장음표시 사용
501쪽
liare est & usitatum n. 1cuus magni momenti, quae olim Synodice ventilabantur.
., Quaestio de Honorio concluditur, atque ut is cumque illius res se habent, invictum is manet ex his petitumis argumentum. IN praesenti Capite Bosuetius adversus Bellarminum contendit Honorii Epistolas non esse Honorio tamquam privato homini tribuendas; eidemque in sexta Synodo pariter non qua privato homini, sed qua Pontificem agenti dictiun anathema . Quod superius latissime a n bis confutatum est, omniaque perspicue soluta , quibus hanc suam opinionem Adversarii statuminare nituntur. Quod autem Baronius ac Bellarminus, & ante ipsos Ana- stasius Bibliothecarius, alias purgandi Honorii, vel ab hoc naevo Sedem Apostolicam liberandi, vias inierint 3 salva ea quae tantis nominibus debetur reverentia, non admodum nostra referre debet, qui non aliorum hyp thesibus servimus, sed res ipsas ad proprios calculos revo-
502쪽
A dum VI pro Oecumenica non habent, eo se quod Hispani ad eam vocati non essent; se neque eam probant nisi facto examine, ta- is metsi a Leone II. probatam constitisset.
DUO in hoc Capite nobis objicit Illustrissimus Bos
suetius, primo Hispanos Episcopos sextam SynO- cum pro Oecumenica non habuisse , quod Occidentali Concilio ab Agathone collecto nulli ex eis interfuerant , neque ad sextam Synodum fuerant invitati, imo eam nonnisii ex Leonis II. Epistolis noverant. Secundo, eosdem Hispanos Episcopos laudatae Synodi Acta, nonnisi facto examine suscepisse; etsi ea a Romano Pontifice confirmata neutiquam ignorarent: unde colligit, esse retractationi ac iterato examini obnoxia Romanorum Pontificum de fide decreta. Quantum in his duobus Capitibus pro Adversariorum Opinione momenti sit, sequentibus Articulis expendemus.
503쪽
omani Pontifices , s reliqui omnes Occidentis Episopi sextam Synodum pro Oecumenica agnoscunt, etsi nulli ei ex Hispanis
'sopis interfuerunt. AD Synodum Oecumenicam constituendam illud
omni aevo satis superque habitum est, ut quum Synodi in Oriente habebantur, eis per suos Legatos Sedes Apostolica, & generalis totius Occidentis Synodus interis essent. Imo, quod pertinet ad praecedentia Concilia , non nisi Sedis Apostolicae legati illis interfuerunt; qui tamen totius Occidentis nomine adesse censebantur, quod in unius Apostolicae Sedis auctoritate & fide acquiescerent omnes Occidentis Ecclesiae, idque omnibus compertum esset. Quare susceptis Romanae Synodi acitis ad Nestorium scribebat Cyrillus Alexandrinus 9 illius Decreto omnibus modis parendum Use illis , qui a totius Occidentis commMnione excidere noluissent. Sextae autem Synodo non modo Sedis Apostolicae, quod satis fuisset , verum Se totius Occidentalis Synodi Legati interfuerant, aut interfuisse censebantur, etsi Concilio Romano sub Agathone nullus ex Hispaniis Episcopus adfuerat. Patet id primo ex inscriptione Epistolae Synodicae ad Constantinum Imperatorem : Ita enim inscribitur: Agatho Episcopus servus servorum Dei cum universis nodis subiacentibus Concilio Apsolicae Sedis . Patet id etiam ex ejus
504쪽
dem Epistolae subscriptione: Agatho Episcopus bule suggestioni, cum generalitate totius Apostolicae Sedis Con- illi consensi, in subscripsi. Porro ad Concilium
Apostolicae Sedis totius Occidentis Synodi pertinebant. Quare huic eidem sub Agathone Concilio subscribunt non modo plurimi ex universa Italia & Sicilia Episeopi verum M aliquot ex Galliis , tanquam Legati VenerabilirS nodi per Galliarum Provincias constitutae, M Wilfridus Eboracensis Episcopus tanquam Legatus Venerabilis Synodi per Tritanniam constitutae. Itaque quum scribit Agatho cum omnibus Synodis Apostolicae Sedis Concilio subjacentibus ; dc quum Epistolae subscribit cum gen
ralitate totius Apostolicae Sedis Concilii, totius Occidentis universale Concilium hoc nomine ab ipso reprae sentari, nulli dubium esse potest. Idem etiam non minus aperte ac perspicue in ipsi Epistola universi Ρatres testantur, quum eam omnium
Occidentalium nomine scriptam haud obscure significant: Omnes nos exigui Ecelsarum Praesules, et Di Chrsiani Imperii famuli , in septemtrionalibus vel occiduis pariatibus constituti Et longe clarius versus Epistolae finem aliquot se mirrere docent ex suo Ordine tanquam totius Occidentalis Synodi legatos: PErsonas autem de no-srae humilitatis ordine praevidimus dirigere ad vestrae a Deo protegendae fortitudinis vestigia , quae omnium nostrum, id est, universorum per Septemtrionales vel Occiduas regiones Discoporum suggestionem, in qua erApostolicae nostrae Dei confessionem praelibavimus , offerre debeant. Itaque quum Sedes Apostolica & universale totius Occidentis Concilium sextae Synodo per suos Legatos adfuerint; nihil ei profecto deerat, ut ex Agatho-
505쪽
nis oc omnium Occidentalium sententia, pro Oecumenica
At quomodo , inquis, Concilium Romanum sub
Agathone celebratum, universalis totius Occidentis Synodus dici poterat; quum ei ex universa Hispania nulli Episcopi adfuerint Quomodo item sexta Synodus ab Hispanis pro Oecumenica habeu poterat, quum ad eam, uti Bofluetius pro certo habet, vocati nec fuerint Quare, inquit laudatus Audor, cavisse Hispani videntur, ne quis exiitimaret, Concilii talis, quasi universalis, auctoritate teneri Hispaniam , tantam Ecclesiae partem, etiam non Vocatam. Unde consequens est, neque ad Synodum Romanam vocatos fuisse Hispanos, quum ad eam propter sextam Synodum Episcopi vocarentur .
Respondemus, id quod Meldensis Episeopus pro cem to habet, falsum omnino esse; nimirum, ad Synodum Romanam cum aliis totius Occidentis ac Septemtrionis Episcopis vocatos Hispanos non fuisse. Id enim ipsius Romanae Synodi clarissimo testimonio manifeste repugnat . Testantur enim apertissime Patres, se se omne studium adhibuisse, ut non pars occidentis, sed universus Occidens conveniret, indeque se Principi excusant, quod tam sero petitos Episcopos destinarenti quod nempe diu exspectare debuerant, dum ex longinquioribus Provinciis , dc usque ad ipsum Oceanum fusis, Episcopi advenirent: Praeterea , inquiunt, satisfaciendum est pro
tarditate missarum ex nostro Concilio Personarum ...... Primum quidem, quod numeros multitudo nostrorum usque ad Oceani regiones extenditur, cuius itineris longinquitas in multi temporis cursum protelatur. Sperabamus deinde de Tritannia Geodorum , confamulum atque
506쪽
coepiscopum nostrum, magnae insulae 'Britanniae Archiepiscopum cI' Pbil φbum, aliis qui ibidem usque hactenus demorantur , exinde ad nostram bumilitatem eonjungere, atque diversos bujus Concilii Episcopos in
diversis regionibus constitutos, ut a generalitate totius
Concilii nostra funestio fieret; ne si tantum pars quos
agebatur cognosceret, partem lateret: γ' maxime, quia in medio gentium tam Longobardυrum, quamque Sclavorum, nec non Francorum , Gallorum ,-Gothorum, at-
Tritannorum plurimi Confamulorum nostrorum esse noscuntur, es' de hoc euri os satagere non desistunt. tit cognoscant quid in caussa Apostolicae fidei peragatur .
Non poterant certe clarioribus verbis exponere, nihil a se omissum, ut Romae totius Occidentis universalis Synodus haberetur. Hinc vocatos Episcopos testantur, non
modo in Italia Orientis Imperio subjectos, verum & in medio gentium positos, Longobardorum, Sclavorum , Francorum , Gallorum, Gothorum , Britannorum, quos omnes docent ad Concilium Sedis Apostolicae pertinere rEpiscopi autem in medio Gothorum positi, quinam alii tunc erant, nisi Hispani, Gothorum tunc dominationi subjecti R Itaque & ipsos ad Synodum vocatos fuisse Patres significant, ut fidei consessio in Orientem transmittenda , ab omnibus Episcopis ad Concilium Sedis Apostolicae pertinentibus, subscriberetur . Eadem fere habet & peculiaris Agathonis Fpistola ad eumdem Imperatorem et Et ni se longus Provinciarum ambitus, in quibus humilitatis nUrae Concilium constitutum est, tanti temporis protelationem ingereret, Olim hoc quod vix tandem nunc fleri potuit, studiosa obedientia noster famulatur impleret Sed dum de diversis Provinciir familiare nobiscum Con-
507쪽
ciIium congregatur,'dumpersonas, quasdam quidem de Mesemitii vestri serenis i Principatus Romana Urbe, vel de proximo dirigere procuramus, quasdam de longe positis Provinciis, in quibus verbum Cbristianae ei ab Apostolicis exiguitatis meae Praedecessoribus missi
praedicabant , remeare praesolamur, non parvus temo rum cursus eiapsis es. Quaecumque igitur ratio fuerit , cur Episcopi Hispani Romam ad Concilium vocati non adfuerint ; nulla tamen ratio reddi potest, cur minime vocatos eos fuisse credamus r quare & iis absentibus, perinde Romanum illud Concilium pro universali totius Occidentis Synodo habitum est, & sexta Synodus, cui per Legatos interfuerunt, tamquam Oecumenica ab Agathone, Leone II. N Benedicto II. & a ceteris omnibus Occidentalibus Episcopis celebrata. Non est ergo, cur nobis Bossuetius tantopere jactet Toletanorum Patrum auctoritatem. Nos enim septemdecim Toletanae XIV. Synodi Episcoporum judicio, judicium opponimus trium Romanorum Pontificum, & reliquorum omnium Occidentalium Episcoporum. Quamquam nec illud admittimus, diserte negatam sextae Synodo a Patribus Toletanis Oecumenici Concilii praer gativam. inamvis enim hunc illi titulum initio non tribuant , attamen nec denegant; & postmodum septimo Canone consentiunt, ut ps Chalcedonense Concilium , debito honore , loco, es' ordine collocetur; ut cuius , inquiunt , glorioso Gemate fulget, ei e ' loci Ur ordinis coa
508쪽
De Sedis Apostolicae atictoritate totius Synodi O cidentalis judicium: Ab eo discrepasse Tol
t nos Patres, Bossuetius non probat. ΡLura docent occidentalis Synodi Patres in Epistola
jam saepius laudata ad Constantinum Pogonatum Imperatorem, quae cum Parisiensium & Meldensis Episcopi opinionibus facile conciliari non possunt. Primo enim docent, Apostolicae Sed is Romanorumque Pontificum, utique ex Cathedra docentium, doctrinam nullis unquam fuisse non modo haeresibus constupratam, sed neque falsarum opinionum, aut alicujus e roris caligine ac nebulis infuscatam. Quid enim ad id adstruendum his eorum verbis disertius ac luculentius Cr dimus, inquiunt, quia quod paucis raroque concessamese, a Deo coronato vestro Imperio divinitus concedetur ,
ut per ipsum Catbolicae atque Apostolicae verae nostrae fidei splendidissimum in omnium mentibus emicet lumen: quod ex veri luminis fonte tanqMam de radio vio cis goris , per minifros beatos PetrumΦPaulum Apostolorum Principes, eorumque discipulos ta' Apostolicos Successores gradatim usque ad nostram parvitatem , Dei
opitulatione servatum est, nulla Meretici erroris tetracaligine tenebratum, nec fastatum nebulis confoedatum, nec intermixtis haereticis pravitatibus velut caliginosis nebulis per umbratum, immune atquesincerum, em suis radiis perlustratum. Secundo illud etiam confirmant, quod superiori articulo
509쪽
ticulo observatum eli; nimirum in unius Romanae Sedis auctoritate: ac fide ita acquiescere tunc solitas fuisse omnes Occidentis Ecclesias, ut quidquid Romanus Pontifex, pro illius aevi disciplina, cum sua peculiari vel totius Italiae Synodo definiret, ea censeretur omnium Occidentalium Ecclcsiarum fides. Hoc autem exsequentibus eorum verbis haud obscure colligitur: me enim credimus , quod per traditionem Apostolicam accepimus, cujus auctoritatem in omnibus sequimur, a qua ininstituros nostrae hia militatis Praedecessores cognovimus, quam
que ad sine eretari nobis sede per viιam, sive per
mortem Optamus. Hanc igitur merae Caιbolicae atque
Apostolicae confissionis regulam, tra' sanctiam Concilium, quod in hane Romanam Urbem servilem Gestri Cbrisianissimi Imperii sub Apostolicae memoriae Martino Papa conienit, praedicabses nodice, ac constanter difndisse , omnes nos, quisquis ubique es, humillimi Ecelsarum christi Antistites cognosimus: in qua nostrae parviatatis Praedecessores convenientei , Apostolicam Consessionem, quam a principio perceperunt, etiam fmodali praeconio praedicariant, cy' absque cujuspiam novitatis errore citra ambiguitatem determinarunt. Concilio Romano sub S. Martino Pontifice & Martyre nulli ex Galliis , nulli ex Hispaniis, nulli ex Britannia Episcopi interfuerant ; & tamen plenaria haec totius Occidentis Synodus perinde ad Imperatorem scribit, ac si omnes hujusce Synodi Praesulum Deceliores illi Concilio adfuissent, de Catholicae fidei regulam synodice pronunciassent. Quod ni
510쪽
synodo decernebatur, id commune omnium occidentalium decretum censebatur. Quod & ipsi perspicue sequentibus verbis testantur : Haec est perscta nostrascientia, ut terminos Catbolicae atque Apostolicae fidei, quos usque adbue Apostolica Sedes nobiscum-tenet, tradit, tota mentis custodia cons emus .
Tertio, illud etiam iidem Patres clare nobiscum ac ἡiserte docent; id, quod semel a Romano Pontifice, sive eum sua , sive totius Italiae, vel Occidentis Synodo definitum est, retractationi vel examini, jure suo obnoxium non elle . Significant enim Imperatori per suos Legatos Apostolicae fidei confessionem transmittere, quam ipsi ac Synodo offerre debeant; non tamen, subiungunt, tanPam de incertis contendere, sed ut certa atque immutabilia , compendi a desinitione proferre. Adjungunt & illud , quod supra ex S. Cyrillo traditum est; nempe, hisce Sed is Apostolicae decretis omnino parendum esse illis, qui ab
omnium Occidentalium communione excidere noluerint:
Muicumque proinde Sacerdotum baec, quae in bac nostrae humilitatis confessione continentur, nobiscum sinceriter praedicare desiderant, ut nostrae Apostolicae fidei concordes ut Confacerdotes e c. scipimus. Iui vero baec confiteri noluerint .... perpettiae damnationis reos esse censemus , nec aliquando tales in nostrae humilitatis collegio , nisi correctos,suscipere patimur. Hi ergo tunc temporis erant totius Occidentalis Synodi de Apostolicae Sed is auctoritate sensus: Ab his autem longe abfuisse Hispaniae Praesules, nec facile creditu est, nec Bossuetius essicaciter probat, quum id unum objicit, sextae Synodi aeta a Romanis Pontificibus confirmata , non nisi praemisso examine, eoque ad certam regulam