Elogia S.R.E. cardinalium pietate doctrina legationibus ac rebus pro ecclesia gestis illustrium a pontificatu Alexandri 3. ad Benedictum 13. apposita eorum imaginibus quae in pinacotheca Philippi cardinalis de Montibus spectantur

발행: 1751년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

A JULIO II. AN. MDXL CR. PR. CARDINALISTIT. S. PUDENTIANAE.

o Umili loeo natus, scientiis, omnique pene rerum humanarum cognitione illustre sibi nomen comparavit. Episcopus Sedunensis creatus, cum magna apud contribules suos auetoritate polleret, Iulio II. adversus Ludovicum XII. Galliae Regem ab Helvetiis opem imploranti praesto fuit, egregiamque operam siepraestitit, ut & merito suo, & in gratiam gentis suae Purpura honestaretur. Leonem X. pro recipienda Parma , di Placentia bellum moventem mirifice juvit, & Μediolanum ab jugo Transalpino liberavit. S. Sedis Legationes obivit apud gentem suam, &apud Maximilianum Imperatorem: tum in univeria Germania, deinde in univeisa Italia. Vir inter primos Imperatores aeque numerandus, atque inter bonos Pontifices, qui utramque populorum salutem paterne , feliciterque curavit, & confirmavit. Leo X. illum appellat virum ornatum summis, praestantissimisque virtutibus , &Franciscus Galliae Rex testatus est , plus sibi sumtus , atque periculi unius Cardinalis Sedunensis secundiam attulisse, quam omnes Helvetiorum phalanges. Situs est in Templo S. Mariae Nationis Teutonicae.

132쪽

ΜΑΤΤΗAEUS LANGIUS GERΜANUS

EPIs C OPUS GUR CEN.A IULIO II. ANNO MDXI. CR. DIAC. CARDINALISTIT. S. ANGELI IN FORO PISCIUM,

nuncupatus, singulari prudentia & doctrina ornatus, beneficus, di maxime hospitalis, de infimis pariter, ac summis benemereri studuit. Mixi miliani Caesaris opera Salisburgensis Archiepiscopus renuntiatus, Orator ad Uladisi aum , Ludovicum , & Sigismundum Hungariae, Bohemiae, & Poloniae Reges perrexit, ut foedus inter eos conjungeret, remque ex sententia persecit. Ad Julium II. pro jungendo eodem foedere missus a Maximiliano , Pontifici ejus obsequia, aut, ut qunt, obedientiam exhibuit. Sedente Leone X., et Caelireo in Italia Uieario Romam venienti iidem honores decreti sunt, qui Regi , vel Regis primogenito filio praestari consueverunt . Praeclara. & multa aedificia , praesertim in Arce Salisburgens construxit . eamque Ecclesiam , quam summa prudentia rexit, magnis muneribus cumulavit. Illum idcirco magnis Ividi u elarissimi eiusdem temnoris Authores merito celebrave

133쪽

A L NE X. ANNO MDXVIL CR. PR. CARD. TIT. SANCTAE ANASTASIAE,

Irum Civilis scientiae gloria clarum Iulius II. inter Rotae Auditores adlegit. Eo tempore Cardinales quidam a Julio recessorant, & Μaximiliani Caesaris, ac Ludoviei XII. Galliae Regis flu- diis subnixi Concilium injussu ejus Pisas indixerant. Quare cum J

lius opportunum hominem quaereret, quem Nuncium ad Caesarem super tanto negocio mitteret, neminem habuit, quem Laurentio anteferret. Quam Legationem, quamquam ex omni parte impeditam, & lubricam, solertia , dc dexteritate ingenii ita gessit, ut prospere consecerit. Sedente Leone X. apud Maximilianum Ducem Me diolani effecit, ut Parma, di Placentia ad ditionem Ecclesiae redirent. Ad Caesarem II.' Nuncius, eumdem , & Uladislaum Hungariae Regem conciliavit, percussoque inter eos foedere , adversus Turcas eorum vires convertit. Mox cum Leo constituisset eodem

modo alios Reges Chrillianos cum Caesare sociare, Laurentium , quem ex Germania redeuntem Cardinalem renuntiaverat , ad Henricum VIII. Angliae Regem Legatum destinavit. Hac O calione Cleri Anglicani diiciplinam consuetudine depravatam corrigere, ac ad pristinos mores revocare sategit. A Clemente VII. Ecclesiae Bononiensi praeficitur, & Legatus III.' in Germaniam declaratur, ad Lutheranam haeresim compescendam. Conventui Norim mensi intersuit, deinde Ratisponensi, in quo amplam illam constitutionem pro Cleri Germanici reformatione promulgavit. In Angliam II.' ad Henricum, divortium a Catharina Conjuge meditantem ablegatur, datus Judex in tanta cauli. Desperata concordia redivit Bononiam. Huc Clemens concesserat ad coronam Carolo U. Romanorum Regi imponendam, cui in Germaniam redeunti Laurentius Legatus Apostolicus additur, qui Conventui Αugustano, pro Fide Catholica praeesset. A Paulo III. Legatus cum duobus Cardinalibus ad inchoandum Uieentiae Concilium pronum ciatur, quo in aliud tempus prorogato, ad Curiam rediit, ubi pio talis operibus intentus vitae finem imposuit. Vir magnus, acer, seculo suo celeberrimus, & per omnia sequentia memorandus.

134쪽

IN Teinensi Gymnasio Legum disciplinam magna cum laudet aliquandiu docuit . Cum enim ex primaria esset Mediolanensi s

milia, posteros exemplo suo monitos voluit, scientia potius, quam arte militari gloriam comparari . Ex Τicinensi cathedra a Lud vico XII. Gilliae Rege in Regni consilium adscitus, parem ad munus attulit sapientiam, & integritatem. Conflato inde adversus Iulium Ponti ieem conciliabulo, quod schisma inde in Romana Ecclesia oriturum praenosceret, transfugis Cardinalibus nonsavit, sed Julio vocante, Romam prosectus , Lateranensi Conci-l lio a Julio inchoato . ac postmodum a Leone X. absoluto magno Reipublicae Christianae commodo , intersuit. Cardinalis renuntia tus , & a Francisco I. Galliae Protestor institutus, in utroque munere laudabiliter se gessit. Praeter Comensem, alias quoque re i xit Ecclesias, nimirum Uiennensem in Gallia, de Placentinam in Italia. Frequentissimum doctorum virorum coetum domi semperi habuit, inter quos numerandus primas Joannes Lascaris, Graecus

135쪽

O Rdinis Praedieatorum , & Ecclesiae decus Purpurae honore auctus Religiosi Instituti vitam, studia, paupertatem non de seruit. Ad Maximilianum Caesarem Legatus Lutheri haeresim consulaturus mittitur: cumque nec rationibus , nec Summi Pomtificis auctoritate, nec Caesaris, aliorumque Catholicorum Prin. cipum viribus haeresiarcham ad sanitatem revocare potuisset , Deo caulam commendans Romam reversus est. Ab Hadriano Legatus in Pannoniam mittitur, ut Ludovicum Regem a Τurcis oppugnatum sua prudentia , & auctoritate juvaret. Vix tamen eo pervenerat, cum Ludovicus temere collatis signis, omnibus suis ad unum amissis, saluti fuga consulens in paludis coeno milere interiit. Justis Regi persolutis , Romam rediit sedente Clemente VII., qui Thomae opera, consilioque in rebus omnibus ad bonos mores, & disciplinam speetantibus semper usus est . Sacris literis totus incumbens, utrumque Testamentum doetissime interpretatus est. dc adversus insurgentes haereses Catholica dogmata sortissime propugnavit. Quare Clemens dum in Romae depraedatione indigna Cabetanus a militibus pateretur, haec verba protulit ae Cavete, ne extinguatis lumen Ecclesiae α Cultor perpetuus humilitatis sepulchrum in Templi S. Mariae supra Minervam vestibulo ad scalas elegit, ibique sepeliendum se mandavit, praetereuntium vesti giis conculcandum , inscripto in simplici lapide solo nomine suo, di dignitatis. At Nomen unum Cardinalis C etani omnia videtur aequare elogia.

136쪽

A LEONE X. ANNO MDXVII. CR. PR. CARDINALISTIT. S. BARTHOLOMAEI IN INSULA.

Um eximae doctrinae sanctitatem vitae, & in rebus gerendis prudentiam adjungeret , Ordinis sui Generalis Minister electus est . Gallorum Regi carus , & Reginae a Consessionibus suit. Ad Cardinatatus honorem evectus , tanto se munere indignum reputans, declinare ab eo nisus eis, quousque Leonis praecepto non modo hane dignitatem , ted & Regientem , & alias Ecclesias pro more temporis , regere coactus est. In direptione Urbis captus a militibus, innumeris lacessitus injuriis, ac nudus pene relictus , omnia aequiori animo tulit, quam Reges Galliae, de Angliae, qui datis ad eum consolatoriis literis, de illatis tanto Viro contumeliis, graviter conquesti sunt. Scripserat Numalius Theologica plurima, Astetica, di Moralia, quae in direptione domus suae perierunt. D d ros

137쪽

A LEONE X. ANNO MDXUIL CR. PR. CARDINALIs

O onestis parentibus natus Viterbii, a Patria cognomen accepit. Ordinem Fratrum Eremitarum S. Augustini a puero ingressus, humaniores literas, scientiasque Omnes didicit, ac Τheologiae decus, di ornamentum appellari meruit . Ordinis sui summus Magister , a Iulio II. cum ad Venetos, tum ad Regem Neapolis missus est , ut eos hortaretur ad signa conjunctim in Turcas inserenda. Orator doctus, & eloquens auditores quocunque voluisset, iacile iis pellebat. Concio in Lateranensi Synodo ab eo habita, Patres admiratione complevit, ob quam illum Bembus clarissimum obscurescentis seculi lumen appellavit. Nuncius ad Caesarem , a Leone sacra Purpura exornatur. Cum Selimus post debellatam Aegyptum, Christianis arma minitaretur, lanctus est Legatione Hispanica ad

eam gentem contra communem hostem excitandam . Patriarch

tum Constantinopolitanum , Episcopatum Viter biensem , aliasque Ecclesias gubernavit . Excessit e vita destinatus , optatusque a multis ad Pontificatum, non impar summo oneri. Multa di illustria reliquit ingenii sui monumenta, quae Romae in Bibliotheca Coenobii S. Augustini asservantur. Jacci ante Aram maximam

Templi Augustiniani eum epitaphio telle eximiae ejus doctrinae, cognitionisque omnium nobilium linguarum.

138쪽

JOANNES SALVI ΛΤUS FLORENT IN us

A LEONE X. ANNO MDXVII. CR. DIAC. CARD. TIT. SS. COSMAE, ET DAMIANI, Eonis X. Sororis Lucretiae filius ex Protonotario Apostolico inter Cardinales cooptatur . Plures in Italia , ac in Gallia administravit Ecclesias. Rerum gerendarum apprime gnaruS seden te Clemente VII. Apostolicae Sed is nomine, Legatione Anctus est Parmae, & Placentiae: tum in Gallia, inde ad Caesarem in Hispania, iterumque in Gallia, quo tempore Urbs a Caesaris exercitu capta est, ut Franciscum Regem ad ioberandum de potestate hostium Pontificem, excitaret. Pro pace iterum Legatus in Hispaniam de Patrum consensu destinatus, consulto ire recusavit, ne ipse quoque, ut aliis Cardinalibus contigerat, cum dedecore Ro manae Ecclesiae captivus detineretur. Uir omni virtutis splendore

illustris, & ad omnia scientiarum studia propeiasus literas perpetuo

sevit , ac promovit, itaut ejus aedes sapientium , doctorumque omnium domicilium esse viderentur. In Comitiis post Pauli III. obitum, Pontifex Μaximus pene ab omnibus acclamatus, summam sorte dignitatem consequutus fuisset, nisi ab ea Carolus V., ob ejus cum Rege Galliae assinitatem, amicitiamque arcendum putavisset.

Tanti interest paria fiammis Principibus obsequia praestare.

139쪽

ALBERTUS MARCHIO BRANDE BURGIC Us

A LEONE X. ANNO MDXVIII. CR. Pit. CARDINALISTIT SANCTI CHRYSOGONI. OBIIT M UNTIAE a . SEPTEMBRIS is s. IL Rinceps alto sanguine genitus, avitae virtutis, & sapientiae splendore longe clarissimus, primo Magdeburgensis Germaniae Pririmas , mox ΜOguntinus Archiepiscopus electus, duabus simul Metropolitanis Sedibus gubernandis , quod nulli haetenus Principum in Germania contigerat, Leonis favore, & consensu praefuit. Ro gante Maximiliano I. Imperatore Purpura insignitus, Augustae Vindelicorum a Thoma de Vio Cardinali Sedis Apostolicae Legatorubrum Galerum ipso Caesare praesente maximo apparatu suscepit. In agro Domini operarius indefessus Pastoralia munera praeter con suetudinem multorum Praesulum aevi sui, ipse exercebat. De Se de Apostolica , & Republica Christiana optime meritus, Cleri in continentiam sanctissimis legibus coercuit, & eximiam divino cui tui Observantiam toto vitae tempore exhibuit. Lutheri audaciam, si non fregit, inhibuit tamen, ac retardavit. Nam avitam religi nem , quam pupillam oculi sui appellare consueverat, sartam, te clam usque ad supremum vitae spiritum servare conatus est. Τωtus suit in reparandis, ornandisque Τemplis , solitus. verba haec Psalmistae saepe pronunciarer Domine, dilexi decorem Domus tua.

140쪽

A LEONE X. AN. MDXX. CR. PR. CARDINALISTIT. S. CHRYSOGONI. OBIIT LEODII 16. FEBRUARII isas.

SEARCH

MENU NAVIGATION