장음표시 사용
31쪽
quam Illustrissimus Adversarius nobis oppugnandis , &nos tum jus argumentis refellendis, tum nostris urgendis & confirmandis adhiberemus .
Quod quum alii, qui in eadem se se palaestra
exercuerunt, non adhuc, ut mihi videbatur, si iis plene copioseque, pro ea quae suppetit rerum ubertate, praemiissent, haud inanem me lusu, rum operam judicavi, si rem totam ex integro retractarem. Quo etiam me ipsa & Operis & Auctoris celebritas, cui respondenduin esset, Vehementissime adegit, atque exstimulavit. Quamquam enim haud omnes curandos, imo &plerosique negligendos existimem luxuriantium ing niorum foetus, levissimosque de hoc argumento libellos, ex uberi Galliarum solo quotidie fruti- Cantes ; haud tamen dissimulandum esse sentiebam hoc Celeberrimi Auictoris opus, in quod omnia argumenta congesta essent , quibus Clerus Gallicanus Declarationem suam munitam credidisset. Nam hinc tanti operis contemtus nostrae imbecillitatis argumentum videri posset ue hinc vero non una vel altera, sed omnes simul limstium machinae disjectae, eorumque copiae pro
fligatae judicari debent, si hoc unum opus solide confutetur, impetitaque Veritas adseratur.
Quum haeo igitur a me, superno adflante Numine, praestari posse, non omnino diffiderem,
32쪽
experiri decrevi. Nam etsi quae mihi insunt, &quae Adversario, vires aestimentur, longe me congressioni imparem esse sentio; longe tamen alia ratio est & caussae, pro qua certamus, & appara tus armorum , quibus in hoc certamine utimur . His namque mirum quantum superiorem ips . me judico . Haec enim invicta, illa vero adeo imbecilla videntur, ut nulli fere usui Adversariis esse debeant. Nam quod velut achilleum objiciunt, post Apostolicae Sedis decreta, ad terminandas fidei controversias, Synodos Oecumenicas Celebratas, quam in nostram sententiam inaniter torqueatur, inde apertissime constat, quod Con-Ci. iorum generalium maxima pars ad ea Sedis Apostolicae decreta fideique dogmata vindicanda , coacta est ; quibus tanquam immotis fidei Catholicae regulis Episcoporum per universutata
orbem unanimitas, paucis ex adverso reclamantibus, adhaerebat: quaeque proinde juxta notissimam & pervulgatam Tertulliani, Vincentii Lirinensis aliorumque Patrum doctrinam, ad eam jam fidem pertinebant, quae sola est immobilis& irresermabilis. Hoc itaque argumento ii tam tum uti possunt, quibus paucorum Episcoporum resistentia satis est ad totius mundi Consensui elevandum : a cujus opinionis praVitate quam longissime abesse Gallicanorum Episcoporum. ac
33쪽
Theologorum maximam partem ex eorum libris ac Thestibus compertum &exploratum habemus. Quam ergo nos potiori jure ut alia interim omitatamus quae deinde speciatim ac dearticulate expendemus) illud eis generatim ex Conciliis obji- Cimus, nullum esse coaetiam, & legitime celebratum , Vel in auctoritatem receptum, in quo non secundum Romanos Pontifices judicatum sit Victori Romano Pontifici Pascha legitimo tempore celebrari jubenti restitit Polycrates; Stephano collatum ab haereticis Baptisma ratum habenti Cyprianus in Africa, Firmilianus in Asia restiterunt: Sed Victoris & Stephani sententiam Ni-Caena Synodus adprobavit. Liberio & Damasci pro Spiritus Sancti Divinitate pugnantibus Semi- Ariani & Macedoniani; Caelestino Nestoriunta& ejus in Christum ejusque Matrem blasphemias diris devoventi Nestorius ipse & Antiocheni tractus Episcopi; Leoni Magno in Eutychia nam impietatem detonanti Dioscorus &Pseudo-Synodus Ephesina; Severino & aliis ad Agathonem usque Romanis Pontificibus pro duabus in Christo voluntatibus etiam usque ad sanguinem d certantibus Regiae Urbis Patriarchae aliique Orientis Episcopi; duobus Gregoriis Secundo &Tertio, eorumque usque ad Hadrianum Primum successoribus Graecorum Imperatores Iconomachi;
34쪽
chi; Nicolao Magno, & Hadriano II. Photius ejusque Schismatica factio, pertinacissime refragati sunt; atque, ut Adversarii Volunt, propter dijudicandam eorum adversus Romanos Pontiisces caussam, Constantinopolitana prima, Eph sina, Chalcedonensis, sexta, septima, & oehava Oecumenicae Synodi celebratae sunt. Quid est
ergo, quod tot inter diuturnas dc acerrimas comtentiones Romana Sedes nunquam a veritate deflexit, quod semper victrix evasit, quod de omnibus hostibus triumphavit λ Neque secus in O cidentalibus Synodis eadem Apostolica Sedes mde, justitia, pietate, Religione, & veritate munita , Haereticos , Schismaticos , ipsos quoque Principes summos quamquam scelere & impietate furentes, suas subire leges coegit; nec aliquando Contigit, ut aliquod ejus de fide decretum , aut ullus decretorum esus apex Synodi generalis auctoritate reformaretur . Neque in iis tantum controversiis , quibus sopiendis ex universo Christiano orbe in Oecumenicas Synodos Episcopi convenerunt; verum in aliis quoque, quibus terminandis genera is Synodi congregatione opus non fuit, rectum, & indeclinabile, dc indeficiens, & Catholicae veritati in divulse cohaerens , Sedis Apostolicae judicium ubique resemper emicuit. Quid ergo, inquam, est, quod
35쪽
tot inter fluctus & tempestates Romana Ecclesia
non modo submersa non est, verum & inquirentibus & amantibus veritatem nunquam non e
stitit salutis arca, nisi quia Christum habet Rectorem, qui illi jugiter praesidet, & omnes adve sarias cohibet potestates λ quod hisce ipsis verbis docet S. I laomas Cantuariensis Episcopus & Mar-wr . An ergo septemdecim saeculorum eXperimentum satis es. non debet, ut si quid in Christi promissis & verbis, quibus Petrum ejusque, Successores ut id Patres , atque ipsae Oecumenicae Synodi intellexerunt) fidei columnas &Ecclesiae immobile fundamentum , nec non CCntrum Unitatis Catholicae destinavit; quibus item pro eodem Apostolorum Principe , ejusque in Sede Apostolica Successoribus rogavit, ne deficeret fides eorum I adeoque ne unquam adversus
eos portae inferi praevalerent; si, inquam, in his Christi verbis atque promissis, Sc in veteri traditione, quae Christi verborum & promissionum intopres fidissima est, quidpiam esset obscurum& ambiguum, septemdecim saeculorum experimentum satis esse non debet, ut eis certam perpetuae firmitatis S inerrantiae promissionem contineri , & persuasum habeamus, & constantissime praedicemus Hinc in Libello fidei, ad quem
ca Lib. I. Epist XCVII. ios alu
36쪽
sollenniter profitendum, per plura saecula in ipsis
quoque Oecumenicis Synodis Orientales Episcopi adacti sunt, utraque conjungebantur, nimirum & certa Christi promissa, & rerum ipsarum
experimenta : quibus certo constaret, Christianam religionem & Catholicam fidem semper imtegram, & inviolatam, & immaculatam in Sede Apostolica permanere. His autem semel Constitutis, & Patrum &Conciliorum traditione firmatis , quid quaeso momenti esse potest in iis quorumdam Pontii
cum Romanorum privatis erratis ac lapsibus, quae Bossuetius cum aliis exaggerat, alii vero ex ipsis etiam Adversariis nullo modo ad praesentem Controversiam & Caussam pertinere, Candide
agnoscunt, & profitentur An ex iis, quae incerta & ambigua sunt, quae aliter interpretari licet, quae ad Caussam minime pertinent, de iis judicandum & statuendum est, quae inconcussa, quae certa sunt, quae alio flecti, & in alium senasum detorqueri, nisi vi adhibita, & audaci sententiae depravatione non possunt λ Nos eas Sedis Apostolicae Romanorumque Pontificum Consi- tutiones irretractabiles 3c irreformabiles esse diacimus, & propugnamus, quibus Catholica fides ab ingruentibus erroribus adseritur& vindicatur;
37쪽
quibus sacrarum literarum & Ecclesiae traditionis sensus exponitur & sancitur ; quibus quisquam omnibus Christianis & corde credendum ad justitiam,& ore profitendum ad salutem, Principis Apostolorum adsumta persona, & adscita auctoritate decernitur, perinde atque ipse Petrus in sua Sede vivens & praesidens praestaret adhuc quaerentibus fidei veritatem; Hae, inquam, sunt Apostolicae Sedis Constitutiones, quas de Christpollicitationibus Petro faetis, & constanti Conciliorum & Patrum traditione freti, ante quascum que Synodos Oecumenicas, velut certas & immotas fidei Catholicae regulas habendas esse docemus & praedicamus. Hujusmodi illae fuere , juxta Gallicanos Episcopos scribentes ad Innocentium X. quibus hic Pontifex quinque Jansenti propositiones confixit. Hujusmodi & illae suere, laudatis Episcopis Gallicanis in eadem ad Innocentium epistola auetoribus, quibus olim Dama
sus ante secundam Synodum Oecumenicam Macedonii & Apollinarii commenta haeresesque pro stravit. Hujusmodi ob easdem rationes & illas fuisse contendimus, quibus olim & Caelestinus Nestorianam, & Leo Magnus Eutychi nam, &Martinus I. Monotheliticam, & duo Gregorii dc Hadrianus Iconomachorum haeresim profligarunt. Hujusmodi & illae, quibus ab Anastasio I.
38쪽
haeresis Origeniana , ab Innocentio I. & Zosimo Pelagiana, ab Hadriano I. Feliciana compressae sunt. Denique hujusmodi & illa, qua nuper Clemens XI. Jansentanae pestis reliquias delevit . Accessit quidem ad hasce Sedis Apostolicae Constitutiones sollenniaque pro sancienda regula fidei Pontificum Romanorum judicia Ecclesiae universae consensus; accessit, inquam I verum ideo
accessit, quoniam, ut auctor est splendidissimum illud Galliarum, imo & totius Occidentis & Orientis jubar S. Irenaeus i in , necesse est, ut omnis I cclesia cum Romana , propter potiorem ejus principalitatem, in fidei rebus conveniat: qu niam, ut ait Tertullianus s= , omne genus ad oriaginem fluam recenseatur necesse est: ac sφὶ proinde omnem doctrinam, quae cum Ecclesius Apostobris matricibus f originalibus fidei conspiret, veritati deputandam: quae vero ab illis damnetur,
de mendacio praejudicandam. Superest autenta
hodie inter Apostolicas sola Ecclesia Romana unia verso orbi Catholico matrix & radix & origo fidei ; ex qua proinde necesse est ceteras per orbem Ecclesias & traducem fidei, & Apostolicae adeoque genuinae minimeque lacatae doctrinae semina mutuari. Denique, quoniam Petri Sedese a juxta
39쪽
juxta veterum Patrum constantem & unanimem traditionem, centrum est Catholicae unitatis &Communionis ; haec autem praerogativa s in eadem cum illa sentiendi necessitatem imponit ; a que illud ejusdem Tertulliani adversus quamcunque noVam & extraneam doctrinam invictum est l. : Communicamus cum Ecclesia Apostolica, quod nulla docyrina dites . Hoc est testimonium mentatis. Adeoque signum falsitatis & erroris est, quum quis ob diversitatem doctrinae ab Ecclesiae Apostolicae communione repellitur. Nam, ut idem observat s , Iura communionis & pa- Cis non alia ratio regit, quam Musdem jacramenti una traditio ; ac proinde Sedes Apostolica cem trum unitatis non esset, nisi ei vis & auctoritas
inesset ad omnes Ecclesias sibi unius fidei doctrinaeque vinculo conjungendas.
Quum haec itaque aliaque hujusmodi pe
specta haberem & explorata, quumque ea nulla ratione & arte convelli & labefactari posse intelligerem ; pervidi etiam , non adeo arduum ac difficile opus esse, tum ea repellere quae ab Ill strissimo Adversario tanto fragore & strepitu o, jecta sunt; tum etiam adserere & vindicare, na
tivaeque luci & splendori restituere quae ipse
40쪽
infirmanda & obscuranda suscepit. Quod ut etacacius praestarem, statui ipsius vestigiis insistere
Q αποωα, eademque & aeta & monumenta, &majorum testimonia recensere, quae ipse integrare tota se retulisse testatur . Quod tamen space
id Illustrissimi &eruditissimi Viri dixerim) quam
longissime a vero abesse Comperi : nisi serte. hoc unum his verbis & ipse significare, & a nobis intelligi voluit, nihil a se neglectum ac praetermissum, quod utcunque ad suam Caussam juvandam & sustinendam, nostram autem deterendam & elevandam facere posse videbatur. Nam quae nobis militant, & quibus sotissimum nitimur, omissa fere ab illo & neglecta sunt, atque in iis consutandis immoratum, quae leviora sunt,& in quibus caussae praesidium & firmamentum minime collocandum existimavimus: ut, quae Bellarminus de celebri S. Leonis ad Flavianum
epistola; quae idem doctissimus Cardinalis, Baronius & alii de interpolatis, in iis quae ad H, norium pertinent, sextae Synodi aliisque vetustis actis & monumentis ; & quae Duvallius de Pontificiae confirmationis effectu, aut quae Anon mus in tractandis aliquot Augustini locis , aut quae alii de Episcoporum in Synodis Oecumeni- Cis munere & auehoritate, minus commode disi seruerunt . Quae sane aliaque hujusmodi loca