장음표시 사용
121쪽
AB INNOCENTIO UIII. AN. MCCCCLXXXIX. CR. PR. CARD. TIT M. JOANNIS, ET PAULI. Τeneris annis ad pietatem, ac literas ita incubuit, ut pene adolescens Patriae Episcopus ab omnibus ordinibus postularetur. Cum Florentiae Uiearium Archiepiseopi ageret. Pauli II. pronum ciatum in Florentinos Interdictum, ceteris ob Principum Civitatis potentiam ne hiscere quidem audentibus, spreto capitis periculo pronunciavit, ac dignitatem Romani Pontificis, sacrique Senatus auctoritatem tutatus est. Nuncii Apostolici munere functus, inter Fridericum III. Caesarem, & Μatthiam Corvinum Pannoniae Regem , quod multi antea frustra tentaverant, atrox, diuturnumque bellum extinxit, dissidentiumque animos pacis vinculo sociavit. Ornatus Purpura vitam duxit Μonacho, quam Cardinali similiorem . Domus enim ejus veluti Coenobium fuit, in quo omnia Regularis disciplinae instituta observarentur. Id servido animo non satis esse reputans, obtenta a Pontifice lirentia ad Camaldulenses Eremitas proselicitur. Aegre autem serentibus Patribus , quod sacri Collegii auctoritatem tanta in re contemnere visus suisset, ab Innocentio Romam revocatus, steri Senatus censurae
humiliter se submisit, nee multo post . ut semper vixerat, sancto obivit, scriptis heredibus similiaribus suis, qui monumentum I ero rari exempli, in Vaticana Basilica posuerunt,
122쪽
ANTONIOΤTUS PALLA VICINUS JANUENSIS
PATRIAE SUAE A R C H I E l I s Co p V sAB INNOCENTIO VIII. AN. MCCCCLXXXIX. CR. PR. CARD. TIT SANCTAE ANASTASI AE,
I Ravitas , prudentia , consilium, integritas in Pallavicino ita eluxerunt, ut in sacrum Collegium adlectus, amplissimis Legationibus cohonestaretur. Romae praefuit, cum Alexander VI. Caroli VIII. Regis ex Neapolitano Regno in Galliam redeuntis conspectum declinavit. A Julio ΙΙ. ad Ludovicum XII. Galliae,& ad Ferdinandum Hispaniae Reges, qui Savonae convenerant, mittitur, ut pacem inter eos componeret, & foedus Ponti fieto nomine iniret adversus Uenetos , qui Ravennam, & Faventiam occupabant . Legatum tanti nominis Reges perhonorifice acceptum, medium incedere, & Regiae pariter mensae assidere admirabili venerationis in Sacerdotium exemplo voluerunt. Vir Omni virtutum genere ornatus , atque in dicenda sententia liber ,& imperterritus, ubi maxime divinus honor, & Sedis Apostoli,cae decus ageretur . Sepulchrum sibi condiderat in Basilica Vat, cana , ex qua translatus ad S. Mariam de Populo, conditus est cum
123쪽
EQUITUM RHODIENSIUM MAGNUS MAGIsTER AB INNOCENTIO VIII. AN. MCCCCLXXXIX. CR. DIAC. CARD. TIT SANCTI HADRIANI.oBIIT RHODI 3o. IULII isor.
Larus Majorum imaginibus sub Sigismundo Impetatore in
Hungaria adversus Τureas prima militiae rudimenta posuit. A Carolo VII. Francorum Rege arduis in negotiis adhibitus suinniam prudentiae, ac diligentiae laudem apud eum consequutus est. Adleriptus Equitum Rhodiorum ordini ad varios Prineipes mittitur pro colligendis pecuniis ad defendendam Rhodum ab Tudieatum irruptionibus. Equitum Magnus Magister renunciatus pacis nova foedera cum Aegyptio Sullano inivit, ac inducias trigintia annorum eum Tunetano tyranno constituit. Mahumetem II. Rho. dum ingenti Classe oppugnantem sustinuit , & obsidione in tres menses produsia, abire insecta re coegit. Zizimum a statre Bajazethe Mahumetis successore in praelio victum , ac profugum excepit, misitque ad Ludovicum XI. Galliae Regem, hic ad Inn centium VIII. Petrus sacra Purpura ornatus . totius Asiae Legatus de Latere declaratur. Statuta ordinis Hierosolymitant inta, optimam formam redegit. Sacra ornatus Τoga, militare Sagum non deposuit, di Vaticano Senatore, & magnanimo Duce digna patravit facinora . Christianae Reipublicae bono, ac Dei gloria nihil antiquis habuit ad ultimam usque senectutem . Optimo Prin-eipi suo sanste vita sensio summa utriusque dignitatis pompa , verisque lacrimis parentavit Rhodus , brevi heu i dispari domino dominanda. Nam poli novemdecim annos Summo Pom
tifice Hadriano VI. sub jugum Τurcarum missa est.
124쪽
BERNARDINUS CARAVA JALIS HIs PANUS
AB ALEXANDRO VI. AN. MCCCCXCIII. CR. PR. CARD. TIT. SS. PETRI , ET MARCELMNI,
a II spanici Legati munere fungens apud Samstam Sedem, in numerum Cardinalium adicitus est. Apostolicae Sedis Legatus, Mixi milianum I. Romanorum Regem Italiam ingredientem excepit. Alias etiam Legationes pro Republica Chrilliana cum per Campaniam, tum ad Germaniae populos integre, sapienterque obivit. A Julio II., cujus bellicosum ingenium oderat, incontulto deficiens, cum aliis quatuor Saeri Collegii Patribus in Caesaris Maximiliani, &Ludovici XII. Francorum Regis gratiam , coacto Pisis contra eum conciliabulo , postea Mediolani, ac demum Lugduni intersuit, magno sibi labore aerumnas comparando . Eum Iulius cum sociis anathemate percussum, cunctis honoribus spoliavit. Quibus poti- ea furato schisnate, a Leone X. in gratiam receptus , restitutus est. Doctrina & eruditione singulari praestitit, prospera fortuna moderate, adversa constanter usus . S. Crucis in Hierusalem Basilicam , cujus Titulum obtinuerat, squalore , & vetustate de formatam aere suo restituit. Obiit sacri Collegit Decanus, in ea que sepultus est.
125쪽
AB ALExANDRO VI. AN. MCCCCXCIII. CR. DIAC. CARD. TIT SANCTAE LUCIAE IN SILICE.
- E di Neapolis Regis filius, rogante matertera Beatrice Matthiael Ilungariae Regis uxore , octennis ad Strigoniensem Ecclesiam nlpi promotus in Pannoniam statim contendit , ac Rege ipso magis is,d stro regendorum populorum, & militaris artis praecepta didicit.. : Literarum quoque studia diligenter coluit, ac modestia, humanital f re, & morum elegantia I ungarorum sbi amorem , ac veneratio nem conciliavit. Anno aetatis decimoquinto ab Alexandro VI. in. Vaticanum Senatum adscriptus est , & Mediolani designatus Αn-υ tistes, aliisque in Italia, & in Gallia amplissimis auctus Sacerdotiis. Praeditus suit admirabili prudentia in rebus arduis tractandis, ab et omnibus Europae Regibus, & praesertim a Μaximiliano Augusto,
cujus Uicarius in Italia fuit, maximo in pretio habitus. Ludo Λ vici XII. Galliae Regis bellum in Insubria gerentis secretioribus consiliis intersuit. Profectus in Galliam, eum conciliabulum comi et tra Julium II. pararetur, non prece, non ulla arte contra Pon- . . t tificem excitari potuit, sed dexteritate cum Julio Pontifici, tum Ludovico Regi ita satisfecit, ut suum uterque suisse arbitraretur. Pannoniam Uladisiaci Rege repetens, discordias in Nobilitate ortas sedavit . Cum Leo X. Bononiam , colloquium cum Francisco Gallorum Rege habiturus se contulisset, Hippolytus , & Sanseverinas primi Diaconi Cardinales Regem medium excipientes inci l conspectum Leonis deduxere . Bonam Ssortiam neptem suam Si- Q. gumundo Poloniae Regi desponsitam, in Poloniam deduxit, & a Proceribus , ac Rege ipso vinei se magnificentia non passus est. Paulo post reditum in Italiam e vivis excessit . di Ferraria Principem omnium, quos aetas illa tulit, humanissimum, ac bendit scentissimum ingenti luctu deflevit.
126쪽
AB ALEXANDRO VI. AN. MCCCCXCIII. CR. DIAC. CARD. TIT. S. NICOLAI INTER IMAGINES,
Irtute, ae scientia celebris, Patriarchatum Aquillensem mugna prudentia, telo, & integritate administravit. Rus pietas in pa rentem Antonium Gri manum commendatur, insigni apud posteros documento . Huic enim post abrogatum Imperium ob rem ad Naupactum contra Turcas minus feliciter, quam fideliter gestam Uenetias revocato , filius juxta carcerem occurrit, eumque comple xus , ac perfundens lacrimis : Ego, inquit, pro te, pater, tuaque salute, in publica me vincula conjiciain, nee prius ex Di me iis patiar, quam audiero, te publico juicio absolutum. Inter haec, coinpedum pondera , ut scalas carceris conscendentem patrem minus gravarent, Cardinalis sacratis manibus substentabat . Divulsus inde ab eo ministrorum opera , precibus , & lacrimis con tendebat , ut se filium captivo patri ad solatium adjungerent: Dignum enim suo obsequio esse , qui sibi vitam , ta unde viveret, dia fit. Non multo post , cum Antonius exilio multatus RO mam ad filium advolasset, sic ab eo exceptus est, ut eum exilii sui non taederet . Filio autem satagente , & clarescente in dies innocentia patris, singulari exemplo honoribus restitutus , Dux Reipublicae creatus est post obitum Leonardi Lauretani. Pietati pares in Dominico fuerunt reliquae virtutes. Bonorum, ac literatorum virorum patronus, nullos domi aluit, qui non insigni aliqua virtute . aut scientia praestarent. Bibliothecam comparavit odio mi, libus selectorum voluminum , quam Coenobio S. Antonii Venetiarum testamento legavit. Eum Romani Pontifices plurimi aestimaverunt, & praesertim Leo X.,& Hadrianus VI., qui aegro
127쪽
A RCHIEPISCOPUS ROTII O MAGEN.AB ALEXANDRO VI. AN. MCCCCXCVIII. CR. PR. CARD. TIT SANCTI SI XTI. OBIIT LUGD NI as. MAJl isto.
Ngenio, & prudentia singulari ornatus , ad plures EccIesias
pro meritis, ac more temporis promotus, ceteris relictis uno Ro
thomagensi Archiepiscopatu contentus fuit, Sacrorum Canonum te gem sequutus, uni sponsae unum virum decernentium . Ludovici XII., ac Regni Gallicani velut oraculum , adscriptus est Purpuratis Patribus, delatis ad eum per Caesarem Borgiam dignitatis insignibus . Gus praesertim suasione reducta est in potestatem Regis Insubria, cujus Prorex, Regiique exercitus supremus Dux renunciatus, Italicarum rerum pace, belloque arbiter est habitus,&Mediolanum toto triduo insomnis a direptione militum liberavit. Legatione Gallica, & Α venionensi summa integritate sunctus est. Religiosas Mendicantium familias a primaevo Instituto desciscentes in ordinem redegit. Civitatem, Eeclesiam,& Dioecesim suam Rothomagen. sanctis decretis, praeclarisque beneficiis decoravit. Pri. marius Regni Minister ita se gessit, ut non hebes quidem illi ad gloriam sensus, sed cupiditas christiana pietate temperata inter modera tionis fines contineretur. Erant sine avaritia mores, victus sicilis, comitatus sine magna pompa, sincera mens , nitidum ingenium. Milcris lublevandis perpetuo incubuit, Optime de Ecclesia meritus, ac de Rege Ludovico XII. . qui ejus opera, & consiliis usus non adulatorio nomine Pater Patriae appellatus est. Rothomagi turrim pulcherrimam aedificavit, in qua mirabilem notam appendit nomine suo dictam, pondere quadraginta sere millium librarum . in aede sua metropolitana magnificentissuno sepulchro con ditus cst sσ
128쪽
AB ALEXANDRO VI. ANNO MD. CI . PR. CARDINALISTIT. SS. SILVESTRI, ET MARTINI IN MONTIBUS.
I Umili loco in IIungaria natus a puero in Italia educatus Bononiae, & Ferrariae liud iis literarum operam dedit. Cardinalis Hyppoliti Estensis a secretis sundamenta jecit illustrioris fortunae . Tanta enim deinde polluit auctoritate, ut Hungariae Regis Cancellarius , hine Archiepiscopus Strigonien. & Regni Administer constitueretur. In Senatum Cardinalium Uladistat Regis, de Reipublicae Venetae precibus adlectus , a Julio II. Romam
accitas est, ut contra conventum Pisanum decertaret, Hungarosque in Romani Pontificis obedientia eontineret. A Leone X. Crucem, sacrae militiae signum, contra Turcas impetravit. Qua publicata, ingens illico exercitus coaluit, qui Τui cico bello omisse , contra Optimates Hungariae conspiravit: verum satale dissidium Thomas prudenter extinxit. Claruit Legationibus per septentrionalia Regna summa cum laude administratis . Leoni X. adjumento fuit ad pacem inter Christianos Principes firmandam. Desuncto Uladislao, cum imbecillis esset Ludovici ejus filii aetas ad regendos populos, omnia ipse di Teillimis temporibus prudenter, tranquilleque ex Pontificis voluntate administravit . Continent ejus laudes datae ad eum Leonis X. Epistolae .
129쪽
AB ALEXANDRO VI. AN. MDIU. CR. PR. RD. TIT SANCTAE PRISCAE,
a VI. Eritis suis magis, quam Ludovici XII. Galliae Regis r gatu ad Purpuram evectus, Pontificiae Legationis munere in Liguria, & in Gallia sunctus est. Vir sanctissimis moribus, constans Jurium Ecclesiae propugnator , ac nullas pro iis tuendis magnorum virorum offensiones subire veritus , ipsi Alexandro , quem timebant omnes, saepe ut res poscebat, refragatus est ra quo nihilominus in aestimatione habitus, demonstravit non posse bonum civem non benemereri apud Principem etiam non bonum. Qua perpetua vitae integritate, ac meritorum gradibus, cum ad summum auctoritatis, & aestimationis locum conscendisset, in Pontifieiis Comitiis post Leonis X. obitum habitis, de a teacta vita judicium clarissimo exemplo confirmavit. Nam cum magna suffragiorum pars in illum inclinaret, di nonnulli insinu rent, ut reliquas largitionibus ad se alliceret, ingentem pecuniam ea de causa collectam, atque paratam assirmantes ; Vir integer foedissimam rem abominatus, nefaria suadentes gravi objurgati ne ab se repulit, docens virum probum , nullo emolumentis, quod nefas sit, unquam admissurum. Didicerat quippe a Majoribus suis Innoeentio IU. & Hadriano V, quibus gradibus ad Petri Solium aseenderetur , nempe integritate , fide , rei, gione. Obiit pientissime Decanus Sacri Collegii, non multo ante Urbis direptionem, & in aede S. Mariae de Populo tumu latus est.
130쪽
FRANCISCUS XIMEN IUS HIs PAN Us
A IULIO II. ANNO MDUIL CR. PR. CARDINALI TIT. SANCTAE SABINAE.
Obili, vetustaque similia natus, studiorum peracto curricu- Io Romam contendit, ubi se in causis forensibus aliquandiu exer-euit . In Hispaniam reversus negotiorum strepitus fugiens Sancti Francisci Institutum amplexus est, & tot, tamque praeclara pie tatis documenta dedit, ut brevi maximam de se sanctissimi viri opinionem excitaret. Ab eo honorum , ac dignitatum contemtore Isibella Castellae Regina aegre impetravit, ut sibi a Consessioni nibus esset , regimenque Toletanae Ecclesiae susciperet . Eo in munere Pontificiam dignitatem cum Sancti Francisci humilitate conjungere sibi proposuit. Uerum cum neglectam nimis, ae prope nullam familiam, nullum ornatum , nullum splendo. rem praeseserre videretur, non modo Regum hortatu, sed Romani Pontifieis imperio omnia conditioni suae convenientia adhi- here coactus est. Fotis itaque splendidus, intus severae Regulae
ad ultimum usque spiritum observantissimus suit, legesque sanctissimas Clero, & populo praescripsit Complutensem Academiam auxit, & Ornavit. Ne priscorum Hispanorum Ritus miraculorum testimoniis comprobati in desuetudinem abirent, illos restituendos suscepit, librosque omnes, quibus sacra, ut dicunt, MoZ-arabum continentur, Gothicis caracteribus conscriptos, nostris reddi, typisque excudi curavit . Bibliorum quatuor linguarum editio , summo ejusdem studio, magnisque impensis persecta est . Mauromm Granatensium Conversionem ceteris desperatam vir.magnanimi eteli aggressus ad exitum perduxit. Instructa aere suo classe ad Astieae litora appulit, atque Oranum urbem Μaurinrum opulentissimam expugnavit. Defuncto Ferdinando Regnum administravit, pacatumque tradidit Carolo Austriaco adolescenti. cui exemplis suis imperandi artes designavit. Magnae virtutes, &res preclare gestae Ximento Magni Cardinalis cognomen secerunt.