Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

quid intra sicilἰian, & Thraciam imperii Graeel

reliquum erat throno subtraxit Romano , di Constantinopolitano addixit. Unde nedum Illyricum, Epirus, Achaia & Macedonia ; verum etiam Sicilia di maritimae sere omnes ecclesiae suburbicariae , quae erant in imperio Graeco cin mediterraneis regionibus dominabantur Longobardi . Constantinopolitanam auxerunt dioecesim. Eκ- pressi quidem hac distra mone Isaurus civile politiam et verum odio potius in pontifices . quam eX ea speciosa ratione tantopere dioecesim Romanam decurtavit ; & praeterea ratio regiminis

civilis tanta non erat, ut a primis saeculis receptam , 8c canonibus Nicaenis consecratam mutare e politiam . Bulgaria porro post multas concertationes circa IX. saeculi medietatem ConstatItinopolitanum auxit patriarchatum, quod pluribus Dupinius enarrat . Steterunt sub Constantinopolitano patriarcha ecclesiae suburbicariae useque aci Nortmannos, qui Graecis devictis subtractas ecclefias throno Romano restituerunt,

perdurantque adhuc in iis plura Graecorum diasciplinae vestigia. Primates exorti in Occidente. s. XIII. Hactenus dicta majores primigenio que spectant patriarchas, dicendum m o de mi-nψribus , qui in ipsis majoribus patriarchatibus

eorumque ruinis emerserunt . Et in Occidente

quidem post nonum saeculum instituti sunt prinmates , qui patriarchae etiam diisti, praesunt quidem pluribus metropolitis, sed apostolicae sedi sunt obnoxii. Convenit inter doctos Oio, pr

O Petrus cie Marca dilf. de prim. n. XXIII.

332쪽

α88 INsTITUT. Iun. CAN. PAR9 I. mates hoc sensu acceptos salsis decretalibus or ginem dehere suam . Deleto per Europam Ro- mano imperio . civilis, quae obtinuerat . politia

mutata est , totque emerserunt metropoles, quot regna fuerunt constituta . Ecclesiasticarum vero parochiarum forma ex antiqua disciplina civilem consequente , justum videbatur , earum metropo-leωn episcopos potestate supra ceteros metropolutas attolli. In hoc rerum statu prodiit Pseud Isiclorus. qui hanc disciplinam promotum ivit. passimque in suis putidis mercibus crepat . upostolica auctoritate fuisse constitutum , ut in nobilioribus civitatibus instituantur primates ca) di quos tamen . ne quidquarn de potestate sedis apost licae deminueret. veluti medios inter metropolitas sedem apostolicam emngit eosque patriarchas etiam appellat . quin contra morem v

tu statis docet , primatis D patriarchae voces ejusdem esse significationis. Primas dioecesis in cano tribus Chalcedonensibus ex versione Dionysii Exigui Pseudo-Isidoro occasionem videtur dedisse ad primatis vocem in ampliorem sensum atto tendam , falso credens , Primates dioecesis eosdem esse cum primatibus dis e dictis Exaequaticive io primotuum ct patriarcharum videtur facta de more saeculi, quo in Gallia invaluerat . ut ampliores episcopi patriarchae dicerentur. Qui quid vero hujus rei sit. inde receptis per Occidentem Pseud Isidorianis decretalibus, o eR-rum formula, subinde repugnantibus aliis metropolitis . per pontifices instituti primatus Bituricensis, Cantuariensis, Lugdunensis . Toletanus ,

333쪽

CAP. X. DE PATRIARCHl3 . 23'nus, Narbonensis, Armacanus, Pisanus, Bariensis . aliique . quibus a metropolitis appellationes concestae , & jus datum anteferendae crucis. Sed boli e tantum primatus Lugdunensis appellationisi uia conservat . tantumque reliqua est ceteris

honoris praerogativa .

Patriarchatus Aquileiensis & Gradensis . aliique. f. XIV. Sunt autem in Italia duo patriarcha tus, qui salsis decretalibus originem non debent suam , Aquileiensis scilicet & Gradensis . . De more et pud Gothos recepto, qui Italici regni episcopos dicebant patriarchas , primum Aquileiensibus metropolitis natriarchae titulus quaesitus , quem deinde aptum ad tuendam usurpatam continuarunt . Ob non admissam nempe trium capitulorum condemnationem in synodo V. decreram , in ecclesia schisma Histriae episcopi conflarunt , se a communione sedium patriarchalium subtrahentes . Et hinc veluti exarchum adgnoverunt metropolitam suum Aquileiensem , idque praesertim quod . diruta Sirmio . Aquileia caput Illyrici Occidentalis evasisse videretur . Nulli pa Tebat schismaticus Aquileiensis iste patriarcha, nullius postulata venia a sibi subjectis episcopis ordinabatur. Capta autem per Longobardos Aquileia . in Gradum insulam , imperatori subjectam , secles Aquileiensis translata est , ubi tandem

circa an. IICV. mortuo Severo patriarcha , momnitu pontificis proposuit exarchus electionem patriarchae , qui extincto schismate ad ecclesiae ixediret unitatem . Repugnantes episcopi Ravennam abducti, fractique minis elegerunt Candi-Dsjur. n.TI. Y dia

334쪽

apo INsTITU T. IUR. CAN. PARS I. dianum . qui catholicam amplexus unitatem: Graclum reversus est . In libertatem vero adserti episcopi, multi ad ecclesiae redierunt unitatem, alii vero , iique praesertim qui in regno erant Longobardorum , de vi conquesti, assentiente rege Agilulpho , proprium sibi crearunt patriarcham , qui Aquileiae sedem posuit suam . Ita in duos ted diversae communiqnis, abiit patriarchatus Aquileiensis a . Extincto schismate Aquileiensis non minus quam Gradensis episcopus merum patriarchae titulum retinuit: donec tandem uterinque beneficio Romanorum pontificum honore &dignitate creverunt patriarchali. Sed sedes Aquileiensis Forum Iulii translata est, ct inde Utinum , unde Foroiulienses , ct inmenses patriarchae et Gradensis vero Uenetias . ubi ecclesias serenissi- Inae Venetorum reipublicae moderatur. Indiarum quoque patriarcha saeculo XVI. beneficio sedis apostolicae institutus est , S tandem , Postulante Ioanne V. Lusitaniae rege , episcopus Ulymponensis per Clementem XI. an. cI QCCXV X. dignitate crevit patriarchali . Minores patriarchatus nati ex Orientalibus. g. XU. In Oriente quoque in varia frustui abierunt patriarchatus , emerseruntque varii novique patriarchae, idque occasione haeresum olim apud Graecos exortarum . Pluribus quidem celebratis conciliis monothelitas , Euthyclitanos . Nestorianos, aliasque Orientales haeresea ecclesia. proscripsit; at Graecorum permulti spiritui sanoo resiste lites aperte in erroribus perseverarunt, αIii tempori cedentes. occultarunt Potius , quam latae-

Ob Murat. in annali Italiae. an. IOCR

335쪽

CAP. X. DE PATRlARCHIs . 29rreses abiecerunt. Hinc per harharos Alexandria, Antiochia , Hierusalem sirhjugatis , antiqui omnes errores eo cum successu recentati, ut bona pars orientalium eos profiteretur: idque praesertim quod apud novos dominos gratiosiores erant quicumque cum ecclesia Graeca di imperatore nota communicabant. Unde in patriarchatibus Alexandrino , Antiocheno , Hierosolymitano , eorUmque dependentibus ecclesiis tot pullularunt sectae, Maronitae , a bitae , Nestoriani, Cophii , Armenialiique , qui erroribus monothelitarum . Eutl1Ychianorum , Nestorianorum aliorumque imbuti. proprios sibi constituerunt patriarchas. Ita Oriens christianus duplicis generis habere coepit eccle-sas . Graecorum nempe proprie sic dictorum , qui in fide perseverantes vivunt sith legitimis patriarchis , & sectariorum , qui a communi fide desciverunt. Sub dominio barbarorum Orientis christiani splendor hodie omnino jacet, sedetque Graecus patriarcha Alexandriuus apud Cayrum , Damasci vero Antiochenus . Sed sectarii Orientales sere omnes ejuratis erroribus in ecclesiae . Romanae Vario tempore venerunt communionem ς

tis demonstrant . Ex patriarcham porro Con-ssaiatinopolitano emeriit Moschorum patriarcilR-rus. Pendebat quidem a Constantinopolitan Moschorum ecclesia; sed inde per Turcas eXpu gnata Constantinopoli coeperunt Moschi aut abrum-Fere , aut laXare vinclita priora , quibus Coii fiantinopolitano adhaerebant patriarchae , Praeser-Y a tim

336쪽

tim postquam Turcarum imperator per summum nefas sibi patriarchae constantinopolitani ele tio, nem usurpavit .

De Romano Pontifice . B. Petrus primatum supra apostolos habuit . I. D Omanus pontifex. qui inde a multis

I saeculis k- ἐξοχὸν dicitur papa, episcopi. metropolitae patriarchae di successoris B. Petri personam in ecclesia sustinet. Nos hic de eo tractaturi . tantum successoris B. Petri spectamus praerogativam , qua sit, ut primatum in ecclesia1 obtineat universam. Est quidem pontificii primatus tractatio theologorum propria , sed quum inde multi juris canonici attieuli dependeant, paucis ipsius primatus naturam proponemus. Ut ita tamquam a proprio sonte jura Romanae sedis deriventur. Ac B. quidem Petrum eminenti supra ceteros apostolos potestate per Christunta fuisse donatum , in evangelio est testatissimum . Ut ecce Christus se supra Petrum ecclesiam suam aedificaturum conceptis verbis edixit OfJ ; Petro regni caelorum claves promisit e eique ter rogato , an se amaret, agnorum di ovium cura

demandavit ce , hoc est nedum fidelium , sed ipsorum pastorum comisit sollicitudinem. Et quamquam quod Petro Christus promisit, alib

337쪽

ΑΡ. xl. DE ROMANO poNTI FI E . etiam apostolis reapse dederit ca) . ct ecclesia inta supra omnes apostolos stmdarit γ), quod passim

veteres patres adgnoscunt; negari tamen non

potest, aliquid praecipuum prae reliquis Petro fuisse tributum , alioquin non erat, cur unum Petrum in clavium promissione Christus adloque retur, eumque solum ecclesiae fundamentum di serte nominaret , 'di seorsim ab eo summum ex postularet amorem: quod ii ipsi patres , qui Pe- tri praerogativas & reliquis apostolis adserunt communicatas , in primis Cyprianus & Hieronymus , diserte phositentur. Petriprirnatus postus in ecclesiare unitae .s, II. Quo igitur natura ecclesiastici primatus Petro dati intelligatur, quid praecipuum prae reliquis apostolis Petrus hEbuerit, constare debet . opinantur quidem multi, inter quos ipse Pelavius co , omnes apostolos parem honoris S potestatis gradum accepisse , at ceterorum potest tem fuisse personalem, quae cum ipsis desineret. Petri Vero realent . quae ad eius transiret successores : in quo positam Petri sentiunt praeroga tivam , Verum ita extolluntur quidem pontifices supta reliquos episcopos , at non Petrus super

apostolos . Magis ergo evangelio' congruere Uicletur, ratione apostolatus ex aequo parem P0' testatem apostolos omnes accepisse , sed Petrunia positum fuisse centrum ecclesiasticae unitatis , eoque nomine ceteris fuisse praelatum . Sane omnes

apostolos eadem potestate . qua ipse a patre mi sus erat, misit Christus , iisque post resurrectionem

338쪽

nem claves regni caelorum ex aequo concessit ca) ; verum aequa inter apostolos potestas .

clavium jus ex aequo omnibus demandatum , ad unius ecclesiae fundationem & vero etianti Perpetuam spectabant durationem . Necesse ergo erat, ut inter plures pari potestate praeditos , unum Christus seligeret, in quo praecipue eccle sae unitatem laticlaret, dc vel nti totius aedificii firmam petram constitueret, ut ita magis magisque eXprimeret unitatem. Selegit autem Petrum , eumque ecolesiae suae praecipuum posuit fundamentum , cui adhaererent omnes. & ratione cnitatis subiicerentur. Ad rem Cyprianus νοῦ

Hoc utique erant ceteri apostoli , quod fuit Petrus , pari consortio praediti honoris O potestatis , sed

exordium ab unitate proficiscitur , ut ecclesia Unia monstretur. Et Hieronymus postquam dixit, non minus supra ceteros apostolos, quam supra Petrum fundatam ecclesiam, & claves eX aequo omnibus datas , subjungit: Propterea inter duo- Cim unus eligitur, ut capite constituto schismatis tollatur occaso . Ita primatus Petro demandatus ecclesiae tantum spectavit unitatem , non reliquas BP0stolatus praerogativas, eoque nomine dui Petro fuit eminens supra ceteros apostolos Potectas ad ecelesiae tuendam & conservandam Unitatem μὰ ., Romanus Pontifex Petri fuccessor in primatu .

f. III. Haec autem Petri supra cetero S apo- solos praerogativa dubio procul personalis nos fuit,

339쪽

CAP.XL DE ROΜΑNO PONTIFICE . 29sruit . ut cum iIIo extingueretur. Primatus a Claristo non propter Petrum , sed propter unania aeternumque duraturam ecclesiam institutus , etiam

Perpetuum stare debet. Unde perpetua primatus existentia. non secus ac ipsius institutio , abjiire clivino climanat. Sed ratio ipsa successionis, seu quisnam episcoporum , mortuo Petro , imprimatu erat successurus , potius humant, quam clivini juris est: quod ipse Bellarminus adnotavit Instituto enim in ecclesia perpetuo primatu, eoque Petro tributo , nihil de episcopq , qui Petroe erat successurus, Christus edixit. Unde successio in primatu ab ipsius Petri arbitrio & ecclesiae .

man3vit consensione . Multas quidem Petrus fuα-davit ecclesias, earumque nonnullas ad tempus. etiam. rexit : seu inter omnes Romanam se gie . quae sibi succederet in primatur quam ecclesia Romanae praerogativam universa testatur antiqquitas, concilia . patres, imperatores adgnoscunt

S praedicant ca). Non alienum a ratione visum Petro , principem in imperio civitatem etiam in ecclesiae primum obtinere locum, ibique esse cen-crum ecclesiasticae unitatis, ubi altiores radices. egerat superstitio . Ita ex Petri electione quaesita eccleuae Romanae successionis in primatu praerogativae . de jure divino est, Romanum Pontisicem in universam ecclesiam primatum obtinere.

Summus Pontifex sdem ct disciplinam tuetur . f. IV. His ita constitutis, primatus jura persequamur Oportet. . ea tamen moderatione, , ut

tantum propria juris canonici proponamus , Ez

f. a. , O g.

340쪽

296 INSTITU T. IUR. CAN. PARs 1. primum cl) quidem jus, quod pontifici Romano lprimatus conciliat, consistit in fidei integritate tuenda. & promovenda canonum observantiu Omnibus quidem episcopis incumbit sollicitudo ad fidem tuendam . & canonum observantiam . sed potiori ratione ob primatum pontifici Romano. Sane ad unitatem ecclesiae solidandam ceteris apostolis Petrum Christiis praeposuit: & ecclesiae unitas ex fidei integritate pro manat, & canonum observantia promovetur. Tantum onus sibi imminere ipsi viderunt pontifices . qui passam pro' fessi sunt, se paternarum traditionum di canonum esse custodes, in primis Gelasius. Martinus I. Lucius III. Innocentius III. aliique . quo- Tum verba N. Alexander congessit ca b. Qui inediis saeculis recens creati pontifices solemni juramento se adigebant ad canonum & paternaxum traditionum observantiam e quod ex pontificum diurno Ivo Carnotensis observavit γ). Et inde est, quod in fidei & canonum temeratores primi semper Romani pontifices insurrexerunt. malum sui primatus auctoritate poenisque canonicis inflictis in ipso exordio comprimere stu

Summus pontifex decretales emittit. g. U. Porro primatus praerogativa sedi Romanae cohaerens cli) facit, ut summus pontifeATegulas condat, quae decreta ct decretales , , recepto hodie vocabulo . bullae nuncupatae , uni versam adstringant ecclesiam . Sane cui firmandae

ecclesiasticae unitatis' fecit Christus potestatem ,

certe

SEARCH

MENU NAVIGATION