus quoque eminentia Romano

pontifici GID tribuit canones juris positivi

quandoque relaxandi: quod, recepto in re canonica vocabulo , diisensatio dicitur . Sunt canOnes ad ecclesiae salutem conditi, adeoque eccie-sae hono suadente jus certe est sacris antistitibus, di praesertim Romano pontifici . canonum

remittere' observantiam . Summa vero moderatione & prudentia episcopi , ipsique pontifices.

tanta potestate olim usi sunt, nam infractorum canonum poenam passim remiserunt, & raro eorumdem infringendorum, fecerunt potestatem, Nec nisi saeculo XI. peccantium multitudine factum est, ut dispensationes ad infringendos canones in usum abirent adsiduum. Quidquid vero hujus rei sit, canonum relaxationes urgente tun- tum eccIesiae necessitate , vel utilitate suadent fieri debent. In casibus ordinariis semel confiittiti canones obtineant, oportet , ne justi di injusti regulam in miaistrorum arbitrio, non ita

343쪽

CAP. XI. DE ROMANO PONTIFICE. 299 Canonibus constituamus. Sententia est Damasi Papae , normam sanctorum canonum fidelissime custodiendam , nec sine inevitabili necessitate ab iis licere discedere ca) . Nulla urgente necessitate , aut nulla utilitate suadente , concessa dispensatio , buvice B. Bernardo ct ) , crudelis dissipatio est. Utilitas autem non privata, sed communis esse debet, ut idem B. Bernardus recte admonuit. Et certe canonum relaXationes ubantiquis conciliis S pontificibus factae . semper in publicam cesserunt ecclesiae utilitatem. Sed inde usque a saeculo XI. major titilitatis privatorum ratio haberi coepit, quam antiquis moribus habita. fuit: quam disciplinam proponunt decretales : etenim scientia , morum honestas , bona fama, meritorum praerogativa, nobilitas parentum tamquam justae dispensandi caussae in iis proponuntur . Unde profecta est dispensationum frequentia ita votis, heneficiis, irregularitatibus di matrimoniis, quae B. Bernardi, Matthaei Parisiensis . Ioannis Gersonii aliorumque Virorum gravissimorum querelas provocarunt.

Pontifices jure suo cogunt synodos generales .f. Vil. Cogunt quoque IU) summi pontifices ob sibi competentem primatum synodos generales . Est generalis synodus supremus ecclesiae senatus , adeoque , nisi auctoritate ejus, qui ecclesiae preest 'universae , recte non cogitur

344쪽

goo ImTITUT. IUR. CAN. PAR8 I. quod antiqua adgnovit ecclesia ca), confirmatque

praxis recentiorum conciliorum in Occidente ha-hitorum . quae per Romanos pontifices indictat. sunt omnia . Convocarunt quidem priora o fio

concilia generalia in Oriente celehrata Romani imperatores ; at id precario potius , quam jure proprio fecisse non videtur dubitandum . Certa professus est Ualentinianus senior . non esse sui juris negotiorum ecclesiasticorum traftationem &coaciliorum indictionem cha . Vix erat . ut stante imperio concilia cogerentur . nisi principes auctores fierent, sappetiasque ferrent ecclesiae laboranti . Per Ieges publicas conventus agitare , principe inconsulto , erat interdictum.. tractoriis ad iter faciendum episcopis erat opus, sacrata antistitum potestas temporali imperio erat sustinenda. Ab eo quoque tempore , quo christiani esse coeperunt imperatores, ecclesiae nesotia Millorum nutu pendere visa sunt . quod diserte Socrates scribit D, S passim antiqua monumenta testantur. in hoc rerum statu quum necessit tem concilii eeclesia intelligeret . ad illud impetrandum adire principes debebat, principes vero

concilia concedentes . non jus sacrum exercebant, seu ecclesiam tuebantur . eamque, in quo deficiebat, adjuvabant. Ita ad concilii celebrationem & Romani episcopi & imperatoris auctoritate& adsistentia opus erat . Et hinc concilium Nicaenum ex sacerdotum sententia , ut loquitur Ru-- finus cub Dis synod. conc. Constantis. ad Damasum V. Theod. lib. V. cv.9. . Pelv. II. γ. VIII. capitul res. Franc. lib. VI. ev. 287. ch Ap. Sorom. lib.

VI. cap. 7. cc Praef. ad lib. V. hip. eccles.

345쪽

CAP.XI. DE ROMANO PONTIFICE. 3o I

snus indixit Constantinus magnus, o mi es synodi generales per pontifices ab imperatoribus postulatae ct ' impetratae fuerunt, quandoque etiam recusarae ct impeditae ; quin etiam non adsentientibus pontificibus imperatores aliquando synodos indixerunt o . Non erat igitur, cur ab indictis per imperatores primis oecumenicis conciliis Io: Launotus pontificum privilegium imperatoribus tribueret . . Et in iis praefident. VIII. Nec tantum ratione primatus summi pontifices genertiles indicunt synodos; Uerum etiam in iis vel per se, vel per missos legatos praesident. Corpus capite truncatum sint,vportet, concilia generalia sne Romani Pontificis praesidentia . Et hinc synodo Nicaenae . quidquid alii sentiant, Osius Cordubensis episcopus , Uito ct Uincentius . Romani presbyteri, praefuerunt, vicem Silvestri pontificis sustinentes ces . Constantinopolitanae synodo nulla praefuit . pontificis Iegatio; at synodus illa potius eπconsecuta receptione . quam origine sua censetur universalis. In Ephesino concilio Cyrillus Alexandrinus vices agens Caelestini pontificis& in concilio Chalcedonensi Paschasinus & Lucentius episcopi, di Bonifacius presbyter nomine Laeonis magni ob praefuerunt. Quin ' tantae necessitatis pontificis praesidentiam habuit is no

346쪽

soa INsTITU T. IUR. CAN. PAR3 I idus U. generalis , ut tribus amplissimis Iegationibus Uigilium pontificem , tum Constantinopoli Praesentem . ad synodi praeside filiam invitarit , rextiaeque synodali legationi tres patricios & quaestorem 1uum Iustinianus adjunxerit. Vigilius autem noluir praesidere , clixitque seorsim a synodo sementiam porrecturum suam , ia re ipsa peculiari constituto synodi definitionem confirmavit , ct quinta synodus constitit: quod synodus

sexta oecum enica adnotaVit.

Cum praerogatisa relationis ct sustuli. . f. IX. Verum praesidentia ista in eonciliis

Romano pontifici competens . non mera est consessus praerogativa , sed cUD relationis cum Praerogativa suffragii habet adnexum . Qui inta

consessu omnibus praeest, procul dubio in omni-hus consessus negotiis primus referre S censere debet. In concilio apostolorum , acl legalium dirimendas controversias coacto omnium primus Petrus sententiam dixit ca . Et hinc in conciliis omnium primum litterae pontificum legebantur . Tempore concilii Chalcedonensis hoc jus relationis pontificiae cum suffragii praerogativa adeo constabilitum erat , ut eo praesertim nomine dignitati ecclesiae Constantinopolitanae obstiterint Romani legati, quod Leo potifex ejus rei auctor non, fuerat, quemadmodum auctor fuerat rectae fidei statuendae: quam legatorum sententiam non omnino rejecerunt patres , quamvis ob temporis adjuncta ei tum locum esse non posse contestati sint . Referre autem & censere debebant Pontifices secundum receptam fidem & ecclesia1iicas

cub Actor. XV. 7.

347쪽

regulas: quod communi tractam quum constitisset ad exemplar litterarum apostolicarum sententiae serebantur , & decreta condebantur . Libertati vero sitffragiorum nihil obstitit cum suffragii pra TOgutiva pontificis relatio . Per omnia sententiae Petri in concilio Hierosolymitano Iacobus non colaseniit , S tamen in Iacobi sententiam conces serunc omnes ca) . Et hinc vix est, ut jus pontis tiae relationis cum Petro de Marca U com P0nere possimus cum jure relationis & prerogat, Va suifragii, quod, translato in republica Romana ad principem imperio , exercuerunt imperatores tetenim dicis caussa non adhuc plene constabilita unius dominatione senatum imperatores consulu runt. Sed inde usque a tempore concilii Chalia cedone alis major relationis pontificiae ratio II buri coepit, donec eo ventum est . ut aliquando ac retia tamquam a pontificibus in conciliis edita P OPonantur . Certe decreta concilii Lateranensis 1V- banc praeserunt inscriptionem , Innocentius IILin concilio Lateranens.

Ad ponti cem appellatur ab omnibus prouinciis,g. X. Facit quoque primatus pontifieis , ut Nil in ad sedem Romanam In caussis ecelesiasticis ab Omnibus provinciis appelletur. Est pontisen Romanus ceteris episcopis jurisaictione superior .

ad eum jure primatus prae ceteris incumbiccanonum observantia & exsecutio. . Naturalis autem ratio ab inferiorum judicum sententiis ad superiorem dictat appellandum δοῦ exsecutio. ca

nonum qui potest obtineri, nisi jus sit pontifici

348쪽

so ImTITUT. IUR. CAN. PARS I. in eorum infractores animadvertendi 8 Ita ius appellationum ad Romanam sedem primatui cohaeret: quod hene inter ceteros probat N. Alexander ca . Verum hoc jure non semper usa est sedes apostolica. Ecclesiastica distiplina formari coepit eo tempore , quo per persecutiones j tira

primatus non omnia poterant explicari, multo minus ad Romanam sedem appellationes. Et hinc Nicaeni patres antiquis adhaerentes moribus statuerunt, ut negotia omnia ecclesiastica in provinciis finirentur O J. nec quidquam habent de provocatione ad aliam majorem synodum . Quo decreto etiam episcoporum caussas inclusus fuisse ad Caelestinum pontificem scripserunt patres Africani co . sublevandis episcopis, qui regnante Arianismo ab haereticis passim opprime-hantur , ad B. Petri memoriam honorandam, potestatem fecit episcopis damnatis synodus Sardicensis appellandi sedem apostolicam , ut judicium in provincia renovetur, si Romanus episcopus renovandum judicaverit, adjunctis tamen finitimis episcopis , aut ab eo missis a latere legatis . Post hα decretum paullatim usus appellationum increvit , passimque receptum & admissum fuit.

quamvis non defuerint, qui magnis animis negotia in provinciis terminanda eci defenderint . quo nomine celebres episcopi Africani. Qui ulterius res progressa est , nam ope falsarum decretalium caussae majores episcoporum etiam in

Prima instantia synodis provincialibus ablatae.

349쪽

CAP. XI. DE ROMANO PONTIFIoe. 3ossedi tesserunt Romanae. Sed de appellationibus ad sedem Romanam in tractatu de judiciis eccle

siasticis agemus ex instituto .

Titulus episcopi oecumenici pontisci iure debitus .

g. Xl. Primatus quoque ratione in universan 'ecclesiam sedi Romanae cohaerentis, jure mer roque summus pontifex episcopi oecumenici titulo. posset decorari . Et reapse clerici Alexandrini& Romani legati in synodo Chalcedonensi, quin haec ipsamet synodus Romanum pontificem Pa Pam ct patriarcham oecumenicum dixerunt coab. Sed Romani pontifices quamvis datum titulus

minime respuerint; non tamen eo se ipsi condecorarunt : quod Gregorius M. testatur . Et certe supposititiae sunt inscriptiones omnes littera cum Leonis M. . quae titulum praeserunt uni

Versalis episcopi, ut recte Ioannes Launo ius ob servavit co . Metuebant Romani pontifices ne titulum episcopi oecumenici alii falso acciperent , eoque significari intelligerent non eminentem pon issicis in ecclesiam potestatem, sed unum esse per universam ecclesiam episcopum , aut patriarcham . Sed quo titulo Romani pontifices propter mali spectem uti noluerunt, eo Graeci sexto saeculo , in primis Iustinianus , suos ornare coeperunt pa triarchas. Synodo inde Constantinopoli coaet Ioannes IU. cognomento Ieiunator seipsum σφω- Fum universalem dixit, titulumque per synodum 1ihi fecit confirmari: eumque continuarunt successores . non quod se totius sub caelo ecclesiae, Ins jur.can ITI. A a sed

Bonum a

350쪽

ao 6 INsTITU T. IUR. CAN. PARS I. sed amplissimae suae dioecesis dicerent universales, ut testatur Anastasius Bibliothecarius. Sed Romani pontifices Pel gius Il. . Gregorius M. aliiquet successores praevidentes ad jura univers lis primatus contendere patriarchus Constantinopolitanos concilium , quod Constantinopoli Ie.junator coegerat, di litabat universale , &caullain Gregorii Antiocheni patriarchae usurp verat judicandam ambitiosum oecumenici tixului reprobarunt, eoque nomine graviter Constatuinopolitanos increparunt patriarchas. Praesertim Vero Gregorius M. Oecumenici titulum non sollim Pro Duqm , temerarium ch) ct stultum dixit ; ve-Fum etiam eo ceteris episcopis honorem di gradum scripsit derogari . In hac controversia Ioannisavit Maurit ius imperator , Gregorio vero S. Eulogius Alexandrinus patriarcha . qui Oecumen Cititulum Gregorio tantum convenire Bjebat, cuire ipsa tribuit; sed ut in posterum eo titulo abstineret Gregorius rescripsit. Quin ut factis ipsis retunderet Gregorius Graecam ambitionem se um servorum Dei primus seipsu in inscripsit. ut testatur Ioannes diaconus γ' . Quem modum deinceps servarunt pontifices, quamvis non destiterint ceteri eos epi scopos , ct patriarchas Oecumenicos appellare, & quandoque ipsi etiam se oecu meiuris inscripserint ut mittam , quod titiiIus epilicosi siue alio addito universitatem involvat . ITH

SEARCH

MENU NAVIGATION