Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

c APUT XVI.

De presbyteris , archipresbiteris S

parochis. Varia nomina presbyterorum s. i. o ost episcopos in eeclesiastica hierarchia L presbyteri sequuntur . Quos Grae ci pres,teros. Latini dicunt seniores . magis tamen sapientiae ct meritorum , quam aetatis gra tia . non secus ac olim Romani dixerunt senatores. Unde amplitudine sua etiam episcopos . quin etiam . ut Balsamon observat, omnes Clericos presbyteri continet appellatio , & reipsa antiqui patres saepe presbyteri nomine episcopos designarunt ca) . Verum in praesenti strictius

Prasbyteros accipimus . pro secundi gradus sa- Cerdotibus . quibus sub episcopo jus est omni fere ecclesiastica obire ministeria. in hoc sensu inde usque a tempore ignatii Μartyris saepissime vox Pres,teri accepta . in novi testamenti li-hris saepe vocantur episcopi . quod alias observavimus: passimque a sacris , quibus operantur . dicti sacerdotes: quumque sacerdotis nomen etiam generale sit , ne aequivocandi occasio daretur,

fecundi, ordinis sacerdotes , & sacerdotes secundi appellati sunt O .co Choes i. Bom. t. in mi . L. Optat. lib. ιε

402쪽

a58 INsTITUT. IUR. CAN. PAR8 1. Potestas presbyterorum . g. II. Presbyteroruin institutio non humani. sed divini juris est, quo eodem jure ab episcopisci istinguuntur ca . Scilicet multis partibus absolvitur officium pastorale , quas Omnes quum unus piscopiis explicare non poisset, presbyteri instituti sunt , qui in secundo sacerdotio suminis antistitibus in vinea domini excolenda cooperatores accedunt i Unde presbyteri fere omnia Episcoporum officia , quae assidui sunt usus , vi suae potestatis possunt exercere . Osserunt . benedicunt , prBesunt . praedicant, baptizant, di vero etiam peccata dimittunt, quam ordinariam presbyterorum potestatem in ipsa eorum ordinatione complectitur episcopiis. Presbyteri in omnibus ab epificopo pendent. g. II l. Quanta demum cumque sit presbyterOrum potestas, ab episeopo tamen in omnibus dependent . & nisi cum bona ejus venia acceptum in ordinatione potestatem vetantur est plicare . In una ecclesia tot emergerent independentes ple-hes . quot essent presbyteri, si isti ab episcopo non penderent. Sine episcopo . inquit Ignatius ira artyr b) , Nemo quidquam faciat eorum , quaesd ecclesiam pertinent. Et Tertullianusci quidem haptismi jus habe utrimus sacerdos , quies episcopiis i dehinc presbyteri ct diaconi , non tamen sne episcopi auctoritate, propter ecclesiae honorem , quo salmo saloa pax es . Consentiunt canones, in primis Laodiceni , apostolici vulgo dicti Arelatenses, Toletani, aliique , qui omnes

403쪽

CAP. XVI. DE PRSB. ARCHIP. ET PAR. 35'9

ex compacto jubent. sine episcopi conscienti nihil preIby Ieros agere oportere . Id xantum inter veterem & novam distat disciplinam , quod olim ut presbyteri re iste agerent . in singulis Meti-hus videtur fuisse necessari/ episcopi auctoritas , at iussi tutis parochis semel quidquid ossicii pastoralis es, iis episcopi committunt: qua delegam tione semel facta paroclii adgnoscunt quidem episcopum tamquam superiorem, sed curam anima sum jure proprio exercent . Presbyteri 9 diaconi ecclesae senatum conmtuebant f. IV. In eo autem magis elucet presbyter Torum potestas , quod melioribus ecclesiae Geomlis sine eorum consilio nihil magni momenti episcopi factitabant. Ecclesia nempe inde usque ab initio senatum habuit suum , quem ad eXemplum sne ii Iudaici sorsan inductum . antiqui scriptores passim presbyterium 8 synedrivm P -- βυterorum appellant. Senatum autem istum sub capite episcopo presbyteri & diaconi urbis com- Ponebant post constitutas enim in agris pa- Qζςias locorum forsan distantia , & indesinens auimarum cura agrorum presbyteros partem ba bem in presbyterio non permisit . In presby-rςri negoti' ecclesiastica tractabantur . Dec ali-qRid magni momenti sine. senatu faciebant episcQpi. Et hinc Ignatius martyr passim praοςipjt ecclesiis , ut subjecti sint episcopo di presbyte-

xio Ob: di presbyteri praepositi praesides di an-

404쪽

36o IN8TITU T. IUR. CAN. PARs Pristites Dei passim ab antiquis patribus appellan rur ca J. In presbyterio stant diaconi , presbyteri & episcopus sedebant, eo tamen cum discrimine quod episcopi sedes sublimis erat . demissiores Vero sedes presbyterorum , di hinc episco- lpi sedes thronus celsus , presbyterorum vero throni secundi dicebantur. Ita duo illi , quos jussu

Con stantini throno ad concilium Arelatense Chrestiis Syracusanus episcopus fecum clu- lcere debebat , presbyteri erunt G 9 . Sic vero throni in 'ecclesia erant digesti, ut semicirculum conficerent , stabatque episcopi thronus suhlimis in medio . utrimque vero throni presbyterorum

sbyteros coronam presbyterii, di auctor constitutionum apostolicarum ce 9 ecclesiae coronam 3ppellarint . Secl temporis lapsu presbyterii anctoritas in capitulum ecclesiae cathedralis devoluta . sensim ita decrevit . ut ejus pauca supersint Ve-sigia, qua de re in tractatu cle canonicis. g. U Uenio nunc ad parochos . Primis seretribus saeculis una in primaria dioeceiis urbe ecclesia fuit, in quam die lolis fideles , quotquot erant, sive in civitate , sive ruri, ad sacra mysteria conveniebant, teste Iustino martyre . Sed aucto Bdelium numero , in civit9tibus , Magris ecclesiae inferiores circa saeculi tertii mein die a) Binyh. lib. II. orig. eccles caP. I9. f. Iq.

405쪽

CAP xvi.DE PRESB. ARCHI P. ET pAR. 36 Idietatem coeperunt institui , in quibus pro chri. Dianis ibi degentibus sacra etiam celebrarentur in Et hinc dictae fuerunt hujusmodi inferiores ec. Clesiae Paraeciae , quasi sacrae quaedam viciniae,inoereses ta quasi divisae administra tiones , de vero etiam tituli . forte quod inde praepositi pres-hyteri nomen titulumque ducerent suum . Pa-τoeciarum administratio per vagos incertosque Presbyteros vix recte procedebat. Unde ab initio ecclesiis ruralibus, ct inde eitiam paroeciis civitatum suus praepositus presbyter bj , qui tamquam proprius pastor eas administraret di regeret . Ita nati parochi , hoc est secundi ordinis Rcerdotes , qui jure proprio , sed sub auctoritate

episcopali cum cura animarum titillos regunt

. Parochorum oscia .l g. VI. Parochis itaque constitutis, in unoi episcopatu natae sunt minores ecclesiae , quae li-l cet omnes sub manu episcopi sint, ἁ-σωο tamen presbyterum suum tamquam proprium pastorem Adgnoscunt. Unde parochi apud canonistas &theologos haheri coeperunt velivi minores praelati ει hierarchae , qui septuaginta discipulis succedentes, jure divino curam exercent animarum: quod dubio procul verum est, in quantum pa- Tochorum ossicium episcopatu incIuditur, ut i fonte S sacerdotii plenitudine . Cura igitur interna animarum pertinet ad parochos, quorum

406쪽

eramentorum administratione , bonorum omniunia erum eXempla Pscere , Ut docet Triclentina synodus ca): idque per se , alit per alios idoneos,

s legitimi impediti fuerint. b 9. Ut cisii in vero

paroeciani tenentur sacramen ra a proprio suo parocho accipere , eique in cultu Dei publico ait haerere , hactenus ut jubeantur paroclii alienos paroecianos . nisi in itinere fuerint, a praesepi-hus suis , quo tempore missa celebrisntur , arcere, quod pluries in sacris canonibus cautum est c). Nata est mutua isthaec obligatio inter paroclium& paroecianos a natura ecclesiae , quae pastori debet adlierere suo . Stetit isthaec disciplina perplura saecula . nec nisi post inductos mendicantium,ordines factum, ut potiora vincula . quibus paroeciani suis adhaerebant pastoribus , solverentur, qua de re alibi . . sim Cum Parochorum ossicium in nostro Re.gno , ac praecipue Panormi non infimas in ecclesiastica politia sedes teneat . rem in jucundum lectoribus facere arbitramur nonnulla de eorum origine , juribus , ac congrua , quantum institutum operis patitur , Canonicis hisce Institutionibus addere . Ergo non morabimur Paroeciarum totius Regni erectionem , earumque privilegia : haec enim pertractatis longius , quam decet nos abduceret ἔPanormitanas Parochias tantum . quae Urbis Am plitudine , ac dignitatis gradu caeteris eminent ,

Multis jam saeculis ante reformationem Pa

II. m. deparoch.

407쪽

CAP.XVLBE PRESB ARCHP. ET PAR. 363nor mensium Parochiarum a Clemente VIII. ia-stitutam novem in nostra Urbe parochiales vige-hant ecclesiae ; nempe illa Cathedralis ecclesiae ,

S. Petri in Capella Regii Palatii, S.Nicolai Albergariae . S. Antonii . S.Ioannis Tartariorum , S.Ippoliti, S. Iacobi ac S. Crucis. Harum illa Cathedralis a quodam Praesbytoro , cui Magistri Capellani nomen erat, regebatur, S. Petri vero Capella ab ejusdem ecclesiae Clero . Paraecias S. Antonii , ae S. Iacobi Presbyteri a Capitulo Cathedrali designati administrabant. Ecclesiae SNicolai duo Canonici ejusdem aderant, reliquae vero proprium Pastorem ab Archiepiscopo Panormitanoaecipiebant. Novem his Paraeciis aliae duae ilapsu temporis adjectae fuerunt, altera S. Silvestri in Arce Militum , altera S. Nicolai pro Graecis Panormi degentibus. Hinc duodenarius Pa-

Tochiarum numerus in ecclesia Panormitana aevo

Clementis VIII. constitutus. Verum enim Verocum omnes Parochi nulla congrua donatione sub Dentarentur , excepto illo Cathedralis , ac Regiae Capellae , cui ex regia largitate annui reditus adsignati erant, fieri non poterat . quin eX fructi-hus , eX sacramentorum administratione perceptis honestam substentati em acciperent. Hinc origo ac feminarium tot, tantorumq; dissensionum inter plehem , ac Pastores, Sacramentis pretio quodam Ve nundatis . Ad tantum malum a divinis rebus expeIIendum multoties incumbuit civilis aeque & ecclesia- sica potestan. Anno r58 l. de congrua Parochis adsignanda Senatus Panormitanus deliberare coepit ;ut ita omnis turpis exactionis occasio a Sacrameni rorum administratione repelleretur; quod Votum

Prosecto Proreges nostri non minus quam reli

408쪽

giolissimi Praesules summopere coininendare , ac fovere studuerunt . Quataiobrem Romanam sedem diano IS99. petiit P. Joaianes Antonius Zigo Congregationis Oratorii jam antea paroeciae S. Ip- politi Paroelius, qui Senatus Panormitani postulata Clementi VIII. ea tempest te Sedem Petri occupanti eΑponens poli varias enodatas dissicultates cliploma Pontificium die i5. Octobris ann.1599. obtinuit quoad novam Parochiarum restaurationem , Parochorum jura, ac Senatus privilegia. Capita hujus Pontificiae constitutionis juris Canonici Siculi partem non insimum constituentis ad haec redeunt.

I. Paraecias omnes proprium Parochum habere praescribitur , qui civis Panormitanus esse debeat, ac per sex inenses saltem in consessionibus excipiendis versatus; cui praevia Senatus Presentatione ac canonico examine Archiepiscopus Panormitanus litteras institutionis expeclire tenet tur.

II. Districte Parochis interuicitur exactio quaecumque pro Sacramentorum administratione . ac jure sepulturae 1ub quocumque titulo etiam respectu alienigenorum ; quin immo capsulas que-suarias ad eleemosinas colligendas in Parochiis deferri vetatur: sub poena restitutionis aliisque ordinarii arbitrio initigeiadis.. Illa Permittitur autem ceram, quae sponte in funeralibus, baptismis , consirmationibus, matrimoniis . purificationis post partum a fidelibus exhibetur , acceptare dummodo in commodum

ecclesiae dictae oblationes convertantur,.

IV. Pro singula fide baptismorum , vel matrimoniorum caro lenum unum , pro sonitu campanae in anniversariis tarenum unum tantum eZigi conceditur . V. Ca-

409쪽

' U. Capellanos S Coadjiuores a Parochis electos ab Episcopo adprobandos esse in terdicta quacumque conventione pro minorii lularii sumina . . UI. Tandem Senatui Panormitano cujus pietati debetur dotatio Paraeclarum . quae ad sum-'mam 63i7. scutorum. Siculorum ascendit, Ius Patronatus Laicorum more nobilium in ampla forma inesse declaratur , cum onere singulis. annis Praedictae dotationis summam anticipata solutione depositandi , ac prohibitione sese immiscendi in administiatione: fructuum aliisque. rebus Parochias

attingentibus. - .

tes, Haec omnia. speciatim Panormitanas paraecias respiciunt. quorum uberiorem tractationem dedit Mongitore Cathedri ecclesiae Panormitanae Canonicus in MSS opuscolo. qui de Parochiis inscribitur , ac in publica Senatus Panormitani Bibliotheca asservatur. In eo epocha. erectionis cujusque Parochialis ecclesiae , ejusdem jura , adnexa beneficia , ac privilegia ex institillo eXpe dundur . Generatim vero pro universis Regni nostri Paroclitis nonnulla regia. diplomata postremis annis. edita extant , quibus duo praesertim articuli alter de matrimoniis filiorum. familias , de quarta. canerali secundus, pertractantur . Quoad priorem Ferdinandus II l. litteris cliea 3. Decembr. ann. 177 I. exaratis Parochis omni-hus inlimuit . filiorum familias matrimonia absque Parentum praevio consensu Patris nempe, avique Paterni, celabrare cle quo latius in tit. de matrimonio disseremus, ubi variA capita legis huju& explanabimus 3. Quoad posteriorem quaelibet funeralium jurium . sive funeralis quartae ut dicitur , exactia, tam:

410쪽

a66 INsTITU T. IUR. CAN. PARS I. tamquam p0puli, ac Praecipue plebeorum tranquillitati adversa , variisque extorsionibus jam abu-dva , ac illegitima effecta interdicitur Diplomate

sub die I 6. Decembr. ann. I 78 I. , cdutum tumen' ut Capellanis ac Parochis, qui ex hac lege congruae substationis partem amiserint , Univer11- rates alios reditus ad sagnent .

Ex hac Regali constitutione originem duxit postrema Regis nostri lex die go. Novemb. I 784. populis promulgata, qua declaravit: Univer sitatibus , quae juribus 1lineralibus prohibitis reliquam dotationis partem ecclesiis parochialibus adscripserant , Ius Patronatus pertinere , quo pos sunt , tres Personas , quarum perspecta sit Vita integritas, ac cloctrina Regi presentare , cui tamen jus reservatur eligendi vel unam eX presentatis personis, vel aliam quamcumque ecclesiae utilitati magis idoneam : hac lege etiam adstringi voluit Paroecias . quae ex Regia largitat

dotationem congruam habuere .

Sed cum ex praefato Ferdinandi decreto quaestio enata esset, num Ius Patronatus Panormitani Senatus , qui absque ulla nominatione aclRegem personas idoneas Episcopo instituendas antea presentaverat , Bliqua eX parte abrogatum censeri deberet, Regiae Majestati rationum momenta exposita fuere , quibus hoc Ius inia tebatur , ac I. Dotatio integra ecclesiis lactata ex qua inde Ius Patronatus more laicorum Cle. mentis VIII. Bulla Senatui etergitam fuerat. II. Hujus iuris confirmatio ab omnibus fere Siciliae Regibus Senatui concessa , uti liquet, tum ex Litteris Philippi II. aevo reformationis Paro

chialuui Siciliae Monarchae tum Caroli VI. Im

SEARCH

MENU NAVIGATION