F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

o 2 De Romani Pontifieis

necessitas omnibus incumbit fidelibus, contumaces ac rebelles terribile manet judicium, & ignis inextinguibilis aemulatio. Haec Martinus cum universa Lateranensi Synodo docuit & gloriosa deinde confessione firmavit; haec ejus decessores Severinus, Iohannes IU. 5c Theodorus haec Maurus Ravennatensis in Italia ; haec Sergius de Arcadius in Cypro; haec Sophronius & Episcopus Dorensis in Oriente; haec denique universae Africae Episcopi; quibus non venit in mentem, post Apostolicae Sedis solennem definitionem, adhuc opus este Synodo Oecumenica , ut omnino inexcusabilis & irretractabilis esset Monothelitarum damnatio. Haec ipsa, quae in praesenti articulo adtuli monumenta, etiam paucis attigit in hoc Capite Illustrissimus Bossuetius: se Sancti Martini, inquit, Lateranense Cono cilium ceIeberrimum fuit legatione Africanarum, mulis tarumque Orientalium Ecclesiarum in eamdem fidem D consentientium: accesserunt ducentorum fere Episco- D porum, una cum ipso iudicantium, subscriptiones: de- ,, nique missa Sanctae Synodi ad omnes Christi fidelesti toto terrarum orbe Encyclica Epistola: tum illud mari ximum, a Sancto Pontifice pro ea definitione multa is perpesso, fidem orthodoxam etiam martyrio contan gnatam. Quis ergo iudicet, fidem, quam tot Pontifices, tot per universum orbem Episcopi, tot jam Synodi confirma- Verant , & non modo S. Martinus, sed N alii Confessores martyrio suo consignaverant, adhuc adeptam non esse immobilem & irretractabilem firmitatem, sed opus adhuc fuisse ut ad legitimum Synodi oecumenicae examen revo caretur Ita

472쪽

Aueroritate. Liber I 6 3Ita est, subjungit Illustrissimus Bossuetius e se Pothri eam tamen, inquit , definitionem toto Oriente comis,, moto per Imperatores, atque Patriarchis Constantinori politanis haeresim praedicantibus, Macario quoque ,, Antiocheno Patriarcha in partes transeunte; necesse ,, visum est sub Sancto Dono Papa, eoque mortuo, sub ,, Sancto Agathone, Synodum Oecumenicam sextam se haberi Constantinopoli a Constantino Pogonato Impe-

D ratore convocatam.

Ut haee Meldensis Episeopi verba intelligantur, praeoculis habere oportet, quod supra ab eo de Chalcedonensibus Patribus observatum est, quod nempe vere es' proinprie rem examinabant ut nondum exploratam; reprehensos autem ab eo fuisse, qui docent, examen illud , quod a Synodis Oecumenicis instituitur, non ex dubitaiatione , sed ad ampliorem jam notae es' creditae veritatis elucidationem pertinere. Ergo post triginta & amplius annos a magna illa Synodo Lateranensi, post quadraginta& amplius a prima Monotheliticae Sectae sub Severino vel Johanne IV. Synodica damnatione 3 post quadraginta sex a Pseudo-Synodo Alexandrina sub Cyro Patriarcha , cui statim a Sancto Sophronio contradictum est; Denique sexaginta fere post annos, ex quo prima jacta sunt nefariae doctrinae semina; adhuc Synodo Oecumenica opus

erat, quae vere & proprie rem examinaret ut nondum satis exploratam, eoque genere examinis, quod non ad ampliorem jam notae Sc creditae veritatis elucidationem

pertineret, sed ex dubitatione procederet, Se quo demum adhibito, iam nullus dubitationi aut disputatιoni locus superesset. Id quidem ex Bossuetii doctrina consequens est; alia tamen, ut mox videbimus, Agathonis Papae

473쪽

os De Romani Pontificis

di totius Occidentalis Synodi mens erat atque sen

tentia 4

Sanctus Agatho, s Synodus Occidentalis dogma de duabus voluntatibus f operationibus ut certam oe intiolabilem Catholicae fidei veritatem Imperatori ac sextae Synodo proponunt. SAnctus Agatho Papa post expositum in Epistola sua

ad Constantinum Pogonatum & ad Tiberium Imperatores de duabus in Christo voluntatibus dc operationibus Catholicum dogma, haec subjungit, quibus manifeste demonstrat, hanc esse certam & inconcussam , irretractabilem & irreformabilem totius Ecclesiae Catholicae

'fidem atque doctrinam: Haec est, inquit, Apostolica a que Evangelica traditio, quam tenet spiritalis vestri fetieissmi Imperii mater Apostolica Cisisti Ecclesia. Haec est mera confessopietatis. Haec est Grsianae Religionis mera atque immaculata professio, quam non humana ad- intenti versutia, sed Spiritus Sanctus per i olorum Principes docuit. Haec est sirmastirreprehensibilis Sanctorum Apostolorum doctrina Haec es Apostolorum Cbripi Uva traditio, quam tibique ejus tenet Ecclem, quae praecipue diligenda atque foenda , fiducialiter praedicanda est, quae per verιdicam confessionem Deo

conciliat.

Quin de disertis verbis doctrinam a se expositam purae es' evangelicae confessionis regulam vocat , integram

474쪽

Auctoritate. Liberi 4os

orthodoxae fidei rectitudinem; traditionis formulam a beato Petro Apostolo acceptam; Regulam veritatis ; irre- prebensibilem Apostolici dogmatis regulam I Regulam veritatis orthodoxae atque 3postolicae nostrae Mei ; φο stolicam atque Evangelicam rectae fidei regulam : quam Constantinopolitanus Antistes integram Sc inviolatam amplecti debet, si cum Sede Apostolica pacem dc communionem inire vult, fratrisque loco censeri. Sin autem quod porro, inquit, longe sit novitatem nuper ab aliis introductam amplecti maluerit, es' alienis a regula veritatis Oribodoxae atque Apostolicae nostrae fidei fefeirretire doctrinis ipse noverit, quid de tali contenn- tu in divino Chrsi examine satisfaciet e re. Nobi que quod suppliciter exoro liceat, Apsolicam atque Evangelicam rectae Dei regulam, ut ab exordio percepimus, inconfuse e ' libere, cum plici puritate integram atque

illibata ervare. Porro tam longe aberat, ut hanc eamdem fidem atque doctrinam Synodi judicio permitteret, eamque retractari ac reformari sineret, ut suis ad Synodum Legatis nullam prorsus hac de re facultatem dederit, ut sequentibus verbis aperte ipse Pontifex luculenterque testatur: Licentiam

proinde ei De auctoritatem dedimus apud tranquilissimum vestrum Imperium, dum jusserit ejus clementia, simpliciterfati faciendi, in quantum eis dumtaxat injunctuin es, ut nihil profecto praestimant augere, minue re, vel mutare , sed traditionem hujus Apostolicae Sedis . ut a Praedecessoribus Apostolicis Pontificibus instituta es,

sinceriter enarrare.

Nec tamen ipse Pontifex renuebat, ut haec ipsa Ap stolicae Sedis doctrina, quam omnino irreformabilem elle

475쪽

o 6 De Romani Pontificis

pronunciat, cum veterum Patrum testimoniis conserretur ; imo ipse varia ejusmodi testimonia huic Epistolae adnectit, excerptaque plura cum ipsis eorum libris Legatisse se tradidisse , Imperatori & Synodo ostendenda, eodem loco significat: aeuibus portitoribus testimonia aliquorum Sanctorum Patrum, quos haec Apostolica Christ Eeclesia suscipit, cum eorum libris tradidimus, ut facultatem suggerendi a benignissimo vestrae Christianitatis Imperio consecuti, ex bis dumtaxat satisfacere sudeant , dum Imperialis mansuetudo praeceperit, quid baec spiritalis Mater eorum , ae a Deo propagati Imperii, Apostolica Chrisi Ecclesia credat e praedicet. Hanc , inquam , collationem in Concilio fieri, Pontifex non refugiebat; non quidem ut ad eorum instar fides Apostolicae Sedis reformaretur , sed ut iis , qui de hac re in Oriente adhue ambigebant, aut pertinaciter altercabantur , hoc pacto manifeste constaret, quam esset illa irretractabilis prorsus& irreformabilis. Eadem, nec minus luculenter exposita, in alia ejusdem Agathonis & Occidentalis Synodi Epistola continentur . Imprimis enim pluribus Patres declarant, quam nullo pacto transgredi liceat terminos fidei auctoritate Apostolica constitutos: In hoc enim, inquiunt, tam Apostoliacae Sedis , quamque nostri exigui famulatus Praedecessores, usque adhue non e periculis desudarunt, nune decretali commonitione eum Apostolicis Pontificibus consulentes, nune Synodali definitione, quae meritatis regula continebat , omnibus innotescentes : ET sEMPITERN TERMINOS , Quos TRANsGREDI NEFAS EST , usque ad

animae ipsius exitum constanter defendιntes; non seducti blanditiis , non periculis territi Ure. Et infra: Haec s

476쪽

Auctoritate. Liber I. 6o I

perfecta nostra scientia , ut terminos Catholicae atque Apostolicaesidet, quos usque adhuc Apostolica Sedes nobiscum es' tenet er tradit, tota mentis custodia conservemus : Credentes in Deum Patrem e re. Huic fidei confessioni adjungunt & articulum de duabus in Christo operationibus & voluntatibus, quem credere ac tenere, pieta xis , inquiunt, nos regula insertiit: quia boc nos Apostoli- ea atque Evangelica traditio ,sanctorumque Patrum magisterium , quos sancta Apostolica atque Catholica Eccle- , em venerabiles S nodi suscipiunt, instituisse monstratur me enim credimus quod per traditionem Apostolicam accepimus , cuius auctoritatem in omnibus sequimur ..... Hanc igitur merae Catholicae atque Apo- solicae confessionis regulam , es' sanctum Concilium, quod in banc Romanam Urbem .... sub Mostolicae memoriae Martino Papa convenit, praedicasse Srnodice , aceonstanter defendise, omnes nos, qui uis ubique est, bu- millimi Ecclesiarum Christi Antistites eognoscimus: in qua er nostrae parvitatis Praedecessores convenientes , Osolicam confisionem, quam a principis perceperunt, etiam Θnodalipraeconio praedicarant , es' a que cujuspiam novitatis errore citra ambiguitatem determinarunt.

Denique quemadmodum Sanctus Leo ad Synodum Chalcedonensem, ita ipsi ad hanc sextam Synodum Legatos mittunt, non qui de fide disputent, aut quae definita sunt retractent ; sed qui fidei definitionem adferant penitus ir-

retractabilem & immutabilem , & quatenus opus sit, Imperiali etiam auctoritate omnibus praedicandam: Pes nas autem de nostrae humilitatis ordine praevidimus dirigere. . . . quae Omnium nostrum, id est, universorum per Septemtrionales vel occiduas regiones Episcoporum seg-

477쪽

413 De Romani Pontificis

n m praelibavimus, oferre debeant; non tamen tanquam de incertis contendere, sed ut certa atque immutabilia

compendiosa definitione proferre: suppliciter obfecrantes ,

tit a Deo coronato vestro Imperio favente , baec eadem Omnibus praedicari , atque apud omnes vim obtinere iubeatis . Quis ergo inquies futurus erat Synodi oecumenicae fructus, si fides ab Apostolica Sede semel sancita, amplius retractari, ac si opus fuisset, ejus auctoritate reformari non poterat Id statim sequentibus verbis iidem Patres exponunt: Pietatis itaque Relo, atque amore verae Apo- solicae confessionis , vestrae Serenitatis benignitas mota , amplius declarare eam, ut regali mite multo magis fulgeat , elaborare procuret: cujus votum, quia ex Deo est, a Deo perficitur. Quae certe ex eorum sententia non alio pertinere, quam ad ampliorem jam notae & creditae veritatis manifestationem, nemo ut puto, sanus negaverit : Ut Ur ieritas adbuc in ancipiti positis clareat, e rieam sinceriter amplectentibus robur accrescat. Quod ergo sinebant dogma jure suo prorsus irretractabile in Synodo examinari, dc cum veterum Patrum doctrina conferri,

ex indulgentia erat, qua se se infirmis adtemperabant ;ut hominibus ab Apostolica Sede segregibus, ejusque

contemnentibus auctoritatem, hac saltem via consulere

tur . Denique , ut er Uraniorum genimina spirituali fiace , ut ofensionis ac deceptionis occasio de medio Christi

Ecclesiarum tollatur, absindantur ; id est , ut in errore&schismate pertinaces ab Ecclesiae communione etiam Oecumenicae Synodi auctoritate pellantur, ac nomina eorum, qui totius scandali auctores fuerant, eorumque

478쪽

-ctoritate . Liber I clos

Symmystarum e sacris Ecclesiae diptychis expungan

tur .

Ceterum quod ad ipsos occidentales pertinet , quo iam loco illos haberent, qui non hanc fidei Catholicae

confessionem in nullo prorsus apice reformatam admitterent , sequentia ipsorum verba declarant : uicumque proinde Sacerdotum baec, quae in bae nostrae bumilitatis confessione continentur , nobiscum sinceriter praedicare desiderant, ut nostrae Apostoticae fidei concordes, ut Con-

facerdotes, ut Comministros ejusdem fidei, Ur ut pliciter dicamus ut spiritales fratres, Coepiscopos nostros suscipimus . stui vero baec confiteri noluerint, ut infestos Catholicae atque lossolioae confessioni, perpetuae condemnatiυnis reos esse censemus: nec aliquando

tales in nostrae bumilitatis collegio, nisi correctos suscipere patimur. Nec transgredi nos qui quam eorum arbitretur quod a Praedecessoribus nosris percepimus. Haec adeo clara & perspicua sunt, ut ipse Meldensis Episcopus fateri cogatur, quod is Agatho & Occidenta4,, les ita sua dogmata proferebant, ut qui vellent de iis,

is non tanquam de incertis contendere; sed ut certa atque ,, immutabilia compendiosa definitione proferre . Profe-M cto ergo , quantum in ipsis erat, rem definiebant iis Quaerebatur, an reliquae per orbem terrarum Ecclesiaeri consentirent , nec nisi Episcopali examine res tanta ,, constitit. Ut ex superius adlatis testimoniis apertissime constat, nemo ex Occidentalibus ambigebat, quin omnes Ecclesiae, quae Catholico nomine gloriabantur, in unam eamdemque cum Sede Apostolica fidem atque doctrinam consentirent; & has dumtaxat in suam communionem rein

479쪽

4 Io De Romani Pontificis

potest, quam ideo habitum fuisse Concilium M Episcopale examen, ut quaereretur, an reliquae per orbem terrarum Ecclesiae consentirent , atque ut de re tanta constaret o

S. Agathonis Epistola tanquam certissima, oe dia vinitus inspirata, es ipsius Petri veluti ore prolata , fidei Catholicae regula ab Oecumenica SInodo susiepta est .HAee Thesis probatur I. ex subscriptionibus Et sco porum , qui, paucis exceptis, de quibus inst . dis, seremus, ita se credere profitentur, quemadmodum habent litterae , quemadmodum continent suggestiones ab Agathone ad Imperatorem directae, illasque se se recipere. sequi, ac sectari, pure ac simpliciter protestantur . Alius enim inquit: Suscipio, Ursequor directas funestiones ab Agathone .... sese credo , , sie profiteor ,α Alius r diens suggestiones Agat bonis Sanctissimi ripae Romae, ita credo , in barum virtutem sequor, em credo, e fleprositeor e re. Alius: Audiens suggestiones V e. eredo sicut credit 'se Pater noster Agalbo ere. Alius: Ita Domine profiteor, ta sic credo , quemadmodum babent suggestones e re. Alius: Sic confiteor, Ursic credo secundiam virtutem funestionum directarum ab Agathone ere. Alius rProfiteor , ta' ita credo duas naturas, Ur duas operatiOnes circ. super bis autem sequor Ur suggestiones directas

ab Agathone ine. Alius: Secundum virtutem relectarum

suggestionum sanctifimi Papae Romanae Urbis, sic credo

480쪽

Auctoritate. Liber I 6 II

do, est' eo teor. . . . duas naturales voliantates, es maturales Operationes . Potissimum autem notanda est

subscriptio Domitii Episcopi Prusiados, quae sic habet rSuggestiones directas a Patre nostro Agarbone . . . . ad .... Imperatorem tanquam ex Spiritu Sancto dictatas per os

sancti ac beatissimi Principis Apostolorum Petri, em digito praedicti ter beatissimi ripae Agatbonisicriptas,fusi i-pio, em amplector, em ita credo , 1 a sentio G c. Huic reipsa concinit & haec Sergii Episcopi Selymbriae subscriptio et Sequor suggestiones Patris nostri Agathonis sanctis simi Papae Romae, em ita fuscipio em amplector eas tanquam Epipolas sanctae memoriae Leonis praedecessoris

ejus beatitudinis, em profiteor es c. Nemo autem nescit , S. Leonis Epistolam habitam fuisse tanquam fidei titulum& columnam, S certissimam regulam , perinde ac Petrus ipse N Spiritus-Sanctus per os Leonis locuti essent. Denique surgentes ceteri omnes Deo amabiles Disopi, qui sub Sedem Constantinopυlitanam fuerant , exclamaverunt dicentes: Et nos piisl me Domine notionem accipientes

funestionis directae ad mansueti mam vestramfortitu-dιnem ab Agathone sanctissimo ae beatissimo Papa antia quae Romae, er alterius suggesionis, quae facta est a subiacente ei Concilio. Ur sequente' sensum, qui in ea continetur , sic sapimus , ta' profitemur , es' credi

mus erc.

Probatur a. ex eadem sexta Synodo in Prosphonetico ad Imperatorem Act. XVIII. Summus autem nobiscum concertabat Apostolorum Princeps: Illius enim imitatorem G -Successorem habuimus fautorεm, em diviniferamenti Misterium allustrantem per literas: ConfIR-nem tibi a Deo scriptam ista Romana antiqua Civitas obisF f f 1 tulit,

SEARCH

MENU NAVIGATION