장음표시 사용
41쪽
sacrae scripturae etiam id probat; semper enim & in omnibus locis Spiritus Sanctus subjungitur filio. Asserat rationem aliam adversarius, quam processionem a filio. Duo principia Spiritus Sancti hinc existere est figmentum. Una actione procedit Spiritus Sanctus a patre & silio, uti mundus creatuzest a tribus pcrsonis, sed unica tantum creatione. Simile hoc ab opere ad extra desumtum & ad opus ad intra applicatum
Personaliter distinguitur Spiritus Sanctus a patre, I.Ph. V, 7. ubi absurda diceremus: Pater testatur & ipsius dona testantur. Roman. VIII, 26. et . Spiritus pro nobis intercedere diacitur. Haec intercessio patri sane nequit adscribi, quia non potest fingi intercedere apud se ipsum. Jola. XVI, r3. Non loquetur a sei D, sed quaecunque audierit, loquetur. Quis unquam patri hoc tribuet 8 Pater omnia a seipso loquitur. Quomodo posset dici, ea loqui, quae audit, cum omnia a seipso operetur 3 Distinguuntur etiam dona gratiae ab ipso dante spiritu, si I. Cor. XII, tr. Omnia dona ab eodem spiritu provenire dicuntur, ut disributa, prout vult.
42쪽
Abrumpamus filum, in tractatione totius materiae, ut verbis praeceptoris olim nostri eruditissimi utamur, densas distinctionum sylvas & abruptas abstractionum rupes vitatuis ri, ac ostendere contenti, quam elumbia fuit saepius modern rum arma, quibuS receptas de rebus divinis opiniones adgrediuntur, nec peccare, quicunque iis subinde illud Pauli applicent: φώκοντες Mιαι σρψ οὶ ἐμωρανθησαν. Putantes, se esseD-pientes,sultifactisunt. Da sesch toesse hiellen,sisse zu Narran ruor feri, Rom. I, 22.
ergo progrediamur, brevissimis uti aestionem practicam de credendo vel non credendo hunc articulum soluturi: Utrum i mysterium Trinitatis ad salutem aeternam obtinendam creditu sit necessarium, nec ne λMittamus illa objecta extra ecclesiam, quae ob solum desectum praedicationis Evangelii malitiose increduli non sunt. Certissime enim, ut repetamus quaedam Uerba orationis nuper habitae, est opus omniscientiae & justitiae persectissimae, ideoque divinae, quando Deus adducet in judicium omne occultum a
43쪽
tum,sive sit bonum , sive malum, imo conflia cordium, & quidem ita judicabit, ut & damnati & diaboli nil habeant, quod regerere possint, tam quoad sententiam credentibus in Christum, quam ob desectum praedicationis Evangelii non propria culpa incredulis, attamen secundum dictamen rectae rationis rite viventibus, latam. Alias justitia divina non manifestaretur persectissime. Cristae certe, ignominia humanitatem notantes, illi surgerent, qui Deum adjuvare velit in opere ipsi soli competenti. omnis, inquirens in modum creationis ex nihilo, vult fieri novus creator, quia scientia creandi aliquid ex nihilo supponit creatorem. Sic omnis, disputans de aeterno lato credentium & non credentium, neglecta varietate circumstantiarum, quoad interna imperscrutabilium, suo concipiendi modo est judex praesumtivus in judicio extremo 3 quem conceptum detestamur.
Interim scimus, quod impossibilest, placere Deo sine mde. Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia es, o prae- vita largiri illis, qui exquirunt eum. Si haereat, nec sciat, quo
se vertat quispiam in materia de modo procedendi, abeat ad F Corin
44쪽
Ο RATIO Cornelium, Deum recto pectore exquirentem, & audiet, praemia, praedicatione evangelii de remissione peccatorum per Jesum Christum omnibus numeris absoluta, omni Deum eκ-quirenti esse proponenda & proposita. Nihil autem impedimenti intercedit, quo minus illis, qui sunt in ecclesiia, dicamus: Licet modus cognoscendi, quomodo una Dei essentia singulis tribus personis adaequetur, ut quaelibet sit adaequale Deus, illiquidus sit, ipsa tamen veritas negari non potest sine dispendio salutis secundum emtum Christi, Joh. VIII, et . Si non credideritis, quia ego sum, mori misi in peccatis vestris. Sine remissione peccatorum justificatio cogitari nequit. Atqui sine redemtione & satisfactione non datur remissio peccatorum. Qamvis enim actus justitiae sint liberi, tamen non indisserentes sunt, sed determinantur 1 sapientia. Ab aeterno Deus voluntatem puniendi malum habuit, sed non exercitium. Essentiale est attributum justitia, uti bonitas.
Misericordia & justitia non sunt opposita, quia prior radicata
45쪽
est in Christo. Deus remunerat nos in Christo, remunerat pro rationi objecte; persecte enim meruit Christus. Sine sanctificatione Deum videre impossibile est. Quis autem meditabitur sanctificationem sine spiritu sanctificante ZQuis unquam sine redemtione &san stificatione vocationem & electionem firmam faciet λ Ergo mysterium Trinitatis ad aeternam salutem acquirendam scitu necessarium est. Nec tamen de gradibus hoc intelligendum esse censemus, si quis non praecise summum amorem Dei in missione
filii intellexerit. Nullum dubium, quin alius atque alius alio atque alio gradu cognitionis eminentiori de hoc amore sentiat. Crescimus in hac cognitione. Interim audito evangelio non exquirentibus Deum,
utrum alia adhuc pro peccatis hominum hostia existat, quam Jesus Christus, & ab ingenio non improbis, at socordia malitiosa torpescentibus, ideoque post acceptam notitiam veritatis voluntarie peccantibus jam non relinquitur pro pecca-
46쪽
Α tis ulla hostia, terribilis autem quaedam expectatio judicii Dignis aemulatio, quae consumtura est adversarios. Tandem. Quinto in memoriam anni ineuntis pia Vota enunciaturi & fausta quaevis a Deo Trino erimus expetituri.
Servet S Aello SANcTA TRINITAS, TE, P R I N-cEPS CLEMENTIRsIMEt servet in annos multos ; se V et incolumem, atque eκ omni parte beatum & felicem. Jubeat, ut res omnes, tam publicae, quam privatae, TIBI pr spere & ex votis succedant. SERVET SERENI sSIMAM TUAM CONIUGE M. Servet valetudinem omnem semper salvam & in hoc illustrissimo conjugio inconcussam. Servet PRINcIPEM HAEREDEM , imo TOTUM TRIPOL MPRINCIPUM optima promittens, atque in iis spem patriae amplissimam , exoptatissimam , desideratissimam. Servet SERENIssIMUM REGNANTEM BADENSEM, innovato fraternitatis vinculo jumstum. Servet SERENIS sIMAM Ips Ius CONIUGE M. Servet & reliquos PRINcipvs
47쪽
DE MYT IO TRINITATI s. ASSERENISSIMOs, & pro ea, qua nos indignos complexus
est, misericordia largiatur, ut suo semper flore DoMus BADENS Is gaudeat, vigeat atque Pe emet. Denique Patres Conscriptos in Senatu Sanctiori &Di- casteriis, ut sulcra reipublicae ecelesiastico- politico-literariae, Ephoros & docentes, Rectorem, Prosessores atque Praeceptores, nec non discentes auditores, studiosos, pubemque omnem ad universitates, & bonum publicum in genere, praeparandam, benedictionis & gratiae suae omnigenae copia assatim & semper beet S Ac ROSA NCTA TRIN ITA s, & ad asserenda Gymnasio huic Illustri incrementa gloriosa iaciat, ut scientia, pietate, modestia & virtute omni ; ut praestantissimis viris docentibus, omni voce initium sapientiar, timorem Dei& modum accedendi ad Thronum gratiae, nostra aetate sepe inaccessum, sincera mente inculcantibus; ut fama insigni; ut dote semper ampla & sussciente, imo abundante; ut multis & egregiis membris Societas haec literaria docentium &discentium splendeat, floreat, augeatur & crescat assistente
48쪽
Spiritu Sancto per Dominum nostrum Jesum Christum. S c osANCTAE TRINITATI sit gloria, honor & imperium in
