장음표시 사용
111쪽
A p Io II. ANNO MCCCCLXI. CR. PR. CARD. TIT. SS. PETRI, ET MARCELUM
nae de Armaniam filius, ad Clerum Spiritu Sancto duce accessit.& sacris initiatus . Proto notarius primo Apostolicus , deinde ad preces Ludoviei XI. Regis, S in praemium abrogatae Sanctionis Pragmatteae, Purpurae Honore decoratus est . Cardinalis creatus, seculi pompis, & oblectamentis, quibus , ut Regiae stirpis juvenis delectatus suerat, nuncium remisit, indigna haec maxime reputans promoto ad Eeclesiae gubernacula. Multis in Gallia Eeclesis praefuit, quarum amplis limos proventus in reparationem Sacrarum Aedium, pios usus, 3c pauperum subsdium absumst. Munera omnia, prudenter, sollicite, humaniter gessit, perpetuo habens prae oculis Pietatem , ac Religionem. Amor, & delietae Saeti Collegii immatura morte praereptus est luctu ponti seis, &omnium ordinum. Eum unice dilexit Cardinalis Papiensis ob morum eandorem , & innocentiam singularem. In habitu Minorum conditus est humili Ioeo in Τemplo Aracaelitano.
112쪽
A PIO II. ANNO MCCCCLXL CR. PR. CARD. TIT. SANCTI CHRΥSOGONI.
OBIIT APUD S. LAURENTIUM voLSINIEN. io. SEPTII Revi annorum spatio summa omnia in illo cumulavit Divina
liberalitas, paupertatem commutans cum abundantia, obscuritatem nominis cum splendore, humilitatem denique cum amplissima dignitate . A Callisto III. Apostolicorum Diplomatum Seriptorem electum, Pius II. ipse auumptionis die nec opinantem, nec postulantem eo in ossicio confirmavit. Elapso biennio Ecclesiae Papiensi praefecit, & paulo post ad Purpurae decus, sua sola, non Principum aut Majorum commendatione adjutum evexit. Optimarum literarum studiis, ingenio , styloque, & nitidis moribus Pici valde similis suit, a quo familiae Picolomineae nomine, & insignibus donatus est . Sedente Sixto IV. Legationem gessit in Umbria, & finitimis Provinciis, summa cum integritate, sancteque Lucensem Ecclesiam administravit. Ad colendam Sedem Apostolicam, ad promovendam Gregis Dominici salutem, & ad tuemdam R. Pontificis Majestatem totis viribus semper incubuit. Extant ejusdem Commentarii quinque annorum gella praecipua Pii II. continentes. & Epistolae plurimae, quibus senatoriae prudentiae,
113쪽
ΡΛTRiAE SUAE ARCHIEPis pus A pAULO II. AN. MCCCCLXVII. CR. PR. CARD. TIT. SS. PETRI, ET MARCELLINI,
1 On tam majorum splendore, quam virtute sua , & omni genere doctrinae, praesertim Juris utriusque clarus, Neapolitanae Ecclesiae Archiepiscopus a Pio II. . & a Ferdinando Rege Sacri Regii Consilii Praeses renunciatur. Hujus precibus Cardinatatus honore auctus, elasti maritimae, quam adversus Turcas Sixtus IV., Ferdinandus , & Veneti instruxerant, Pontificius Legatus , ac dux praesectus . Smyrnam occupavit, in Sataliae Urbis Africae Portum vi irrupit, ferreamque catenam inde extraxit, quam super valvas Vaticanae Basilicae suspendit. Beatricem Ferdinandi Regis filiam Mathiae Corvini Hungariae Regis uxorem Legatus a Latere coronavit, & eam usque in Hungariam comitatus, a Rege honorificentissime exceptus est . Bellum inter Pontificem , di Ferdinandum exortum Oliverius multis exant latis laboribus composuit, & pacem Italiae restituit. Illustria praecipue Romae , & Neapoli cum in Templis , tum in publicis , di privatis
aedificiis reliquit munificentiae suae monumenta. Uix ullus ea aetate auctor alicujus nominis fuit, qui non scripta, & libros suos oliverio tamquam literarum patrono, ac parenti nuncupa ret. Obiit annis. & gloria rerum praeclare gestarum cumulatus.
Jacet ad Minervam in sacello S. Thomae Doctoris Angelici.
114쪽
Anctitate, & doctrina, generis claritatem reddidit illustrio. rem. Joannis II. Aragoniae Regis a consiliis, varias Legationes ejus nomine per Hispaniam administravit. Montis Regalis in S, cilia Archiepiscopus, Μonachorum disciplinam instauravit. Urbi praefuit, & Uiceaeancellarii munus gessit, quibus gradibus ad sacrae Purpurae decus ascendit. Legatus Apostolicus Fridericum III. Imperatorem, Hangariae, BOhemiae, di Poloniae Reges, alio que Principes ad suseipiendum in Τurcas bellum excitavit. Romam reversus uium S. Sabinae Titulum Sacerdotiis, aedificiis, & redditibus exornavit . Clara ingenia domi aluit, literarum cultor, di doctorum virorum Mecoenas , quorum plures inopia pressos e tenebris in lucem vendicavit. Τanta usus est liberalitate, ut aliis sublevandis, aere se alieno saepe gravaret. Facultates, siquae mortuo superessent, testamento jussit distribui in pauperes, do cens, quo usu Ecclesiallicae opes sine expendendae. Nobili scipulchro conditus est in aede S. Sabinae.
115쪽
1 Octrina, pietate, ae pruilentia clarus ex insmo loco in alistissimum dignitatis gradum evectus est . Alphonsi IV. Lustaniae Regis a consessionibus, & consiliis ita se probe, & sapienter gese
sit, ut ejusdem Regis precibus Purpura decoraretur. Ad Venetos, aliosque Italiae Principes Apostolicae Sedis Legatus pro pace procuranda , eam inter Rempublicam , & Ferrariae Ducem coinposuit. Legatione quoque Innoeentii VIII. jussu lanctus est ad excipiendum sacrae Lanceae ferrum a Bajagethe Turcarum tyranno ad Pontificem missum, illudque cum Cardinali Juliano de Ruvere Narnia Romam detulit. Sedente Julio II. cui carissimus suit, annum agens secundum supra centesimum diem obiit, fine non absimili longae vitae pie, integreque traductae. Μonachi C, sercienses Georgium inter suos recensent, nixi non inanibus adigumentis. In tumulo, quem sibi vivens posuerat, requieicit in
116쪽
EPIs C OPUS URBINAT. A SI O IV. AN. MCCCCLXXVI. CR. PR. CAR TIT. SS. NEREI ET ACHILLEI. OBIIT ROMAE a . IULII 14 8.
' Diusque Iuris Consultus, praecipuis Aulae Romanae per Anctus muneribus , de Chrilliana Republica , de Sede Apostolim. 8c Romana curia optime meritus est. Vir antiquissimis moribus praeditus, & priscam gravitatem humanitate temperans . Interfecto Joanne Galeatio Mediolani Duce , gravissimaque i ter ejus fratres, & filios hine orta dissensione , Μillinus jussu Pontificis in Insubriam prosectus, tanta auctoritate, & gratia valuit, ut & eorum domesticas componeret discordias, & Genuam , quae a Duce defecerat, suo consilio in pristinam fidem reduceret. Gnti Cardinalis dignissimus praeco extitit, ejusdem benignitatis, & liberalitatis particeps in summa calamitate sub Paulo II. constitutus Platina, qui in ejus vita, hoc a Deo immortali exoptandum esse dicit , ut in tanta temporum pertu batione, Antistitem aliquem Cardinali Millino periimilem concoderet , ne omnino flagitiis improborum boni periclitarentur. Laetitiam Urbis in Creatione Cardinalis Μillini aequavit luctus in ejus obitu. Requiescit ad S. Mariam de Populo in Sacello Sancti Nieolai a se extructo .
117쪽
A SIXTO IU. AN. MCCCCLXXVI. CR. PR. CARD. TIT SANCTI SI XTI.
' X Regio Cantabrorum sanguine, si ius quippe suit Ioannis
Comitis Fuxiensis, & Eteonorae Aragoniae, ad quam Regnum Navarrae mortuo Joanne Aragonio devolutum est , Frater Ga-stonis, qui adolescens comparatus est summis quibusque Ducibus . Petrus mitioribus studiis addictus primum sub disciplina Petri Senioris Cardinalis de Fuxio, deinde in praecipuis Italiae Academiis animum liberalibus artibus, ac scientiis exornavit. Romae orationem habuit ad Paulum II., & Purpuratos Patres, luculentum ingenii, ae doctrinae suae testimonium. Inter Cardinales adscriptus totus suit in Ecclesiasticis rebus procurandis, & in commissis sibi Sacerdotiis administrandis. Galliae, & Navarrae
Reges consanguineos suos ab armis ad concordiam revocavit, &Brittaniae Principem Galliae Regi conciliavit. Francisco Phoebo fratris sui filio. quem educaverat, Regemque Navarrae un xerat , per venenum sublato, reversus est Petrus in Navarram, intestinis motibus pene convulsam , & prudentia & auctoritate Magnates ad extrema omnia paratos brevi composuit, ac recon ciliavit . Romam reversus iit vitae Ecclesiasticae norma, &auctor pacis nuncupatus. Jacet apud Augustinianos.
118쪽
LIX Comitum Rangoniorum Sanguine, sed non legitimo toro in agro Veronensi natus , Seraphicam Religionem amplexus est, sectusque insignis Theologus, in IIungariam cum S. Joanne de Capistrano se contulit, ejusque disciplinam, & vitam imitatus, Austriae Provinciae Vicarius praefuit, & in Hustatarum haeresim late per Bohemiam, & vicinas Regiopes gratiantem Inquisitor a Pio II. institutus est. Matthiae Hungariae Regis a consiliis saepe
ejus nomine ad Romanus Pontifices, & ad Principes Legationes suseepit. In bello contra Polonos, & Bohemos Matthiae indis viduus comes magna ex parte auctor fuit rei bene gestae . Pa. eem inter Fridericum Imperatorem, & Matthiam e suggeltu proenunciavit. Rogante eodem Matthia , cum multa alia pro Sede Apostolica preclare gessisset, in Cardinalium Collegium cooptatur. Legationis munere sanctus est ad Regem Neapolis, ut eum ad arma contra Τurcas excitaret. Saeviente bello inter Matthiam ex una parte, & Casi mirum Poloniae, & Uladisi aum Bohemiae Reges ex altera, Gabriel Legatus a Pontifice instituitur ad procurandam pacem, quod strenuae praestitit. Ea fuit ejus opera in publica Christianorum , & privata Sedis Apostolicae causa , ut illum dexteritate ingenii , maturitate consilii, morum gravitate, doctrina, & pietate apprime ornatum omnes venerarentur. Sepultus eli ad Aram caeli in sacello a se condito in honorem Samcti Bonaventurae.
119쪽
FR. ELIAS BOR DE ILLIUS GALLUs
A SIxm IR ANNO MCCCCLXXXIII. CR. PR. CARD. TIT. S. LUCI AE IN SILICE. OEIIT APUD CASTRUM ASTANIAE IN TURONIB. s. IULII i 34. x Aterna domo Vicecomirum de Bordeilles relicta pene puer evolavit ad Fratres Minores, apud quos eum scientias didici flet, Verbique Dei eximiis praeco evasisset, reluctans ad Episcopatum Petragoricensem promotus est . Habitum, non mores Religiosi viri mutavit, omnibus non Episcopi solum, sed & Parochi muneribus perpetuo sunctus. Ad Archiepiscopatum Turonensen translatus dignitatis incrementum contulit ad augendam, ornamdamque Ecclesiae libertatem. Nam ejus violatorem Ludovicum XI., cui a Consessionibus erat, humiliter quidem, sed sortiter reprehendit, ac tractatum edidit contra Pragmaticam Sancti nem, quam non modo Ecclesiae, sed etiam Regni juribus magnopere adversantem ostendit. Virum de Ecclesia tam bene meritum Sixtus IV. Cardinalem creavit, quam dignitatem, qui in aliis maximi semper fecit, sibi collatam nullo laetitiae, neque mutati animi ligno accepit, raroque prae humilitate, ejus insignibus usus est . Floruit amicitia S. Francisci de Paula, cujus virtutes imitatus magnam sanctitatis famam consequutus est. Post mortem claruit miraculis, & in martyrologio PF. Minorum Beati
120쪽
commendatione Ludovici Mori fratris, qui filiam Hieronymo Riario Sixti propinquo in matrimonium collocarat, Cardinalis est creatus praestantis ingenii, acrisque judicii juvenis . Quem honorem Ob ingentes , quas & a patre acceperat opes, & prima il-Ii Sacerdotia suppeditabant, ita gessit, ut amplissimae dignitatis
splendorem cultu vitae, ac plane Regia in omni genere magnificentia longe antelerit. Quae tamen in eo conspectior, gratiorque in vulgus erat, quod sine saltu, ac superbia exercebaturi cum ipse osse iis in bonos, atque virtute praeditos, humanitate in omnes, domo maxime hospitali , egenisque per benigna Senatorii muneris partes egregie tueretur; unde inter ordinis sui principes sum. mae esset potentiae . Hac tamen male abusus est in Comitiis , quae post innocentii VIII. mortem sunt habita, in quibus haud dubie magnis praemiis , pollicitationibulque corruptus , omnibus studiis connixus est , ut Rodericus BOrgia P. M. renunciare
tur; qui brevi Ascanio poenitendi Occalionem dedit. Nim eonsuluit, savitque Ludovico XII. Regi Galliae Mediolanum bello repetenti, a quo Morus, de Alcanias victi, di capti in Galliam duisti sunt. Morus ibidem obiit; Ascanius vero sortiter per triennium tolerata captivitate, data reditus fide, ad Comitia mortem Alexandri UI. subsequuta dimissus est. Oitensus est terris Pius III. Datus succetar ex Cardinalibus ille, quo cum Ssortia pro tem porum, & rerum conditione persaepe pontenderat, Julius II. Hic parem Pontificiae dignitati animum sumens , Alcanium , Rege frustra revocante, Romae liberum esse jussit, indignum judicans, B. E. Cardinalem captivum in aliena potestate haberit ae desun-fium marmoreo Monumento in Templo S. V. de Populo honostavit, cum hac memoratu digna sepulchrali Inscriptione.
Ascanis. M. Vortiae .... In. secundis. rebus. moderato. in aher sis. summo. viro. Iulius II. P.M. virtutum. memor. boneβιssimarum. contentionum. obhtus. Sacello. a. fundamentis. erecto. possit. MIUM