Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

dicti laut ca . & vinum in eucharistiam ministris suggererent . In ecclesia Romana initio saeculi quinti fermentum a pontifice presbyteris per titulos urbis die dominico ministrantihus missum deferebant e quod Innocentii pontificis constat auctorirate M . Exorcistae eorumque officia . s. U. Exores tae . Latine adjuratores , malos daemones impositis manibus di adhibitis adjurati ibus ab obsessis expellebant : quod proprio vocabulo dicebatur exorcisare Primis tribus saeculis exercisandi potestas christianis omnibus communis fuit, quod ex Iustino martyre . Mnucio Felice . Origine . Tertulliano aliisque constat. Sed

inde quum Deus usitatam denegare coepitat expellendorum doemonum potestatem . institutus fuit Peetiliaris ordo moresarum , quorum munus fuit adhibitis exorcismis malos cloemones adjurare , di curare energumenos. Medio sareulo tertio jam Teceptus erat in ecclesia Romana ordo exorcistarum, sed alibi serius esse coepit . Sed tandem potestate expellendorum doemonum ad majore clericos devoluta, sine ossicio remanserunt exor eistae.

Lectores eorumque ossicis . g. UI. Lectores in ecclesia ex sacris libris I gunt. Idde usque ab initio obtinuit quidem in ecclosia sollemnia laetio scripturarum , non tamen proprii fuerunt clerici, qui is munus explicarent. sed presbyteri di diaconi lectorum ossicio funge-

rium. ' . . .

432쪽

hantur. Tandem sub initium tertii saeculi peculiaris ordo lectorum institutus . quamvis etiam post indnctos lectores in multis ecclesiis presbyteri Ec diaconi Iegendi evangelii munus tamquam proprium retinuerint. Quarto saeculo adeo honorificum fuit lectoris munus , ut viri principes ex Constantini familia Iulianus . postea apostata, ejusque frater Gallus inter ecclesiae Iectores cooptati sint , . Sacri codices apud lectores erant, &hinc urgentibus persecutoribus, ut sibi eos episcopi traderent, saepe ab episcopis responsumis . Scripturas lectores habent D 9 . Legebant autem Iei tores de pulpito . seu tribunali . Ioco nempe elevato in ecclesiae navi constituto. Unde super pulpitum imponi, di ad pulpitum Uenire nota sunt Cypriani formulae, quibus lectorum denotatur constitutio . Antequam vero Iectioni initium fieret . ecclesiae praeco sollemni formula attendamus silentium indicebat ce) . ostiarii eorumque incia.

q. VII. Ostiarii , qui janitores & aeditui etiam

dicti sunt. januas ecclesiarum custodiebant. Forte inde usque ab initio christianae religionis fuerunt, qui porras ecclesiae custodirent , ut ab insidiis gentilium claristianos sacra celebrantes tutos Praestarent, & ut eos ecclesia eiicerent. quibus jus non erat sacris mysteriis superesse , eoque ossicio

forsan diaconi suntii sunt, clouec peculiaris ordo ostiariorum institutus fuit, cui tamquam proprium

XIX. in acta. δε cinit. Dei lib. XXII.

433쪽

CAP. XVi II. DE HYPODIACONIS ECT. 380 ossicium portarum custodia cessit. Ergo ad osti rium pertinent claves ecclesiae , ut claudat , &aperiat templum Dei. & omnia . quae sunt intus , extraque custodiat et fideles recipiat, excommunicatos & infideles eiiciat ca . Cantores , copiatae . parabolani aliculidi tincti ordines . g. VIII. Atque hi fuerunt minores ordines .

quos inde usque ab antiquissimis temporibus ecclesia Romana frequentat. Ceterae ecclesiae . ct praesertim Orientales, eo ipso , quo non omnes Romae receptos, habuerunt . alios minores instituerunt ordines, qui in occidente vel mera ecclesiastica , vel christiana ossicia censebantur . Sci- Iicet ex cliaconatu minores ordines ecclesia decerpsit , & hinc nihil mirum videri debet, s pro varietate ecclesiarum varii cliversique fuerint . Li-hertate enim gaudebant ecclesiae , que pertinent ad disciplinam , aequius melius ordinandi . Et sane antiqui scriptores tamquam distinctos ordines re

nos , ut hinc minus vera censeri debeat sen- lentia , quae fert, ministeria his nominibus designata non proprios clericos habuisse , sed tamquam cumulum aliis clericis fuisse demandata , ut recte Bingliamus co observat. Psalmi lae . Latinis cantores , erant, qui in cantu , ut psalmodia modulatior esset , ceteris praeibant . in psal-

434쪽

sρo lasNTUT. IUR. CAN. PARs I. modia olim universa ecclesia partem habuit; sa.ctoque tandem quarto saeculo populo in cantu

nonnihil negligente . ad eam moderandam cantores instituti. Copiatae , Latinis laborantes , a κοπος &-. quod significat laborare , celanctorum corpora gestabant . & tumulis inserebant. Parabolani demum curabant infirmos , dictique . ita sunt , ut recte Duarenus & Gotholaedus interpretantur, quia παραρολορ ερνιν, rem PericuliPD- nam tractabant , ministrando videlicet aegrotis , speciatim contagioso morbo laborantibus. Christianorum caritas in sepeliendis mortuis δc curandis infirmis refrigerata copiatas 3c parabolanos in duxit . Forte copiatae & parabolani non solem. ni ordinatione, sed tantum mera officii delegatione inter clericos censebantur. Quicumque vero suerit inferiorum ordinum numerus , semper tamen verum est plura fuisse ossicia , quam ordines . Etenim in magna Iiturgiae solemnitate .ct in functionum externarum exercitio pluribus opus erat administris. Unde varia instituta sunt ossicia, quae tamquam cumaeus propriis presby terorum , diaconorum di inferiorum clericorum ministeriis aceesserunt. Quae vero fuerint omela ishaec propriis locis aperiemus. Ingens olim mini Irorum numerus. IX. Id tantum modo observandum . per plura saecuIa longe majorem fuisse ministrorum, quam Presbyterorum numerum . Saeculo tertio erant in ecclesia Romana quadraginta quatuor presbyteri, septem diaconi & centum di amplius ministri inferiores cst . Et aetate Iustiniani in magna ec

435쪽

CAP.XV m. DE HYPODIACONIS ETc. 39rclesia Constantinopolitana tribus ei adneκis . ecclesiis erant sexaginta presbyteri , centum diaconi di vinginti quinque supra ter centum clerici minores praeter diaconissas ca) . Scilicet magno caeremoniarum ppparatu olim saer mysteria explicabantur , di plerumque exteriores functiones non presbyteris, sed ministris episcopi committebant . Unde ingenti ministrorum copia opus erat , quum e contrario interior animarum cura in sacramqntorum administration ς praedicati ne consistens , non ita mulios poterat occupare

presbyxeros M . Sed inde honis ecclesiasticis. unde tot ministri vivebant, dissipatis , imminuto

sacrarum caeremoniarum apparatu, di supra modum auctis missis privatis, deminutus est numetus ministrorum , auctus vero presbyterorum ad Privatas missas recitandas , nam interior animarum cura etiam hodie non inultos presbyteros solet exercere.

mcia diaconorum ly minorum ordinum laua. f. X. Iam diaconorum , non minus quam minorum clericorum dignitas in ecclesia diu praeclare Betit. Etenim quilibet diaconatu , aut minore aliquo ordine initiatus propria obibax om-cla, ac proinde unus uni, non simul uni plures minores urdines conferebantur. Tantumdem erat Plures uni minores gradus dare , ac diversa om-oia smul confundere Sia vero in suis ossiciis ministrantea clerici, paullatim ad functiones si cras ct majores' gradus proficiebant unusqRe eκ minoribus ordinibus idoneam' prohationem sum-

436쪽

ciebat ad majores, nec necesse erat, ut omnibus in antecessum donarentur, quotquot majori ordine attollebantur, pluresque vel in diaconatu . vel in inferiore gradu , quem semel susceperant.& unde alimenta accipiebant, totam transegerim tui tam . Uerum ab hac disciplina jampridem descivimus . omnes inferiores gradus necessario decurrendi . utpote qui ad majorum integritates pertinere putantur nemo amplius in cliaconatu,

vel in gradu inferiore ad vitam perseverat, nec amplius a propriis clericis . seu vel a laicis . vel inclis criminatim a clericis minorum ordinum sanctiones exercentur. Beneficiorum institutio , quae sere solis sublimioribus ossiciis proprios reditus addixit, s ne parte vero reliquit ossicia inferiora, falsae decretales , quae docere videntur , minores ordines veluti ad majorum validitatem pertine re in . multiplicatae privatae missae. mutatusque maXimam partem solemnis caeremoniacum, apparatus diaconatus dc minorum ordinum munia

dc dignitatem perdiderunt. Et quamvis lapsam etiam in hac caussa disciplinam synodus Tridentina restituere adlaboravit, jubens. in omnibus ecclesiis populo opibusque adfluentibus minorum ordinum functiones instaurari fructuum Sarte. etiam fabricae , in eam rem impensa cy9; non tamen pristini mores adhuc fuerunt restituti . quin, stante modo recepta disciplina. non vido tur per omnia posse restitui. Insilutio clericorum solius tonsurae. XI. Enarratis ordinibus minoribus. superest,

437쪽

CAP. XVIII. DE HYPODIACONIs ETC. 303 ut de solius tonsuraet clericis agamus. SoliuStonsurae clericia, nullo proprio ossieto demandato , fiunt per solemnem habitus clericalis susceptionem & capillorum detonsionem . Primis octo saeculis solius tonsurae clerici ignotii. Etenim quamvis a sexto sere saeculo vestibus propriis di detonso superius capite a laicis clerici distingui

coepissent λ; non tamen adhuc in usu erat Iemnis habitus clericalis susceptio . quae ab omni ordine sejuncta , clericatu initiaret. Simul cum ieetoratu, aut alio minore ordine vestis dabatur clericalis . Si capilli attondebantur . . Impuberes prii oum ecclesiasticis ossiciis instituendi a paren tibus ecclesiae oblati . impares ordinum functionibus. auctore Morino b cum veste clericali tonsuram sine ordine acceperunt, qua ha hi tus clericalis,susceptione non verus dabatur clericatus , sed potius ejus indicabatur desiderium . Et hinc passim etiam laici tonsuram contulerunt o Longo post tempore etiam aetate grandiores tonsuram clericalem, veluti quemdam ordinem ab aliis separatum acceperunt, eaque sola clericatu coeperunt initiari. Non obscure synodus Meli densis an, IIcccXLV. cc , octava generalis an .i IacCcLXX. ω 'solius tonsurae clericos memorant,

i qui deinceps in utraque ecclesia passim receptii sunt ,

i Tonsura υeluti verus ordo reputata .

s. XII. Inducta semel disciplina , ut per ha

438쪽

tus fieret initium , una opera receptum , ut prima tonsura inter solemnes preces a solis episcopis daretur. Ita veluti quidam ordo coepit tonsura reputari, quae homines a secularibus separaret, & inter clericos referret. Unde tonsurati clerici, privilegiis coeperunt uti clericalibus έ &capaces faeti sniat benesiciorum , quae jam pridem

receptis moribus merum requirunt clericatum .

Ergo mediis saeculis multiplicati solius tonsurae clerici . hominibus profanis privilegia clericalia & ecclesiastica inhiantibus henescia , non ordines appetentibus, in summa praesertim episcoporum facilitate pro ampliatione ecclesiastici fori ut 'attondendum . Cui malo tandem medicinam quaesiverunt Tridentini patres , statuentes. neminem ab episcopo prima tonsura initiari, nisi morali judicio constet, non lucri catissa, sed propter Deum hoc vitae genus elegisse Quamvis autem tonsuratorum nullae propriae sunt in ecclesia partes , tamen secundum receptam disciplinam functioniblis minorum clericorum passim defunguntur .

Primicerius ejusque o ium . g. XIII. Iam claricr omnes, inferiores ununta componebant collegium , cui preeret primicerius. Generatim qui princeps erat inter plures ejusdem ossicii sive sacri , sive civilis , primicerius dicebatur ; idque quia nomen ejus primus in cera , seu eatalogo inscribebatur. Id inc yrimicerii palatii , aulae . sacri cubiculi , sacrarum Iaryitionum . silmrtiariorum in antiquis passim occurrunt monumentis SV. XXm deres. cv. q.

439쪽

CAP. XVII t. DE IIYPODIACONIS ETc. 395tis ca) ., Erat ergo in clero Imrnicerius , seu pri- mklerus , quemadmodum ecclesia Hispaniensis a pellabat , qui sub se habebat clericos omnes inferiores , eorumque regebat officia . excessusque vice episcopi castigabat GJ . De mandata quide in archidiacono primitus fuit cleri inserioris praesectura et verum quum lapsu temporis archidiaconi admodum crevisset potestas, ei vicarius substitiis tus fuit . qui clerum regeret inferioremr, ut re die observat Thomasinus . Ita eo ipso . quo primicerius cleri in serioris habehat praefecturain .suberat archidiacono . Ex clericis inferioribus unus in primicerium acti mehatur, solemnisque ecclesiae Romanae mos videtur suisse . ut notariorum primicerius . etiam omnium clericorum princeps esset cito. Adsumebantur plerumque e X hypodiaconis, clericis nempe dignioribus , notarii , erantque saltem saeculo sexto & deinceps in ecclesia Romana magnae auctoritatis , iit hinc nihil mirum , si notariorum . esset etiam Omnium clericorum primicerius . Successu temporis etiam

a laconis & reliquis gradibus ecclesiasticis praefuerunt primicerii γ'ὼ . di absente episcopo archidiaconus, archipresbyter dia primicerius regebant ecclesiam . quod ex quadam Martini papae con

ossic. primis. cib

440쪽

De canonicis .

communem clericorum vitam B. Augusinus instituit. g. I. πτ Ox canonici qua apud antiquos ve-V niebant clerici omnes. eo quod in ca nonem . hoc est catalogum ecclesiae. erant in inscripti ca) , mediis saeculis coangustata est, eosque tantum clericos adprehendit, qui in communi ad regulam vixerunt. Unde clerici canonicis opponi cdeperunt. di clerici canonici passim occurrunt , ad eorum, qui in communi non vive, hant , differentiam . Pace ecclesiae data &-monachatu per occidentem recepto . primus Augu-λ stinus vitam communem instituit clericorum .. Etenim ubi primum ad episcopatum pervenit. episcopi domum vertit in clericorum monasterium . in qua ejurata omni proprietate simul cum ipso ςlerici vixerunt cl0 . virtutes monachorum in clericatu tantum imitantes. in quo distabant a clericis pridem ab Eusebio,Vercellensi in communem vitam adductis. qui integrum admiserant monachalum cc . Exemplo Augustini creverunt in Africa clericorum monasteria . ubi coacti clerici in virtutibus proficiebant , & ecclesiastica

SEARCH

MENU NAVIGATION