Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

CAP. XvII. BE D1ACONIs E . 37 Archidiaconi ossicia. f. VIII. Iam cum negotia prope omnia eccIesiastica diaconorum ministerio episcopi peregerint, qui primus inter ministros erat . lateri pontifici semper adsedit, ministrosque omnes sibi sitbjectos

habuit. Archidiaconus ergo episcopo suo sacris operanti adstitit, & constreta diaconorum peregit ossicia: ministeria inter iliaconos & reliquos inferiores clericos tribuit e clericorum ordioationi adfuit, eisque tradidit sacra in strii mensa , suaria

cujusque signa ordinationis ca): in ordinanilis presbyteris testimonium dabat o9: diaconos ali ODque inferiores clericos poenis ecclesiasticis asse-cit 9 9: viduarum . pupillorum & peregrinorumcnram habuit d 9, diaconisque patrimonium ecclesiasticum jussu episcopi in egenos tribuentibus Praesedit , erantque penes ipsum thesauri ecclesiastici claves. Paucis pastoralem sere omnem sollicitudinem administris archidiaconis explicabant episcopi, & hinc quum diaconi oculi episcoporum essent , eorum princeps ἐδμ λ ici, totus O iuvesse debebat, ut ad Pelusii archidiaconum scribit

Isidorus Pelusiota ce I . Et hinc post episcopum

universae ecclesiae oculi in archidiaconum con- . ersi erant, eoque munere viri prae ceteris in

clustriores donabantur. Quo fiebat, ut posthabitis presbyteris saepe archidiaconi episcopi eligerentur , cujus rei eXempla Caecilianus & Athanasius suppeditant. Inpjuraean. T.L Κ k Aseca) Conc. Carthas. IV. can. U. VI. IX. Hieronym. γψi. ad Eυυr. cc Conc. Chalced.act.X.

422쪽

a 3 INSTITU T. IUR. C AN. PARs I. Archidiaconi poteyias in omnem dioecestin extensa .

g. IX. Haec tam late fusa archidiaconorum potestas primis quinque saeculis ecclesiae cathedralis ambitu inclusa stetit et at incle distractiores , quam antea fuerunt , a rebus sacris facti episcopi . totius dioeceiis sollicitudinem arci 1idiaconis coeperunt demandare. Ita facti sunt archidiaconi . vicarii quidam generales io depromenda omni episcopali jurisdies ione sive voluntaria , sive contentiosa. Certe Isidorus Hispalensis ares1idiaconi ossicio includit etiam delegatam in tota In dioecesim jurisdietionem , di paroeciarum ruris lustrationem Vincentius quoque Fortunatus totius sacri imperii ministrum facit archidiaconum . Et jure decretalium in omnibus vicarius

generalis episcopi est archidiaconus co .

Archipresbyter subjectus archidiacono . g. X. Quanta demum cumque suerit archidiaconi potestas , per plura saecula in urbis presbyteros , multo minus in archipresbyterum non extendebatur. Tantae enim potestatis vestigium non habent antiqua monumenta . preposterumque certe visum veteribus non presbyterum presbyteris & archipresbytero praeesse , & de iis judicare . Hieronymus certe, qui diaconos super hientes in presbyteros lacessivit , multo magis ex canduisset, si vidisset archidiaconos , qui archipresbyteris anteirent, praesiderent. dominarentur.

Profert quidem Gratianus ex Isidori epistola ad

423쪽

CAP. VII. DE DIACONIS ETC. 37'Ludisredum ca) , & Raymundus. ex concilio Toletano fruginentum asserens archipresbyterum

archidiacono subjectum , Archipresbyter vero se obesub archidiacouo ejusque praeceptis , scut episcos' i sui . sciat obedire. Unde moti Salmatius & Sui-

cerus in ecclesia Romana, Cujacius vero in omni-hus ecclesiis arctii presbyterum archidiacono subjecerunt . Uerum frugineu tum hoc ab epistolais Isidori, unde resertur acceptum , abest , nec in ullo exstat conciliorum Toletanorum , ut proinde jure meritoque supposititium labeatur . Id tamen verum est . tempore addito in ipsos presbyteros& archipresbyteros . rebus tantum spiritualibus , doctrinae , orationi administrationi Sacramentorum intentos, extensam fuisse archidiaconi potestatem . id quod initio saeculi XlI. jam obtinebat, di deinceps auctoritate Gratiani, & pu-hlicatis decretalibus tamquam jure communi statutum habitum est. Quo ordine initiatus esse debet archidisconus . q. XI. Jam in archidiaconum adstim ii veri persistebant diaconi , admissoque presbyteratu quamvis gradu & ordinatione crescebant, quae sta ramen cadebant potestate co) . Et hinc injuriam sibi fieri putabant archidiaconi, si pres-hyteri unquam ordinarentur . sevi primus , inquit Hieronymus , Qui primus Derit mini irorum . quia per singula conrionatur in populos, ct a Pontificis latere non recedit , injuriam putat, spres ister ordinetur. Sed temporis lapsu ossicio archi-Κ k a dia ab Gn. I. D. b Cap. I. G. de obf. archid.

424쪽

ago INsTITU T. IUR. CAN. PARS I. diaconatus, rete talo presbyteratu . coeperunt a clii liaconi donari . occurruntque saeculo nono archidiaconi presbyteri apud Hinc mariam Rihemen- seni . Praeposterum forsan visum non presbyterum presbyteris praeesse . Et hoc demum tem-Pore cura animarum archidiaconis adcli potuit. Uerum quamvis coepissent archidiaconi presbyteratu initiari saeculo .Xl. di deincens occurrunt

archidiaconi, ne diaconatu quidem initiati. Separatis ab ordinibus beneficiis ordines erant despicatui, ossicia tantum appetebantur . Unde ejus aetatis canones jubent. ut diaconus in aris chidiaconatum sumatur , nisi archidiaconatui cura in sit animarum . quo casu presbyter etiam esse debet, aut salte in praefixo a canonibus tempore

presbyter ordinari ab . Archidiaconi j ιri dictio facta ordinaria . g. XII. Iam tota quanta quanta erat archidiaconi jurisdictio , non jure ossicii , sed episcopi

competebat delegatione , & ita pro locorum varietate varia fuit . Sed temporis lapsu archidiaconalis jurisdictio abiit in orclinariam , crevitque archidiaconatus in dignitatem post episcopalem maXimam , cui jure proprio inest jurisdictio . Assiduis delegationibus & episcoporum oscitas alia quae delegata erat, arctii diaconi potestas crevit in ordinariam , jamque circa saeculi X I. medietatem archidiaconi sub annuo censu constituebant ossiciales, quibus propriam demandabant jurisdictionem : quin in amplis dioecesibus plures archidiaconi fuerunt instituti, dictusque magnus amehidiaconus , qui in civitate epilcopali inorabatur . Ita

425쪽

CAP. XVII. DE DIACONIS ETC. 38r Ita tactum, ut a sententiis archiuiaconi, aut ejus ossicialium non ad metropolitain ; sed ad episcopum appellaretur ca J . Id tamen verum est . arci 1idiacono ruin poteriarem , quod moribus ad- Venerδt . non aequalem in ecclesiis omnibus fuisse. Seci tandem saeculo XII . insolentia di avaritia archidiaconorum permoti episcopi, paullatim jurisdictionem revocarunt suam , novosque ad eam explicandum constituere coeperunt ossicialas, quos pro arbitrio revocarent. Ita paullatim 'decrevit

archidiaconorum ordinaria jurisdictio . quamvis in multis ecclesiis adhuc integra perseveret N . Iureconcilii Triclentini in caussis clesiasticis relicta est archidiaconis jurisdictio exceptis caussis matrimonialibus 9 criminalibus co : quo decreto &.heneficiales & majores omnes caustas exceptas in. telligi tradunt canon istae OlJ .' Diaconissae earumque incia . - f. XIII. Praeter diaconos in ecclesia suerunt etiam diaconissae, piae nempe vetulae solemni

ratione inter clericos cooptatae . ut ea eXplicarent ossicia , quae mures dedecebant. Ipsi apo-

soli diaconitas instituerunt γ). Quod plerumque ex viduis ecclesiae eligebantur , Ignatius mar: ryr aliique eas induas , earumque ossicium appetia Iane Diduatum . Adsumebantur autem ad vidua tum unius viri viduae . 1exaginta annos natae . quae liberos en inae fuerant , & educaverant:

quas qualitates ab ipso apostolo praescriptus Ter

426쪽

382 INSTITU T. IUR . CAN. PARs T. tullianus coo recenset: quamvis hisce ecclesia non semper adllaeserit γ 9. Ordinabantur diaconissae per manuum impositione ui cet quae tamen

pia tantum erat caeremonia, quae eas officiis addicebat suis , non vera ordinatio , quise potestarem dabat aliquod ossicium sacerdotale peragendi. Prorsus enim ab ingenio claristianae religionis abhorret sae minarii in sacerdotium 4 tantumque ethnica praxis erat , ab aliquibus etiam hae eticis adoptata, ordinare sacerdotbs seminas ces 9 . Adsistebant autem diaconitae baptismo feminarumper immersionem dari solito . easque sacro oleo ante baptismum ungebant , baptigatus velo sussit piebant & abstergebant : feminas catechumenas privatim instituebant , qualiter tempore baptismi interrosatae responderent , & qualiter accepto haptismo viverent : feminas aegrotantes. , ut &martyres & consessores in custodia detentos visi- . tabant. iitque omnibus serviebant: portus ecclesiae , per quas alicubi feminae tantum ingredie-hantur . servabant; in ecclesia feminis locunia

adsignabant proprium: & reliquis viduis praesiciebant . Quae omnia diaconistarum ossicia veterum adductis testimoniis Bingliamus recenset &allustrat Sed jam inde a multis saeculis in utraque ecclesia diaconissae esse disierum . Saeculo XI. tantum in ecclesia Constantinopolitana erant superstites cs , cala tuque abolitionis, saltem in Occidente , ipsarum incoptinentia prae huit . CA- ab De υeland.υirgin .cap.IX. hJ BDqh.lib. Voris .e cle s.cν. 22. g. a. seqq. cc Coac. halced. can .XV.

427쪽

383 CAPUT XVIII. De hypodiaconis , clericis inferioribus

SP attonsis et Institutio sy numerus minorum ordinum . f. D ecclesiae saeculis praeter diaconos L nulli alii fuerunt clerici in seriores.

Scripta enirn apostolica Sc reliqua duorum saeculorum monumenta episcopos . presbyteros Sdi3 conos tantum memorant . Ministeria , quae inde clericis minoribus demandata sunt, diaconi, vel christiani omnes peragebant . Evangelicas praclicationis initio parvula adhuc de latitans ecclesia paucis indiguit ecclesiasticarum functionum misti stris . Sed inde crescente fidelium num ro , Buctoque caeremoniarum apparatu , nec lassicientibus diaconis ad omnia ministeria, diversa onera di ossicia diversis personis tributa sunt , nati que initio tertii saeculi in amplis & populosis ecclesiis, di inde in omnibus, ex diaconatu Ordines minores . Sane Tertullianus, Cyprianus &Cornelius papa primi de iis tamquam receptis loquuntur , quamvis non omnes eumdem numerUm Tecenseant: antiquiorque Ignarii martyris epistola ad Antiochenos, quae minores recenset gradus , nullius incertaeque si dei est. Instituti autenta fuerunt non positivo generali totius ecclesiae

decreto , sed prout necesiitas singularum postulavit . di episcopi hoc aut illud ossicium proprios xlericos labere judicarunt. Unde varius Pro Va

428쪽

vietate ecclesiarum fuit ordinum minorum nume. rus , S lubinde in una ecclesia unum ossicium proprios habuit clericos', quod tamen in aliis tamquam cumulus aliis clericis accessit. I tu ecclesia Romana incle usque ah initio saeculi tertii quinque habuit in seriores gradus , t Fodiscorrus , fCO-

ythos , Gomissas , lectores b opiarios ca) : sed canones apostoli et vulgo dicti tres tantum ordines adgnoscunt , podiaconos . lectores , cantores γ), auctor vero constitutionsim apostolicurum trihus hisce addit janitores , & epistola ad Antiochenos sub nomine Ignatii. DX recenset . hyPO-cia nos , lectores , cantores , ossiarios , laborantesct Gorcistas. Quin quamvis ecclesiae Orientales olim plures habuerint gradus inferiores , temporis tamen lapsu tantum hypodiaconos ct lectores retinuere . Quae quum ira 11nt, ea tantum ratione ad ecclesiae initium reserri possitiat ordines, aut apostolicae dici institillionis, quatenus diaconatu includehantur, quod B. Thomas ces , Thomassinus aliique recte observant. Hypodiaconi eorumque es'icia . g. II. Iam litiyinoctiaco riclerici minores fuerunt, ita dicti, quod extra santuarium pio liliae miniserarent diaconis . Sane sacrati tantum cIerici Proxime ministrarunt altari, in seriores vero i Teliquis ecclesiae partibus sua eXplicabant ossicia. Certe concilium Laodicenum ce) ύπωρε esse , hoc

est hypodiaconis locum in diaconico , seu sacrario

429쪽

CA .YVIII.DE HYPODIA NIs Erc. 38s habere . ibidemque sacra vasa contingere interdi. eit. Ergo hypodiaconi sacra altaris vasa dcreliqua utensilia aptabant, ει disponebant, eaque divini cultus tempore diaconis tradebant. Uerum inde hypodiaconis permissum ingredi sanctuarium. calicem & patenam ad altam Christi deferre, dc Levitis tradere, & pro lavandis ante altare manibus episcopo, presbytero & Levitis aquam praebere ab . Tempore . oblationis januas custo, clierunt, quibus ingrediebantur mulieres , ut diaconi custodiebant portas , quibus ingrediebantur

Viri , vetabantque ne quis intraret, aut eXiret,

etsi fidelis set oblationes a fidelibus fact as suscipiebant . dc diaconis superponendas altaribus deserebant co , fueruntque episcopis a secretis. consiliis , missionibus. Nunc hypodiaconi in altari ministrant diaconis in missa sollemni . ubi etiam canunt epistolam. Hypodiaconi ad majorem ordinem eleuati. g. III. In utraque ecclesia olim hypodiaconatus amer inferiores gradns censebatur , sed inde in ecclesia Latina crevit inter majores. Opinantur interpretes decretalium id factum , quo primum tempora hypodiaconis lex continentiae dicta suit: indicta autem fuit in Occidente hypodiaconis

generaliter a Gregorio Μ. sexto saeculo continentia et tamen ad usque nonum saeculum hypodiaconi inter minores clericos fuerunt. Co Pit ergo a nono saeculo in nonnullis hypodiaco Natus inter majores ordines referri , sed 1uh finem

saeculi QU. decreto Urbani II . quod exstat apud

430쪽

s 86 ΙhisTITU T. IUR. CAN. PARs DInnocentium III. ab generaliter ordo sacer factus est Continentia apud Latinos hypodiaconis imperata. permissio iis etiam saeta vasa sacra ad altare deferendi, iacultasque per Urbanum II.

indulta . ut saltem concedente metropolita, Vel pontifice in episcopos eligerentur cb J. ad majorem gradum tandem hypodiaconatum secerunt

attolli. Sed adhue ex antiqua disciplin4 aliquid superest. nam etiam hodie sine manuum impositione hypodiaconi ordinantur. Aeolythi eorumque victa . g. IV. Hypodiaconis Latini scriptores subjun

gunt acolythos . seu acoluthos. Est autem aco

luthus . Hesychio interprete , servus Dυenis . sive pedissequus . qui aliquem continuo comitatur . eique ministrat . Unde non inanis est Duarent coco 'jectura. scribentis . acolytbos in ecclesia fuisse

institutos , ut episcopos quocumque vaderent , comitarentur , eisque ministrarent . Ita acolythi

proprie episcoporum ministri videntur suisse . &aetate Cypriani una cum hypodiaconis ab episcopis ad episcopos ecclesiasticas deserebant litteras G, quibus ecclesiae gravissimis de rebus inter se consultabunt; cui muneri necessaria erat fides

arcani, eu Praesertim tempore . quo undiquE gentiles insidiabantur , mysteria nostra profanaturi . Seu inde acolythis in ecclesia datum, ut Iuminaria accenderent.. unde ce ferarii etiam dia

SEARCH

MENU NAVIGATION