F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

absolutum tanto Regi tantus Episcopus obtulis,

set; maximeque in hac caussa, quae non Epist Porum modo, verum 8c ipsius Regis erat: qui Cleri sui Declarationem Regia auctoritate muniverat, & Regni legem esse decreverat. Itaqu .

demonstrandum erat, non temere illos optimo

ac piissimo Principi ejusmodi sensus inspirasse ;

agendumque omnino, ut qui vidulcibus armis Ducumque suorum expeditionibus id adsequutus fuisse videbatur, ut Europae universae jura,

pro arbitrio suo & libito, daret; id etiam obtineret, ut Sedis Apostolicae auctoritatem certis limitibus Coerceret, quos deinceps violare nefas

esset. Quod quidem ille non vi aut armis consequi poterat, sed doctissimorum hominum lucubrationibus, per quas universus orbis, & ipsa etiam Sedes Apostolica agnoscerent, Scripturae traditionisque regulis Romanis Episcopis interdici , ultra hos fines excurrere, quos ipsis Rex, per inde sapientissimus ac potentissimus, statuisset. Haec omnia apprime apta & idonea erant ad optimam Bossuetiani operis opinionem omnium animis ingerendam. Non enim aliquid nisi dc argumento, in quo versabatur, & Rege maximo, cujus jussis parebat,& suo Nomine dignum, adeoque nisi & summo studio elaboratum, nec minore accuratione perpolitum Magnus ille Me,

22쪽

densium Episcopus emisisset: Quod & diserte hIs

verbis Illustrissimus ejus Nepos testatur: Cet Omvrage, que I' Auteur a revu plusileura foli, speti de tems avant se mori, Gis etre regarde comme un de plus pretaeux monumens de se pr

fonde Erudition, de s Sagesse, de se Moderm tion. π de se Piete ; de son attachement a laChaire de S. Porre , s a linite , s de senamour po- ι' Eglis, po- la Verite, re pour laPata. Haec sane magnifica sunt, & quae jampridem iis omnibus, quibus, ut idem ait, Ecclesiae &Reipublicae salus Cordi est, vehemens hujus operis desiderium adflaverant. Addebat Ili strissimus Praesul , in eo summa perspicuitateti avec la derniere evidence) demonstrari, doctrinam Ecclesiae Gallicanae de Potestate Ecclesiastica & temporali quatuor Declarationis Articulis comprehensam , ipsissimam esse Scripturarum traditionisque doctrinam: eaque non modo Sum morum Pontificum Sanctaeque Sedis auctorit tem minime labefactari s verum & eis totam vim, & primaevum splendorem, & veterem majestatem restitui, depulsis falsis, vanis, incommodis, communi odio & periculis obnoxiis, ac sutilibus praerogativis, quibus ea veluti densa nube imvolvere postremis hisce temporibus ignorantia& adulatio tentaVerant.

23쪽

Mirum profecto, quod tantum Opus , totque titulis Commendatum tamdiu publicae utilitati& communibus votis , cum ipse Celeberrimus Auctor, tum Illustrissimus ejus Nepos inviderint:

nec meum est in rationes inquirere, cur tamdiu 1atuerit, aut cur tam sero, ac tantum proxime elapsis annis publicam lucem adspexerit. Nunquam enim minus quam hoc aevo necessarium

videbatur: quo certe Gallis Episcopis minus I borandum est, ut projectae, aut quam par sit Propensiori populorum in Sedem Apostolicam venerationi modum imponant, quam ut plurimorum temeritati frenos injiciant, a quibus sacratiora apud omnes Catholicos ejus jura audacissime violantur. Quidquid enim Gallicani Episcopi praedicent, Declarationis articulis firmatum fuisse Petri & Successorum ejus Primatum,& primaevo splendori & amplitudini restitutam reverendam omnibus gentibus Sedis Apostolicae

majestatem ; attamen diuturno experimento cominpertum est, ab ipsa Christianae Religionis origine, debitam Summis Pontificibus ab omnibus Catholicis reverentiam & obedientiam, nunquam fuisse impudentius & immanius, quam post emissam celeberrimam Declarationem, nisi a professis haereticis , violatam: &quod magis dolendum est, eamdem ingenii lascivientis insaniam , qua

r non

24쪽

non pauci in Galliis laborant, nunquam liberiore cursu sese aliis etiam Nationibus insudisse. . Quod etiam in caussa est, cur id genus Lucubrari0nes propensos ubique Lectores inveniant, &passim magno cum plausu excipiantur ; praesese tim si eorum nominibus insigniantur, qui aliis suorum ingeniorum foetibus in lucem eductis, consummatae eruditionis, solidae sapientiae, ac

subae hi limatique judicii sibi gloriam pepererunt.

Atque ea est hodie apud nos Gallicae gentis existimatio, ut quidquid inde in oras nostras advehitur, facile a nobis laudes & admirationem extorqueat. Nec mirum sane: nam & mirificae sunt

horumce librorum & opinionum illecebrae. Quid enim non in eis placeat λ Placet subjectionis j

gum, si non omnino excutere, tamen quam levissimum ferre: Placet sentiendi atque opinandi libertas: Placent linguae genius stylique Galliciam enitates: Placet a scholae sordibus & squallore repurgata de rebus Theologicis disserendi ratio: Placent denique, quae nulli magis osten-rant, aut quibus nulli melius secantur, pietatis PCCies, tuendae Veritatis ardor, Ecclesiae & Re, Piablicae salus atque tranquillitas. quae solum corcii & amori sint, & quibus unice consulatur. Quibus illecebris illud etiam plurimorum animis semellendis atque capiendis accedit, quod de iis

25쪽

opinionibus, de quibus invicem digladiamur, Vejusmodi Auctores tam fidenter pronuntiant; &tam certo ac sine ulla prorsus liaesitatione constituunt, nihil a se quam puram putam Scripturarum , veterum Pontificum Romanorum , universorum Patrum , & Conciliorum doctrinam traditionemque defendi I totque eorum testim nia Chartis illiniunt: ut nullo adhibito examine

hoc enim pauci suscipiunt) facilis illis dicent,

bus sibique credi jubentibus adsensus praebeatur. Vidimus paullo ante, quam fidenter Episcopus Trecensis adfirmet, ab Episcopo Meldensi in hoc opere demonstrari, avec la derniere evia dence , que la doctrine de tulis Gallicane . . . cis est que la doctrine me me des Gritures, s deia Tradition. Nihil autem minus est, quod longe amplioribus verbis ipse Illustrissimus Auctor sese demonstraturum in operis praefatione promisit: Praecipua, inquit, εἰς momenta percumram , ut intelligat Christianus orbis, a Ciero Ga licano nihil novi prolatum, sed vetustam atque constantem Scholae Parisienses totiusque adeo E elesiae Gallicanae, imo N Universae, sententiam repetitam 3 eamque a Scripturarum fonte, atque Apostolica Traditione manantem. Quid superest, nisi ut haec sola deinceps pro Catholica habe tur λ juxta illam omnium ore celebratam & com

26쪽

sensione firmatam Vincentii Lirinensis regulam sciscentis illud esse vere proprieque Catholicum, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus

Creditum est. Non multum ab hac Cogitatione abfuisse videtur, aut abesse videri voluit Illustrissimus Auctor; quamobrem statim adjecit: Atque ea me dicturum confido, quae plane sufficiant, uxhaec duo probentur. Primum, doctrinam Gallia sanam vere Catholicam esse, s ab omni censura ac nota liberam; tum eam doctrinam absolute esse veram, ac se censura adhibenda sit, adversam sententiam animadversione esse dignam . Haec magno Bossuetio tanta fiducia jactanti quis fidem abnuat λ quis tuto ac secure non credat Neque contentus haec generatim dixisse, ut omnem penitus suspicionem amoliretur, & facilius sibi ac tenacius Lectoris animum in ipso operis vestibulo addiceret ac devinciret, Certiorem eum facit, Veterum testimonia &monumenta quae profert, non mutila hic exhiberi Vel interpolata, aut velut a suis locis sedibusque revulsa & in alienos sensus misere detorta, sed integra & intacta, &quae illorum locorum genuinam sententiam plene ac fideliter repraesentent: Nos enim hἰc no nostra, inquit, argumenta, sed Minorum testia monia N acta referemus eaque integra s tota,

ca Commonit. I. cap. III. Di siligoo by Corale

27쪽

ne fraudi s insidiis locus esse' po sit. Placuit enim

in tanta re perspicuitatι potius quam brevitatico uti. Denique & illud ab Illustrissimo Auctore adoperis sui commendationem adjicitur, sese in

eo concinnando gravium Virorum consiliis esset. Obsequutum , qui Gallicanos Episcopos Doctores que hortabantur, ne avitam doctrinam, qua veteris Ecclesiae jura ac dogmata continentur, indefensam relinquerent. Nec tamen satis dignum operae pretium exis Umabant, si solum recentibus illius doctrinae Adversariis refellendis incumberetur ; sed rem totam ab origine repetendam esse judicabant, atque Ecclesiastica monumenta proferenda, quibus Clerus Gallicanus, tanta doctrinae pietatisque fama Conspicuus, Declarationem suam munitam credidisset. Nemo profecto ad hanc provinciam obeundam , & ad haec arma tractanda magis idoneus, quam Illum issimus Bossuetius, tot editis operibus celebris. tot litterariis certaminibus clarus , tot victoriis ac triumphis conspicuus Quare &in hac caussa bellove suscipiendo haud obscure certam sibi victoriam promisisse videtur: quum ipsis quoque Italis & Romanis, ipsis quoque Sedis Apostolicae summis Rectoribus a se persuaderi posse credidit, non modo Gallicana Declaratione nihil laesam & violatam Romanae Ca-

28쪽

thedrae auctoritatem, verum & eidem egregiam ab Episcopis Gallicanis navatam operam , quod ejus potestatem legitimis finibus circumscriptam hostium suorum insanis molitionibus & impressionibus invidiam dc immotam, non Caeca pietate aut humanis ratiociniis, sed manifestissimaveritate, ac traditionis robore, & Canonum haud minus auctoritate, quam moderatione praestassent. Nec sane omnino sua perspicacissimum Virum spes fefellit. Ipse enim & Romae & alibi plures audivi nec malos, nec indoctos aut imperitos, qui Bossuetiano opere pervoluto, nec indiligenter, ut eis videbatur, expensio , caussam hanc non ultra a Romanis Theologis sustinendam, sed veluti conclamatam & deploratam, dimittendam esse censerent. Nihil, esse quod pe spicuae veritati objici possit; nec unquam Schola- isticis subtilitatibus aut distinctiunculis retundendam aut hebetendam aciem argumentorum , ,

quae Cl. Adversarius eduxerat. Non enim, ut in Scholastica disputatione fieri solet, unum aut albterum locum ab eo produci, unde suas ipse Consecutiones eliciat; quas ope Dialecticae artis eludere, aut aliis objectis locis obruere, arduum non est: sed omnibus Ecclesiae saeculis decursis, Omnium Concinorum actis evolutis , omnium celebriorum controversiarum historia clare luci-

d deque

29쪽

deque contexta, demonstratum ab eo esse, Omnia, quae ad summam attinent, coalescere, dc uni omnino formae respondere, quam Gallicani Episcopi edita Declaratione informarant; unde, ut ipse monet, existit illa dogmatum Consensio ac plane unitas. in cujus amorem admirationeque ipsi hostes Ecclesiae, vel inviti rapiantur.

Rem ergo tacitus considerabam, nec enin L. animus erat, imparatum rem tantam aggredi;

nec nisi instrueti s lustratisque copiis, quae mihi suppeterent . in pugnam descendere, cum nobili& potentissimo Adversario manus conserturum. Sentiebam tamen, illius argumentis non eam inesse vim, quam plerique jactabant, nec omnino invicta esse arma, quibus utebatur. At multa

erant quae a congressione animum reVocabant. Primum istud, ne apud multos temeritatis auda- Ciaeque notam incurrerem, quod cum tanto ho-

se congredi non vererer: tum illud etiam , ne Operam luderem, aut inanem laborem suscipere Viderer eo versando argumento, quod nobilissima ingenia penitus exhausisse creduntur. Denique aut omnino ab hac caussa abstinendum exbstimabam, aut illam sic agendam , ut rationes Adversariorum funditus everterentur, nostrarum autem firma & inconcussa soliditas demonseraretur . Donec enim utrinque probabilibus rationibus

30쪽

bus& aequalibus momentis agatur, nihil a nobis agi videtur. Non enim probabiliter sed certo constare debet, esse Petri successores ad fidei controversias dirimendas divina praeditos auctorit te, ut eorum decreta veluti Spiritus Sancti ora-Cula , ac veluti certas de irretractabiles fidei Catholicae regulas excipiamus. At postquam omnia, aut saltem praecipua, quae utrinque adlata suerant, Vel utrinque adferri possent, diligentissime contulissem, eorumque momenta librassem, hae ipsae rationes, quibus antea deterrebar, ad opus aggrediendum in- Citarunt. Tanta enim ad adstruendam Romani

Pontificis in sanciendis fidei dogmatibus summam & ineluctabilem auctoritatem, ut interim de aliis Sedis Apostolicae praerogativis taceam

mihi se obtulit gravissimorum argumentorum a Copia: Contra vero ea, quibus ab Adversariis eadem Sedis Apostolicae auctoritas impetebatur, speciatim Collata cum nostris, adeo levia visa sunt; ut, quantum ego sentio, alia fidei nostrae certissima dogmata, nec gravioribus niti mome

iis, nec levioribus premi dissicultatibus videantur. Quod aliis etiam adprobari posse, qui praejudicatis opinionibus liberi aequas Veritati aures

accommodarent, in animum induxi meum ratusque sum ; dum tamen eamdem methodum , ,

d a quam

SEARCH

MENU NAVIGATION