장음표시 사용
491쪽
Id vero nimium cile , nemo sanus negaverit. Quare eiusmodi sententia ex Leonis Epistola N verbis intelligenda& temperanda, seu mitiganda est: ut nimirum propterea damnatus intelligatur, quoniam, ut ipse Leo ad Episcopos Hispaniae scribit, flammam haeretici dogmatis, non ut decuit, Apostolica altictoritate incipientem exstinxit, sed negligendo confvit.
se Potissimum argumentum falsitatis ex Agatho- ,, nis epistola ductum: quam vanum illud sit: Agatho & Leo II. inter se Componuntur: D Etsi Honorius de fido prava docuerit, haudis minus Ecclesiae Romanae permanere imis concussam fidem. ae etiam hoc Capite Bossuetius disserit, in Bellarmini quidem opinionem aliquid momenti ha--bent negantis damnatum a sexta Synodo Honorium , ejusque damnationem a Leone Il. confirmatam 3 nostrum autem systema qui utrumque fatemur & admittimus , nihil prorsus adtingunt. Nos enim ex Agathonis verbis mox referendis nequaquam probare nitimur, Honorio in sexta Synodo non fuisse diastum anathema ; quae Bellumini mens est S conatus sed,quod nec ipse Melden sis Episcopus hoc loco aperte negare audet,adsertam Apois
stolicae Sedi ab Agathone in definiendisvidei dogmatibus
492쪽
Sancti Agathonis tesimonium expenditur ; sed que adseritur Sedis Apostolicae inerrantia ;cum eaque conjunctam esse demonstramus indeficientem Romani Pontificis ex Cath dra pronunciantis auctoritatem . SAnctus Agatho Papa in Epistola ad Constantinum
Pogonatum Imperatorem haec de sua Sede praeclare , ut ipse ait Bolluetius, ac magnifice, ta' vere scripsit; quod nempe Beati Petri annitente praesidio nunquam ovia veritatis in qualibet erroris parte defexa est ; cujui auctoritatem , utpote Apostolorum omnium Principis ,
semper omnis Catholica Chrisi Ecclesia, ta' universales S nodi fideliter amplectentes , in eunctis secutae sunt ;omne ue venerabiles Patres Apostolicam eius doctrinam amplexi, per quam es probatissima Ecclesiae Cbrisii tum maria claruerunt i es sancti quidem Doctores orthodoxi venerati atque scuti sunt ; haeretici autemsis criminationibus ac derogationum odiis insecuti. Et infra r Haeces enim verae fidei regula, quam er in prosperis.' ' in adversis vivaciter, ειργως, tenuit ac defindit baecspiritalis mater vesri tranquillissimi Imperii Apostolica Cbrisi E
clesia , quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite Apostolicae traditionis nunquam errasse probabitur , nec Mereticis novitatibus depravata succubuit; sed ut ab exodidio fidei Cbristianae percepit ab auctoribus fuis ApostoD- rum Cbrissi Principibus , illibata sine tenus permanet, se eundum ipsius Domini Salvatoris dicinam pollicitatio
493쪽
nem , quam suorum Discipulorum Principi in feris
Emangeliis fatus esset. . . Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua . Consideret itaque Osra tranquilla elementia , quoniam Dominus es' Salvator omnium , cujus
fides es , qui fidem Petri non defecturam promisit, confirmare eum fratres suos admonuit.
Qui his verbis negant Sedis Apostolicae inviolabilem in retinenda praedicandaque fide constantiam praedicari; dicant quaeso quibus hoc ejusdem Sedis privilegium verbis efferri velint. id enim volumus, aut quid aliud contendimus , quum Sedi Apostolicae in fide Catholiea, in fidei
dogmatibus adserimus inerrantiam, nisi quod totidem verbis perspicue ac luculenter laudatus Pontifex docet nempe, quod nunquam Sedes Apostolica a via veritatis in quamlibet erroris partem deflexa est: Quod ejus auctoritatem velut ipsius Principis Apostolorum, semper omnis Catholica Ecclesia, omnes Oecumenicae Synodi, omnes Uenerabiles Patres, omnes sancti & orthodoxi Doctores venerati, secuti, & amplexi sunt; soli autem Haeretici variis eam criminationibus lacessere adgressi sunt: Quod eadem Apostolica Ecclesia & in prosperis Se in adversis, hoc est, semper fidei regulam retinuit, strenueque defendit : Quod nullo argumento, nullo exemplo probari ac demonstrari potest, eam aliquando ab Apostolicae traditionis tramite deviaste: Quod ut ab exordio fidei Christianae ab Apostolorum Christi Principibus instituta est, eadem hactenus illibata de inviolata permansit, & adhuc permanet: Denique, quod ejusnodi praerogativae ac dotes eidem Sedi Apostolicae ex divina ipsius Christi pollicitatione conveniunt, qua se orasse pro Petro testatus est, ut non deficeret fides eius. Proindeque quemadmodum defi-
494쪽
deseere non potest Divini Verbi promtilio, ita nee Petι i, nec Sedis Apostolicae fides. Haec, ut dixi, dc ex adlato ipsius testimonio constat, totidem verbis docuit Agatho ;haee & nihil amplius post Agathonem & nos docemus, quum Sedi Apostolicae in his, quae ad fidem pertinent vindicamus & adserimus inerrantiam. Igitur quod Sa ctus Agatho praedicavit, bc quod sexta oecumenica Synodus , Agathonis suscipiendo Epistolam adprobavit, id
Mos hodie tuemur ac propugnamuS.
Respondet Bossuetius: is Dictum Agathonis non ad ,, strictos apices exigendum , sed civiliter intelligendum is esse ; &semper ideo dictum, quod plerumque id factum fi st; quod unius culpa Pontificis aliorum opera sarcia-
,, tur, nihilque detrimenti patiatur fides. Solemus enimo homines magna dc illustria , & consueta sectari ; quod ,, rarum fuerit, bc statim mutatum , nulla rerum converti sone memorabili, nec factum cogitamus. Ita. quid is quid ab Honorio peccatum est, id Sanctus Severinusis Honorio proximus, id Sanct Johannes IV. Sanctus- is que Theodorus , Martinus , Eugenius, Uitalianus , ,, Adeodatus , Donus, Agatho, Honorii Successores cu- ω mulatissime repararunt; ut ossicio defuisse Honorium is Ecclesia Romana vix senserit. Hinc Ecelesiam Roma- ω nam non fuisse depravatam, neque errori succubuisse .h sd in fide mansi e , Agatho praedicavit, ει nos confiin is temur, neque in Petri Sede visos elli Sergios, Pyrrhos, is Paulos, i Petros, Theodoros sibi mutuo errorem quasi is haereditarium eum sede tradentes, neque Romanosis Pontifices sibi invicem succedentes , a fidei unitat* abis ruptos fuisse. Quod si Honorius vel pejora ausus estetis non Romana propterea succubuisset fides, sed eum ut
495쪽
ri mortuum Ecclesia profecistet, re ex Ecclesia Romana ,, pontifex Catholicus surrexisset. - ' Haec quidem ad Agithonis mentem non omnino
qQ8rare, mox ostendam. Interim tamen observari diliis venter velim; qua una ratione Bossuetius existimet, propugnari ad defendi posse , quod , ut suo loco cum ipso MeL densi Episcopo demonstrabitur a , ab omnibus est Patribus traditum, deficere non posse Sedis Apostolicae, M Ecclesiae Romanae fidem: quod nempe unius culpa pontificis aliorum statim opera sirciatur: quod ita huidquid ab Honorio peccatum est, id S. Severinus Honorio
proximus , aliique Honorii Successores cumulatissime r
pararunt r 'quod in Petri sede vili non sint Sergii, Pyrrhis Pauli, Petri, Theodori sibi mutuo errorem quasi hereditarium cum Iede tradentes S c. Haec , inquam , sedulo aediligenter observari velim ab iis, qui Constitutioni Unitigenitus aliisque Romanorum Pontificum adversus Janis. hiansi, Se Bajanog Εflennibus decretis adhuc pertinaciter obluctantur pelliiὸe atque iis Catholica de findera, Se ab anriquis Patribus, de Conciliis, & Roman Episcopis definita, de Christi gratii x caritate doctrina prorsus labefactetur, eademque Illi labes inseratur, quam de duabus ili Christo voluntatibus de operationibus avito dogmati Honorii Epistblae intuleru't. Quod si ita est , ut ipsi con- ndutit, nullus adhuc post Clementem XL, nullus post Urbanum vIII. nullus post S. Pium V. surrexit Pontifex ,eujus opera horum culpa Pontificum sarciretur: neque quod 1 S. pio v.' peccatum est , id S. Pio proximus Gre gotius XIII. neque quod ab Urbano VIII. Innocentius X. neque quod a Clemente XI. Innocentius XIII. aliique e
496쪽
rum Successores cumulatissime repararunis quinimo de
validissime probarunt: ut jam esulto ampliorem seriem Pontificum in Petri Sede, quam olim in Regiae Urbis Pata triarchatu , videamus sibi invicem succedentium, & sibi mutuo, ut Jansentanis, Bajanis & Quesnelianis libet, eris rorem quasi hereditarium cum sede tradentium. Quod .aictore Bossuetio, conciliari non potest cum iis, quae hoe loco Agatho, & alibi alii Patres , Concilia, & Romani
Pontifices de Sede Apostolica vere , praeclare ac magnifice praedicarunt. Verum, ut in orbitam redeamus, neque ipsius Mes- densis Episcopi interpretatio ad mentem Agathonis, ut jam diximus, omnino quadrat. Non enim Agatho id solum docet, quod unum Bossuetius admittit ; nempe quod nunquam omnino periit Catholicorum Pontificum in Romana Sede successio; quod Sedes ipse Apostolica funiaditus eversa non est; quod in ea penitus exstincta non est ab ipsis Apostolorum temporibus sacrorum dogmatum derivata traditio; verum quod Sedes ipsa Apostolica nunquam in aliquam erroris partem flexa est , quod nun quam ab Apostolicae traditionis tramite deviavit, quod illibata adhue permanet, qualis ab Apostolorum Princi pibus sub ipsum Christianae religionis exordium instituta est. Quae profecto Vera esie non possunt, si vel ad modiia cum tempus in aliquem errorem deflexit, aut ab Apost lorum doctrina deviavit, aut aliqua haeretica contagiones polluta est. Deinde tantum abest, dictum Agathonis non esse adstrictos apices exigendum, ut Bossuetius ait, sed etialiter
intelligendum ; de semper ideo dictum, quod plerumque id factum siti ut quum Apostolieos Pontifices semper, Hlili a juxta
497쪽
3uxta Domini admonitionem, de confidenter fratres suos firmasse, Agatho docet, clare ac perspicue Honorium ipsum hoc nomine comprehendat; quum tamen hoc potissimum Pontifice & auctore Romanam Sedem ab Apostolica traditione modicum deviasse, & haeretici erroris consortio pollutam & maculatam fuisse contendant: Ait vero laudatus Pontifex: Unde e olicae memoriae meae parvitatis Praedec ores, Dominicis doctrinis infructi, ex quo nomitatem haereticam in Christi immacu. atam Ecclesiim Constantinopolitanae Ecclesiae Praefu-Ies introducere conabantur, nunquam neglexerunt eos hortari atque obsecrando commonere, ut a pravi dogma tis haeretico errore inaltem tacendo de terent, ne ex boeexordium di is in unitate Ecclesiae facerent, unam vo-Iuntatem unamque Operationem duarum naturarum afferentes in uno Domino nostro Je6 Chrso . Uerba illa ,
fallem tacendo desisserent, ad Honorium pertinere, nec ipse Bosuetius dissitetur. Porro non quaerimus, an id satis haberi debeat, ut Honorius inter eos Pontifices meis rito recenseatur, qui fratres suos, juxta Domini admonitionem , confidenter confirmasse dicuntur: sed quaerimus, quaenam fuerit Agathonis mens ; & an ejus dictumst ad strictos apices exigendum, aut solum civiliter intelligendum; &semper ideo dictum , quod plerumque id factumst. Si enim vel Honorium ipsum ab eo numero ac serie non eximit, profecto constat, Agathonis dictum esse ad strictos apices exigendum; S emper ideo dictum quod semper reapse, non autem plerumque id factum sit. rod sane juxta adhibitum ab ipso temperamentum verismum est 3 nec aliud hic fere objici potest, nisi Liberii lapsus, de quo suo loco disseremus. Ut
498쪽
Utcumque tamen est de ipsa Honorii persona; attamen quod ad Sedem Apostolicam spectat, esse Agathonis dictum ad strictos apices exigendum, illud etiam suadet, quod ratio, qua suam sententiam confirmat, id ipsum aperte significet ; quod nempe Apostolica Cbrisi Ecclesia pe
Dei omnipotentis gratiam a tramite Apostolicae traditionis nunquam errasse probabitur. Qui ergo volunt, Agathonis dictum, quod ad Sedem Apostolicam adtinet, esse citaliter intelligendum, re non ad strictos apices exigendum , ii probare debent, Sedem ipsam Apostolicam ante Agathonem aliquando ab Apostolicae traditionis tramite deviasse ; hoc est, probare debent, Severinum, Iohannem quartum, Theodorum , Martinum, aliosque doctissimos, sanctissimos , defortissimos ut petram viros, qui sub Honorio praecipua & nobilissima erant Cleri Romani portio, traditionem Apostolicam ignaviter prodidisse, Se Honorio auctores fuisse, aut Synodice consensisse, ut duplicis in
Christo voluntatis & operationis traditio intempestivo silentio obrueretur: quod certe gravissimis argumentis, &non inanibus conjecturis probari debet, ne temere hanc maculam sanctissimis illis ac fortissimis viris inuramus . Deinde, si Honorio Pontifice, Romana Sedes ab Apostolica traditione in errorem deflexit; qua fronte Agatho, qua fiducia, quum recens adhuc erat funesti cassis memo ria, scribere ausus esset, quod ab Apostolicae traditionis tramite nunquam errasse probabitur Quamquam enim, ut ait Bossuetius , solemus homines magna illustria S consueta sectari, dc quod rarum fuerit de statim mutatum,
nulla rerum conversione memorabili, nec factum cogitamus : attamen id solum verum est, quum rerum praeteritarum recordationem longa annorum series obliteravit;
499쪽
tisen autem quum a uc Oct Ocatos, oc in ore Omnium versatur rerum perperam gestarum tristis imago, aut lugubris memoria. Quum autem praeter Honorii ignavam distimulationem, nihil nobis Adversarii frequentius objiciant, ex iis, quae Agathonis tempora praecellerunt, quam Liberii lapsum ; ut laudati Pontificis, qua de agimus, rati O-nem elevent, dc hanc quoque maculam Sedi Apostolicae inurant, probare pariter debent, Romanam Ecclesiam in του 'uvοιου silentium, & S. Athanasii damnationem cum Liberio Synodice consensisse. Quod certe, ut suo loco videbimus, probare non possunt. Ac proinde ratio , qua suam sententiam Agatho confirmavit, aperte suadet, ejus dictum, quod ad Sedem Apostolicam pertinet, non esse ciυiliter intelligendum, sed ad strictos apices exigendum;
de semper ideo dictum Romanam Sedem in Apostolica fide ac traditione perseverasse, quod nunquam reapse ab ea in aliquam erroris partem deflexit: idque juxta divinam ipsius Christi pollicitationem, quae quum deficere non possit, neutiquam Agatho dubitabat, Sedem Apostolicam ita di deinceps N sine tenus virginem permansuram& illibatam, qualis ab exordio fidei Christianae ab auia
μνιbus fuis Apostolorum Chrisi Principibus instituta
Superest, ut & illud breviter demonstretur, quod supra propositum est; nempe cum Apostolicae Sedis inerrantia , & constanti in Apostolorum traditionibus ac fide perseverantia conjunctum esse, ut Pontifex ipse qua Pomtifex , k quum ex Catbeara quidquam definit, in fide errare non posse. Demonstrabimus alibi luculentius, quam haec duo invicem connexa sint, de indivulse conjuncta. Interim autem breviter animadverto, tum Romanum
500쪽
Pontificem quidquam ex Cathedra definire, quum adhibita , quae in rebus magni momenti adhiberi solet diligentia , primum sequio acolicite inquirit quae sit re ipsa Sedis &Ehclesiae suae ab ipsis Apollo rum semporibus ducta traditio, eamque universae Ecclesiae tenendam sua auctoritate proponit; sua , inquam, auctoritate, quoniam ut supra ex s. Mastino papa, Se ex Stephano Dorens Episcopo probatum est, Ipse Plus Romanus Pontifex , ipse
tantAmmodo claves regni caelorum aecepit, & cum clavibus conjunctam docendi potestatem dc supremam auctoritatem. Quare una eademque semper est Ecclesiae
Romanae & Pontificis ex Calbedra docentis seu definientis fides atque doctrina; quam in Ecclesia ipsa Romana velut in ruto ac fideli deposito servatam Pontifex ipse
tanquam ex communi Be natali fonte in alias omnes Ec-
clesias sua auctoritate derivat. Quare, ut egregie hic Tho massinus observat num. XVII. : Ut Pontifex erret, at errare Sedes negetur, quia Plebs & CIerus Romanae Ec- clatae abhorret ab eo errore, praeposterum id quidem est.
Cum ita Plebi & Clero, hoc est, membris plus induatur sapientiae, quam Capiti . Cum exadverso si quae sunt do-fes corporis 3c membrorum egregiae, a Capite illae deri vari censendae sint: &fidei Romanae Paulli elogio consecratae, sanctis Patribus honori Se miraculo habitae, gloria principalis Si palma ipsi Pontifici, ut magistro, prae Clericis N Laicis, hoc est, prae discipulis necessario adseratur. Neque illud praeposterum tantum, ut Pontifex qua Pontifex erret, at errare Sedes negetur; Verum &absurdum, cum Pontifex tum*ontificem agat, quum, ut
laudatus Auctor subjungit: Cleri, vel Ecclesiae suae ita suffragia sententiamque expressit, sicut eo tempore fami-