F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

4pse de industria excerpsisse videtur, non tam ut ea serio confutaret, quam ut Lectoribus persuaderet, ad has tandem, ut ipse ait, ineptias sinsanias eos redigi oportere, qui nos ram sententiam tueri velint . Quo certe artificio nihil est

quod levibus ingeniis, nec solida eruditione subactis, & examen refugientibus quae Lectorum maxima pars est non facile persuadeas. Aliam itaque ingredi & insistere viam ipse constitui; singulaque Capita rerractare adgressus sum, in quae suos libros Illustrissimus Adversarius distribuit : ne videlicet ullus suspicioni locus pateret , aut quidquain a me omissum diceretur , quod ad caussam maxime pertineret. Propterea singulorum Capitum titulos, quibus summa rerum & series indicatur, ipse retinui; adjunctis etiam summaque fide ac diligentia exhibitis , quae opportuna judicavi ad Adversarii mentem accurate ac dilucide repraesentandam . Addidi quoque, ubi rerum ubertas & copia id exigere visa est, unum aut plures Articulos, quibΠs aut

supplerem quae ab Illustrissimo Auctore neglecta

sunt; aut complanarem , nativoque sensui restituerem , quae ille minime cohaerentibus in te pretamentis detorserat; aut Confirmarem & uregerem quibus ipse pondus spiritumque detraxe

rat; aut repellerem tela quae in nos contor serat,

42쪽

& machinas everterem, quibus ab illo oppugnati sumus. Quamquam autem integrum hujusce rei judicium penes aequum Lectorem esse debeat ;attamen id non tam male & infeliciter cessisse video, ut non hunc saltem laboris mei fructum mihi promittere ausim, veterem splendorem doctrinae nostrae restitutum iri, qui aliquanto vis debatur Ch Viri disputationibus obscuratus : Ee

Contra omnes facile adsensuros , nimia esse, &quam longissime a veritate dissita , quae idem Cl. Auctor de Cleri Gallicani Declaratione se demonstraturum spopondit; nihil videlicet ab eo novi prolatum, sed vetusam atque . constantem -- mersu Ecclesiae sententiam repetitam , eamque a Scripturarum fonte, atque Apostesica traditione

manantem. Et rursum: Rem confectam, judica tam , definitam dabimus Majorum 1ententiis . Haec ille: nos autem huic e diametro adversam doctrinam atque sententiam tanta fiducia tuemur ; ut qui haec nostra lecturi sunt vehementer hortemur, ne ab eis disjungant quae pro contraria opinione ab Episcopo Meldensi conscripta sunt, sed utraque simul conjungant, de singula Operis illius Capita cum meis observationibus& Articulis serio ac diligenti examine summa'

que accuratione contendant. Ita enim facilius 8c planius intelligent, quis nostrum universae Ecclesiae

43쪽

siae sententiam doceat vetustam atque Constat,tem , & e Scripturarum fonte atque Apostolica

traditione manantem.

Superest ut tandem rationem indicemus inversi a nobis ordinis ; cur nimirum Bossuetiani operis examen ab ea Propositione auspicemur, quam in ultimum locum Gallicani Episcopi re-jecerunt. Uerum ea ratio statim in omnium oculos insilit . Quis enim non facile intelligat, ex hac quarta Propositione Ceterarum veluti sortem

judiciumque pendere λ Si enim Romani Pontificis Sedisque Apostolicae judicium Ecclesiae universae judicio subjectum est, ejusque retractandi ac reformandi Ecclesia universa jus habet; plane

inde Consequens est, majorem esse Oecumenicae Synodi, universam Ecclesiam repraesentantis, quam Romani Pontificis uniusve Sedis Apostolicae auctoritatem: quae altera Cleri Gallicani

propositio est: adeoque & Apostolicae Potestatis

usum moderandum per Canones Spiritu Dei conditos dc totius mundi reverentia consecratos ; uti tertia Gallicanae Declarationis propositione sam citur. At Contra si Romanus Pontifex ad sanciendas fidei morumque controversias summam ex se& indeclinabilem, nulliusque obnoxiam judicio, ipsius Christi institutione divinoque jure, obtinet auctoritatem; profecto Oecumenicae Synodi non est

44쪽

est ejus, praesertim de fide, sudicia retraelare ;aut leges illi ac terminos constituere, quos transilire non liceat. Sc quibus concessae illi divinitus potestatis amplitudo coerceatur. Quum ergo secunda & tertia propositio ex hac quarta religatae sint, & ad hanc velut amussim & regulam exigendae sint ; naturalis ordo exigere visus est , ut prius in Confutanda quarta Propositione, dc in doctrina, quam illa aggreditur, stabilienda

versaremur. Id autem nos ea moderatione perfecisse confidimus, quae summo Viro , aliisque suis operibus de Ecclesia optime merito debebatur : nec ipsos Adversarios quidquam in hac nostra disputatione notaturos credimus, quo Episcopalis dignitas laesa sit, vel ubi officio desu rimus, quo Gallicanum Clerum, doctrinae pietatisque fama conspicuum, ex animo Colimus. Nam neque ipsas cum haereticis disputationes contumeliis & conviciis tractandas existimamus; quanto ergo magis modestia gravitasque servanda est, quum pugna inter Catholicos agitur, aut quum nos iusta veritatis defensio cum summis Viris, & Ecclesiasticis dignitatibus & eruditione fulgentibus, committit Neminem ergo nobis succensendum existimamus ob modeste susceptam Bossuetiani operis consutationem . Non enim

nisi injuria id a nobis Galli contenderent. quod

L quum

45쪽

quum ipsi innumeros quotidie adversus Sedis postolicae jura libellos, felle ut plurimum cond ros , in vulgus spargant, nobis ne hiscere quidem fas esset ad ejusdem Sedis dignitatem auctoritatemque tuendam, & ab eorum adsultibus vindiscandam.

46쪽

NOS FR. THOMAS RIPOLLSacrae Theologiae Provisor, ac totius ordinis Praedicatorum humilis Magister Generalis re SerDus.

Arum serie nostrique authoritate Ossicii licentiam concedimus Patri Magistro Fratri Josepho Augustino Orsi Congregationis nothrae S. Marci de Florentia, Sacrae Congregationis Indicis Secretario, ut Typis mandare valeat opus ab ipso compositum , ac in tria Volumina distributum, cui Titulus: DE ROMA

NI PONTIFICIS IRREFORMABILI IN DEFINIENDIS FIDEI CONTROvERSIIS IUDICIO &c. cum adjuncta Dissertatione DE MODO CONCILIANDI &c. postquam revisium & ap

probatum fuerit ab Adm. RR. PP. Magistris Fr. Pio Thoma Schiara Provinciae nostrae Utriusque Lombardiae, Bibliothecario Casanatense, & Fr. Dominico Uincentio Elephante Provinciae Romanae in Collegio Urbano de Propaganda Fide Sacrae Theologiae Lectore: servatisque aliis de jure servandis. In nomine Patris, Filii, & Spiritus Sancti Amen. In quorum fidem his Sigillo nostro m nitis propria manu subscripsimus. Datum Romae in Conventu nostro S. Mariae super Minervam die as. mensis Aprilis IT 39.

Fr. Thomas Ripoli Magister ordinis

Reg. fol. 7O. Loco Sigilli . . H. Dominicus Ponsi Mag. Ex-Provincialis es' Socius .

47쪽

PPROBATIO.

Ussu Rmi P. Magistri Generalis nostri Fr. Thomae Ripoli legi tria Volumina , quae DE RomANI PON

Junicio V. CL Joseph Augustinus Orsi Sacrae

Indicis Congregationi a Secretis adornavit; & legi certe cupidissime jucundis limeque: gratulatusque cum primis sum ordini meo, post ampli it imos Turrecrematam &C et anum

summumque Canum, si is quemque temporibus celeberrimos pro Romana Ecclosia pugnae Duces, nostro hoc quoque Aevo Spartam hanc Familiae nostrae Viro contignse, tanta metrinae atque Eruditionis laude , apteque & eleganter coproseque dicendi praestantia cumulato , quocum congredi, si in vivis

ageret, minime dedignaretur Magnus ille alias Meldensium Episcopus. Quam merito de Auctore nostro tot jam vulgatis Operibus probatissimo ista depraedicem, qui seposito partium

studio praeclarissimum hoc ferri attenteque pellegerint, atque cum Bossuetiana Gallicae Declarationis Desentione contulerint, platae deprehendent. Ita profecto rem exequitur, ut non modo reprimat Adversarii conatus omnes, verum &arma praecipua, quibus sibi de victoria petae parta adblanditus fortasse fuerit, omnino eri piat, quin &in illum suosque contorqueat; nostra Vero ita acuit firmat invicteque tractat, ut nullo jam retundi scuto, ullo nec effugio Theologica gravitate digno declinari ab Adversariis polia mihi videantur. Exordio enim a Concilio Apostolorum Petito, Per cetera generalis usque ad Tridentinum, ducta vindicataque Traditio-Πe; quam potissimum Defensionis Auctor Ostentaverat, hanet pro sic perpetuo stare , tam distincte tam valide Iuculenterque demonstrat; Scripturarum quoque & Patrum loca ita enucleac urget atque exornat, ut optimam Causam apud Veri Amat - . res prorim illum eonserisse suspiciam . Opus itaque quam maxime Orthodoxum pro Fidei & Unitatis Arce elaboratum, utilitati publicae jure proferendum existimo. Romae apud

S. Mariam sta per Minervam Idibus Maji MDCCXXXIX. H. Hus Thomas Schiara orae Praed. S. Neol. Mara fanatensi Ribsiothecae naes

Iussa

48쪽

APPROBATIO

Ussa exsecutus Rmi P. Fr. Thomae Ripoli ordinis Nostri Generalis Magistri perlegi opus in tria Uolumina tributum, quod inscribitur: DE IRREPORMABILI ROMANI PONTI Pi Cis &c. necnon Dissertationem Secundo Volumini adnexam: DE MODO CONCiLIANDI SC. maXimaque cum Voluptate perspexi, Utrum Cl. Joseph uni Augustinum Orsi Sac. Indicis Congregationi a Secretis cum Jacobo Benigno BolTuetio, qui unus omnium in Galliis maxime floruit, Conserentem manus, eo dicendi robore, mentis acie, eruditionis , & eloquentiae copia hujus argumenta propulsasse , ut non inanem sumsisse operam mihi visus sit. Caus.

sam dicere felici ausu adgressus est, non eam sane, quae deseseia pene, ac desperata esset; sed cui sapientissimus ceteroquin BolIuetius sui nominis fama, atque dicendi copia damno fuerat ; ut Nostrates non pauci hujus lucubratione pellecti caus. si sese excidisse tantum non sint arbitrati. Sane longissime abest ut quicquam in eo opere evolvendo deprehenderim, quod ad amussim dogmatum nostrae Fidei, proborumque morum rite sciteque non sit exactum; immo vero itide juxta ac sancte ea ipsa ubique tuetur Autor, Romanorum Antistitum Privilegia ab Adversarii telis strenue vindicando. Illud igitur Autoris fama dignum opus publica typorum Iuce frui polle, servatis alias de jure servandis, existimo. Romae e

Coenobio S. Μariae super Minervam XVIII. Kalendas Quintiles Anno Aerae vulg. MDCCXXXIX. H. Dominicus Vincentius Elefante S. Neologiae Mai, ejusdemque in Collegio Urbano de Propaganda fide Professor, ac Sac. Congregationis Indicis Consultor ,

49쪽

Vot quantaque praeconia Gallicarum Libertatum Vindices & Assentatores in posthumum derivave rint Opus Jacobi Benigui Bollaetii Episcopi Meldensis, ubi famosa Cleri Gallicani Declaratio Anno 1682. Parilais edita laso calamo propugnatur, notius pro secto est, quam ut hic palam fieri indigeat. Gratulabantur scilicet sibimetipsis hujuscemodi Librum, eoque in tuto sepositos jactitabant, praesertim, quod per octo & amplius annos postquam typis prodiit, nemo id operis refellere atque

elevare de industria aggressus esset. Haec autem exsultatio, quae doctis piisque viris qua indignationem , qua commis rationem exprimebat, Zelum ac doctrinam excivit Reverendiss.

P. Magistri Fr. Josiephi Augustini Orsi ordinis Praedicatorum

Sacrae Congregationis Indicis a Secretis, ob alias a se evulgatas Lucubrationes de Sacris Studiis Optime meriti; qui adeo solidam, eruditione plenam, undique sanam, ac simul claram, elegantem, supercilii sellisque expertem Bossuetiano operi Responsionem adhibuit, ut illius inanitatem infirmaque fundamenta oculis vel caligantibus inspicienda coram exhibeat. Quum vero tribus hujusice Responsionis Voluminibus ab Rimo P. Fr. Aloysio Nicolao Rid olfi Sac. Pal. Apostol. Magistro meae censurae concreditis , quae DE ROMANI PON-

Tipi Cis IRRE FORMABILI IN DEFINIENDIS FIDEI CONTROVERsiis

JυDicio inscribuntur, ejusimodi dotes inesse omnes citra indaginem deprehenderim; ea ipsis tria Volumina approbo, collaudo, lucc typisque dignissima judico. Eademque plane sententia superadditam circa id argumenti in Petrum de Marca Dissertationem tutus autumo cxcipiendam.

Romae ex Aedibus S. Mariae ad Montes die Io. Aprilis I 739 nomas Sergius Congreg. Horum operar. S. Rom. Inguistionis Consustor.

50쪽

APPROBATIO.

Pus inscriptum DE ROMANI PONTIFICIS IRREPOR-ΜABILI IN DEFINIENDIs FIDEI CONTROVERsIIs JUDICIO Auctore Rilao P. Magistro Josepho Augustino orsi ordinis Praedicatorum Sacrae Congregationi Indicis a Secretis, cum jussu Reverendis. si mi Patiis Aloysii Nicolai Ridolfi Sacri Palatii Apostolici Magistri attente perlegissem , non potui quin illud vehementer

laudarem , approbaremque. In eo Clarissimus Auflar postelliores quatuor Libros DEPENsIONIs, quos ad convellendum Romani Pontificis in Fidei Controversiis non errandi Privilegium Jacobus Benignus Bossuetius Meldensis Episcopus

exaravit, ad trutinam reVocat, ac ejus argumenta magno apparatu , singularique artificio exposita dispungit, atque refellit; Iuculenti Is me probans nullum Antiquitatis testimonium, nullum sequioris Acui monumentum Meldensis opinioni patrocinari; quin imo ex Scripturarum , Pontificum , Conciliorum , Patrum, aliorumque Scriptorum conspiratione&consensu invictissime confici, Romanum Pontificem errori haud esse obnoxium, dum Fidei Quaestiones ex Apostolico Tribunali dijudicat. Tanto autem argumentorum Pondere, tanta doctrinae copia, actam subacto judicio haec proponit,

ac firmat, ut eorum plausis, qui sibi de prostrato per Boisiletium Romanae Cathedrae indeficientis Iudicii Privilegio blandiebantur, silerejubeat. Utrumque enim Ille in sua causisa agenda caeteros, qui eandem pertractarunt longe i perassest visius, aequi nihilominus rerum aestimatores post diligentem Operis Clarissimi Patris Orsi Lectionem facillime agnoscent, quantum Meldensis Episcopus egregiis operibus adversiis errantes conscriptis celeberrimus a se distet, dum praejudiciis dispendio veritatis obsequitur: ac simul fatebuntur Clarissimum Auctorem praestantissimi Vindicis Apostolici Privilegii numeros, ac partes implevisse; & ita quidem, ut alium difficile sit invenire, qui solidioribus rationum momentis , profundiorique eruditione inconcussam, quam tuetur, veritatem, Lectoribus confirmarit, atque persuaserit. Ita

SEARCH

MENU NAVIGATION